Skip to the text

Articulus 19

THEORIA HUJUS MYSTERII : ET PRIMO DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA IN COMMUNI CANTICORUM, LECTIONUM, ATQUE IPSIUS EUCHARISTIÆ.

VENI ergo, o puer bone, id est tu Timothee, Christi discipule atque episcopo, ut quæ de episcopo sunt dicta quoad sensibilia signa et opera, spiritualiter intelligas, post imagines, in ordine et sacre in deiformem principalium exemplorum veritatem. Hoc est : « Veni » per mentis considerationem « post imagines », id est sensibilia signa, « in veritatem deiformem », id est ad veram et spiritualem intelligentiam designatam per sensibilia et sacramentalia illa : ideo subditur, « exemplorum principalium », id est in veritatem figuratam per præcipua symbola illa. Veni, inquam, « in ordine », id est secundum exigentiam et condecentiam ordinis tui sacerdotalis et pontificalis, cum omni diligentia et maturitate ; vel, « in ordine », id est cum debita ordinatione, de figuris ad figurata, et de materialibus ad spiritualia ascendendo ; « et sacre », id est sancta intentione.

Illud perfectis in coadunatam suarum animarum introductionem dicam : id est, istud quod subditur « dicam perfectis », et tamen adhuc magis perficiendis, « in introductionem coadunatam », id est ad informationem præambulam et simplificativam, « animarum suarum », ut corporalia spiritualiter intelligere discant; quomodo symbolorum varia et sacra compositio, id est qualiter multiplex et salubris connexio sensibilium similitudinum et signorum, seu formarum et specierum, non sine intellectu eis subsistit, id est, eis non servit sine spirituali intelligentia : imo sic potius duceret in errorem, ut dictum est, atque copiose libro præcedenti expositum; et non usque ad ea quæ extra sunt apparens solummodo, id est, « et non apparens » eis « solummodo » esse intelligenda quoad « ea quæ extra sunt », id est de sensibilibus rebus. Nec servit nec confert eis, sicut nec cantus exterior sine sensu verborum : imo quoties plus delectat cantus quam id quod cantatur, peccatur.

Sacratissimi quidem enim Eloquiorum cantus, id est cantus qui sumitur ex Scripturis, et lectiones, doctrinam eis in virtute vitæ denuntiant, id est, insinuant audientibus « doctrinam » moralem « vitæ » directivam « in virtute », id est efficaciter ac potenter. Nam et ipsa cantus melodia ad devotionem est provocans. Propter quod magnus ille Eliseus, quum non sentiret in se spiritum prophetiæ, dixit: Adducite mihi psaltem. Quo psallente, venit in eum spiritus prophetiæ.1 Et cum his perfectam corrumpentis malitiæ purgationem, id est, etiam docent « purgationem perfectam » vitiorum, quæ corrumpunt formaliter peccantem, suntque formaliter ipsæ corruptiones integritati virtutum contrariæ. Hinc in libro Sapientiæ legitur:2 Homo per malitiam occidit animam suam. Et Apostolus ait:3 Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Hinc in libro Sapientiæ asseritur: Incorruptio facit esse proximum Deo.4

Divinissima autem unius et ejusdem et panis et calicis communio et pacifica traditio, similem eis conversationem divinam, tanquam similiter edentibus, promulgat: id est, ex ipsa susceptione ejusdem sacramenti tacite admonentur ut respectu Dei pure et reverenter conversentur, prout tanti exigit dignitas sacramenti; et inter se caritative, pacifice ac concorditer vivant, quum tantam habeant communicationem ad invicem, quia ad eamdem mensam accedunt, atque eumdem numero accipiunt cibum et potum. Hinc deprompsit Apostolus: Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.5

Et divinissimam Cœnam et principale symbolum perfectorum, in memoriam sacram ducit: id est, communio ista communicantibus facit renovatque memoriam novissimæ cœnæ Christi, et qualiter ac cur sacramentum istud instituit ibi. « Principale » autem « symbolum » eorum qui adhuc perficiuntur, est crux et passio Salvatoris, seu ipsum Eucharistiæ sacramentum sensibilibus formis contectum. Juxta quod et ipse symbolorum conditor, id est Christus sensibilium signorum creator et institutor, partitur sanctissime, id est, dividit justissime, non sancte ei et unimode sacra concœnantem, id est, Judam proditorem « concœnantem ei », videlicet Christo, « sacra », id est sancta cœna (vel, « concœnantem », id est, in cœnando cum Christo accipientem, « sacra », id est sancta mysteria corporis et sanguinis Christi), « non sancte », id est vitiose, neque « unimode », id est non uno et eodem modo quo Apostoli alii cum Christo cœnabant: a quibus tanquam electis divisit filium illum perditionis, de quo dixit in ipsa

B Cœna: Pater, quos dedisti mihi, ego servavi eos, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.6 Docens facile simul et deiformiter, id est, Christus in hoc ipso nos informans faciliter, tanquam sapientissimus magister, « et deiformiter », id est divine et valde secreto judicio, quomodo ipsa juxta habitum vera in divina assumptio, id est qualiter gratiosa in Deum transformatio per habitum caritatis, et etiam per condignam Eucharistiæ sumptionem, in qua Christus non mutatur in nos, sed nos transformamur in eum: imo ipse spiritualiter nos manducat ac sibi incorporat. Unde in Psalmo: Domini est assumptio nostra. Ad similitudinem eorum communionem ipsis advenientibus donat, id est, devote accedentibus dat sacram communionem et divinorum charismatum participationem, ad similitudinem aliorum.7 Utrisque enim dedit et dat verum corpus et sanguinem suum; nec quantum ad exteriores sensibiles species et sacramentalia signa, sed quoad interiorem effectum, est differentia: et indigne sumens, judicium sibi manducat et bibit; alius, gratiam et salutem. Denique ex hoc passu acceptum est quod allegant doctores dixisse Theologum, quod Christus in Cœna præstitit traditori corpus suum et sanguinem, quia peccatum illius fuit occultum.

D

Footnotes

  1. IV Reg. III, 15. ↩

  2. Sap. XVI, 14. ↩

  3. 1 Cor. XV, 33. ↩

  4. Sap. VI, 20. ↩

  5. 1 Cor. XI, 27. ↩

  6. Joann. XVII, 12. ↩

  7. Ps. LXXXVIII, 19. ↩

Chapter 24 of 98