Skip to the text

Articulus 23

DE DIFFERENTIIS ILLORUM QUI A DIVINIS OFFICIIS EXCLUDEBANTUR.

CONSEQUENTER tractat de differentiis eorum qui a divinis officiis excluduntur.

Harum alii quidem non circumtubicinantes, id est plebium prædictarum quædam spiritualiter mutæ, « non circumtubicinantes », id est, non undique sonore loquentes aut prædicantes ea quæ fidei sunt et salutis, sicut per Isaiam Dominus exhortatur: Quasi tuba exalta vocem tuam;1 universaliter sacrarum teletarum neque imagines vident, id est, propter suam incredulitatem non permittuntur videre « imagines », id est sensibilia signa, « teletarum sacrarum », id est sanctarum consecrationum ecclesiasticorum sacramentorum. Impudenter negantes salutarem divinæ generationis doctrinam, id est, sine verecundia renuentes « salutarem doctrinam generationis divinæ », id est Baptismi: de qua Salvator in Matthæo, Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti;2 apud Joannem quoque,

Joann. III, 5. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc. De qua doctrina in Actibus narratur, quod Judæis ad prædicationem sacratissimi Petri compunctis, atque dicentibus ad sanctos Apostolos, Quid faciemus, viri fratres? Archiapostolus ipse respondit: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. Et Eloquiis perdite respondentes illud, Vias tuas scire nolumus: id est, infideles isti ipso suo facto «respondentes perdite», id est damnabiliter et perverse, «Eloquiis», id est prædicationibus Scripturarum exhortantium ad Baptismum et alia ad salutem spectantia, illud in libro Job scriptum: Job XXI, 14. Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Tales sunt indurati, rebelles, habituati in vitiis, qui quasi de industria recedunt a fonte salutis. De quibus in Isaia legitur: Dicunt videntibus, Nolite videre; et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.

Catechumenos, energumenosque, et eos qui sunt in pœnitentia publica, prout istud in hoc ipso capitulo est expositum, sanctæ hierarchiæ lex, id est institutio seu præceptum ecclesiasticæ hierarchiæ, permittit quidem audire psalmificam sacram orationem, id est psalmodiam devotissimis orationibus plenam, et divinam sanctissimarum Scripturarum lectionem, puta Epistolam seu lectionem propheticam, et Evangelium.34 Iterumque deinde ad sacrificationes et contemplationes non vocat tales, id est, non invitat, imo nec admittit illos ut intersint consecrationi et elevationi, sed perfectos perfectorum oculos, id est in Baptismo purgatos et sanctificatos.

Est enim deiformis hierarchia justitiæ sacræ plena, id est, sancta Ecclesia militans omni virtute repleta est. Justitia quippe uno modo est omnis virtus. Et juxta dignitatem unicuique salutariter distribuit compactam uniuscujusque divinorum participationem: id est, per modum justitiæ distributivæ confert et influit cuilibet credenti «participationem compactam», id est communicationem convenientem, «divinorum» donorum, «juxta dignitatem», id est capacitatem ac meritum cujuslibet talium; in commensuratione et analogia, id est, proportione et habitudine, juxta evangelicum illud: Dedit unicuique secundum propriam virtutem; secundum tempus sacre donans, id est, secundum exigentiam temporis discrete tribuens, utputa loco et tempore opportuno:5 siquidem locus et tempus sunt circumstantiæ actus virtutum.

Ultimus ergo catechumenis distribuitur ordo, id est infima ordinatio et collocatio inter credentes.6 Imo proprie et complete inter fideles non computantur, quum necdum sint regenerati: imo sunt in via et dispositione ad esse christianitatis. Hinc subditur:

Sunt enim expertes et indocti omnis hierarchicæ perfectionis, quia solum fidei rudimenta sunt docti. Quod verum est, loquendo de eis secundum quod tales sunt, et secundum cursum communem. Aliquando tamen quidam eorum speciali gratia, illuminatione et compunctione præventi sunt, imo et sancti fuerunt: quemadmodum de B. Emerentiana scribit S. Ambrosius, quod fuit virgo sanctissima quamvis adhuc catechumena; quemadmodum etiam in sacra religione quidam adhuc novitii, sunt valde fervidi et quasi perfecti. Neque juxta divinam comprobationem, divinam habentes subsistentiam: id est, nondum sortiti sunt esse spirituale, supernaturale, deiforme, ad promerendum idoneum: quod juxta communem legem infunditur in Baptismo, quo gratia gratum faciens datur. Nihilo minus, quandocumque quis veram habet de suis peccatis contritionem atque propositum baptizandi aut confitendi, gratiam et caritatem mox suscipit, vel potius in eodem instanti, quum sine caritate non sit vera contritio. Nondum ergo «divinam subsistentiam» sunt adepti, «juxta comprobationem divinam», id est, secundum quod Deus instituit, approbat, et aperte oportere decrevit.

Sed adhuc paternis eloquiis obstetricati, id est spiritualibus alimoniis ad incipientes spectantibus foti, juxta illud Apostoli : Tanquam parvulis in Christo, lac dedi, non solidum cibum. Unde et princeps ait Apostolorum : Quasi modo geniti infantes lac concupiscite. Et adhuc talibus formis, id est doctrinis rudibus ac grossioribus, informati ad eam ex divina generatione primo vitalem et primo illuminantem et beatam accessionem : tanquam imperfecti et informes projecti secundum carnem infantes propria obstetricatione, veluti obcæcati et abortivi, non genitalem et non vitalem et non illuminatum in terra casum habebunt. Id est : Ad divinam subsistentiam seu spirituale esse, per caritatem habebunt primo accessum « ex generatione divina », id est per regenerationem Baptismatis : accessum, inquam, « primo vitalem », id est primo spiritualiter vivificativum; « et primo illuminantem », quia in Baptismo gratia vivificans et illustrans primo infunditur, ut patuit capitulo præcedenti. Sicque accessus iste vocatur vitalis, atque illuminans, et beatus, ratione termini ad quem : quia ad gratiam gratum facientem et ad salutem perducit. « Tanquam imperfecti et informes » ante Baptismum, qui scilicet tales erant ante baptizationem : sicque erant similes infantibus abortivis in terram cadentibus, obvolutis et cæcis, non habituris « casum in terra » perfecte « genitalem, vitalem », visivum : quoniam per exitum suum de ventre, non pertingunt ad subsistentiam et vitam naturalem completam, neque ad visum corporalem, propter organi dispositionem, quia ut ait Philosophus, oculi ultimo complentur in animali.

Et nonne quidam bene sapientium dicit, videlicet, David, secundum quosdam expositores, salubriter sapiens dicit in Psalmo, ad manifestum respiciens lumen, eos prægravari tenebris a vulva alienatos? Ubi enim Hieronymus transtulit, Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero;7 antiqua habet translatio, Ad apparens inspiciens, ad lumen a tenebris ventris, etc. Verumtamen istud non est ad litteram scriptum de abortivis, sed de reprobis et iniquis. Ideo allegatio ista non est nisi per quamdam adaptationem. Hinc magis apparet quod per sapientem istum intelligendus sit sanctus Job, qui ait :8 Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. In Numerorum quoque libro, Aaron de sorore sua lepra percussa : Ne fiat (inquit) hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ.9

Dicet enim fortassis corporum disciplina ad hos, quæ est medicina, id est, peritia medendi corporibus, « quæ est medicina » ægris corporibus, « dicet » forsan ad ægros, id est, movebit medicum ad dicendum. Unde alia translatio habet, Disciplinæ patronus. Lumen operari in capacibus lucis, id est, præsumet se sanare cæcos. Quod quandoque naturaliter fieri potest, dum non sunt nati cæci, sed lumen visuale habent in oculis : ut legitur in Tobia de felle piscis, quod linitum super oculos Tobiæ, visum recuperavit eidem.10

Sic et sacrorum sapientissima disciplina, id est sagacissima sanctorum patrum doctrina, primo quidem eos formativorum et vivificantium eloquiorum introductivo alimento obstetricat, id est, spiritualiter circumligat atque enutrit eos documentis pertinentibus ad statum incipientium, per quæ introducuntur ad meliora et viciniora saluti, pertinentia ad statum proficientium.11 Primo tamen docentur de rudimentis fidei, per quæ introducuntur et aptantur ad Baptismum et ad virtutes morales. De talibus ad Hebræos asseritur : Rursum indigetis ut doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.12 In horum informatione se habet Ecclesia instar piæ ac discretæ nutricis, quemad-

Dicit vivificativorum modum ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.13 Istud introductivum alimentum, est eloquium « formativorum et vivificantium », id est sumptum ex sacris Scripturis, quæ afficiunt, aptant et informant ad sapientiæ ac virtutum profectum ac gratiæ vitam.

Perficiens autem ante divina generatione eorum substantiam, id est, Scriptura seu hierarchia in primis « perficiens » catechumenorum naturam sive personam, « generatione divina », id est Baptismatis sacramento, per quod gratiam gratum facientem et spirituale esse acquirunt; dat salutariter eis in ordine ad lumen deiformem et perfectivam communionem: id est, porrigit ipsis jam baptizatis « salutariter », id est salubriter, « communionem deiformem et perfectivam », id est divinissimam Eucharistiam, quæ digne sumentem valde perficit atque deificat, et in Christum convertit, transformat: datque eis communionem istam « in ordine », id est ordinato processu, videlicet post Baptismum, quia renati spirituali indigent alimento ad lumen gloriæ impetrandum; vel in ordine « ad lumen », id est per ordinationem et relationem ad increati luminis beatificam fruitionem adipiscendam. Propter quod sacra communio appellatur viaticum: quia de via hujus exsilii, perducit ea refectum et confortatum ad æternæ patriam claritatis.

Nunc autem tanquam ab imperfectis separat perfecta, id est, Ecclesia separat catechumenos a baptizatis, expellendo illos ab ecclesia ante consecrationem et elevationem. Et bono ornatui sacrorum providens, id est, prospiciens decenti decori fidelium, exigenti ut unumquodque in debito sibi loco ac ordine collocetur, et immundi a mundis disgregentur, dicente Apostolo, Quæ societas luci ad tenebras? et Jeremia, Quid tritico ad paleas?1415 Vel, « ornatui sacrorum », id est sacramentorum, quorum dignitas exigit ut ab eorum adspectu et communione arceantur non baptizati. Et catechumenorum in deiformi hierarchicorum ordine obstetricationi et vitæ: id est, providens etiam Ecclesia « obstetricationi », id est proportionatæ educationi per rudia documenta, « et vitæ », id est spirituali vivificationi, « catechumenorum »: per quas constituantur « in ordine deiformi hierarchicorum », id est ecclesiasticorum officiorum aut actuum, vel fidelium hominum.

Energumenum autem multitudo, immunda quidem et ipsa, id est, ipsi energumeni sunt adhuc immundi, quoniam nondum baptizati, sicut et catechumeni. Sunt tamen catechumenis aliquantulum altiores, uno videlicet gradu. Propter quod subditur: secunda vero sursum versus, id est, ascendendo est multitudo energumenum secunda, catechumenum est extremitate, id est ab extremo catechumenorum populo, qui sub energumenis ordinantur. In energumenis namque potestas dæmonum magis debilitata est et depressa per exorcismos, quam in catechumenis. Neque enim æquale est, ut æstimo, universaliter indocto et divinarum teletarum summe non communicanti, quod participationem quamdam sacratissimarum habet consummationum: id est, is qui « habet » aliquam « participationem sacratissimarum consummationum », utputa divinarum perfectionum, seu perficientium sacramentorum, non est æqualis, id est per omnia similis, « universaliter indocto » in his quæ fidei sunt et salutis, « et summe non communicanti », id est maxime alieno, a teletis divinis, id est imaginibus seu consecrationibus sanctisve signis et formis sacramentorum. Nam ille est saluti propinquior, et melior isto prorsus indocto. Est autem contrariis aut potestatibus aut perturbationibus informatum. Constat quod genus infidelium prædictorum, omnino « informatum » et subditum sit « potestatibus » dæmonum, et « perturbationibus » passionum ac vitiorum. Energumeni quoque, quoniam nondum baptizati, aliqualiter tales sunt, quamvis minus. Propter quod præfato modo a divinis et sacramentis arcentur, sicut subjungitur : Sed et ab eis sacratissimorum divina communicatio corripitur, id est, tollitur quousque sint baptizati, quia ex tunc ceterorum saluberrimorum communicatio et participatio sacramentorum eis conceditur; et valde merito, id est omnino rationabiliter et juste.

Si enim est vere ut universaliter divinus vir divinis dignus, hoc est, si sit aliquis vir vere heroicus tanquam « universaliter divinus », id est in omni virtute perfectus, hic utique dignus est sacramentis et ceteris donis, secundum mensuram et gradum suæ conditionis, non omnino simpliciter, quum beatissimus Joannes Baptista fassus sit se esse indignum solvere corrigiam calceamenti Domini Jesu Christi; ad suæ deiformitatis summum in perfectissimis et consummativis deificationibus ascendens, id est, proficiendo assidue tendens « ad summum suæ deiformitatis », id est ad apicem suæ divinæ perfectionis, consistentis formaliter et realiter « in deificationibus perfectissimis et consummativis », id est excellentissimis virtutum seu donorum, præsertim caritatis et sapientiæ mysticæ actibus, per quos mens humana Creatori potissime conformatur.

Nec quæ carnis sunt operabitur, id est, non ultra exercebit carnalia, præter naturæ valde necessaria, quæ scilicet ad conservationem naturæ requiruntur, et hoc, utpote annullatum, id est tanquam quid vile, ad rem non pertinens, et occasionaliter, potius ad destruendum, quantum fas est, quam ad fovendum. Hinc alia translatio continet : Idque velut ex latere ac per transitum faciet. Hinc discimus quantum debeamus sobrietati et abstinentiæ sanctæ studere. Unde Apostolus : Carnis (inquit) curam ne feceritis in desideriis.16 Ideo quidam sanctorum Patrum, sicut in Vitis Patrum narratur, consuevit comedere transeundo, dicens : Hoc opus facimus, non quasi intentum aut aliquid principale, etc.

Templum autem simul et consequens in sua sublimissima deificatione, divini Spiritus erit. Id est : Talis vir « erit templum Spiritus divini », id est Spiritus Sancti, juxta illud : Templum Domini sanctum est, quod estis vos; « consequens », id est, imitans Spiritum Sanctum, secundum illud : Imitatores Dei estote. Qui per Mysen jussit : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. « In sua sublimissima deificatione », id est assimilatione sua cum Deo perfectissima. Hæc enim deificatio, est ipsa imitatio et assimilatio, quoniam unumquodque quasi transformatur in illud cujus operationes assidue et affectuose exercet. Simili simile collocans, id est, Spiritui Sancto puro et simplici collocans, id est construens et exhibens templum, se ipsum jam purificatum, simplificatum, et assimilatum Spiritui Sancto, qui Patri ac Filio similis est, imo æqualis.

Non fortassis talis aliquando a contrariis patietur phantasiis, id est, phantasticis apprehensionibus et vanis imaginationibus non affligetur, sed luce sapientiæ et vigore virtutum suarum talia exsufflabit, stans stabilis coram Deo in lumine, quemadmodum scriptum est : Homo sanctus in sapientia manet ut sol; aut erroribus : omni namque errori periculoso, fidei aut determinationi Ecclesiæ repugnanti, toto corde renuntiat.

Deridebit autem hæc, id est, cuncta quæ Deo et saluti, virtutique et sapientiæ contrariantur, cordialiter justa indignatione aspernabitur ut inania et maligna : quemadmodum qui in itinere videt turpe fœtidumque cadaver, mox se inde avertit, obstruens nares, et dicens, Fy, fy. Et sic unam syllabam proferendo ex corde, possumus universas tentationes ac vitia superare, dicendo videlicet, Fy : et quanto quis amplius crescit in splendore sapientiæ ac puritate virtutum, tanto facilius ei fit implere.17 Idcirco de homine justo fertur18

Simile in simili19 et hæc, utpote annullatim.2021

Ps. XIV, 4. in Psalmo : Ad nihilum deductus est in

Ps. LIII, 9. conspectu ejus malignus; itemque, Super inimicos meos despexit oculus meus. Sic quoque, juxta Philosophum, magnanimus est aspernativus. Impius quippe, secundum quod talis, vilis est et spernendus.

Et cum advenientibus luctabitur, id est, contra invisibiles atque visibiles hostes divini honoris ac suæ salutis, victoriose certabit. Unde in libro Sapientiæ dictum

Sap. x, 12. est : Certamen forte dedit illi Dominus ut

II Tim. II, 5. vinceret. Nec enim teste Apostolo coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et persequetur illos, tanto fortius dando se ad omnem profectum virtutum, quanto plus importune ac improbe illi conantur eum avertere, exemplo strenuissimi pugnatoris qui sperando in Domino, non propriis viribus innitendo, deprompsit :

Ps. XVII, 38. Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et non convertar donec deficiant.

Jacob. IV, 7. Propterea alibi scriptum est : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Et operabitur magis quam patietur, id est, absque sui læsione triumphabit, tamque faciliter aut certe tam viriliter prævalebit, quod magis habebit se active quam passive. Nec propter tentationes cessabit ab actibus virtuosis, dicens cum Isaia : Juxta est qui justificat me ; quis contradicit mihi ? stemus simul. Quis est adversarius meus ? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus.

Is. L, 8, 9.

Et adhuc proprio habitu impatiente, id est, non patiente detrimentum habitu suæ virtutis, sed incrementum et robur majus sumente, et non indigente humanis auxiliis, jugiter tamen innitente gratioso Dei auxilio, et aliis medicus videbitur talium operationum, id est, proximis suis salubriter consulet qualiter in tentationibus se habebunt, ac bonis insistent operibus.

Sicque læsionibus animarum medebitur, juxta illud Isaiæ : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est, verbo.22 Nempe quo quis in præliis spiritualibus magis fuerit exercitatus, eo magis idoneus est consulere aliis. Ideo scriptum est in Ecclesiastico : Qui non est tentatus, quid scit ? Vir in multis expertus cogitabit multa.23 Denique, sicut in naturalibus cernimus quod unumquodque resistit suo contrario, et fortius agit quum ab illo impetitur, ita virtutes justorum fortius agunt et reluctantur quando a tentationibus ac vitiis impugnantur.

Sequitur de exclusione apostatarum.

Æstimo autem ego, magis vero aperte scio, id est, naturali lumine aliqualiter capio, sed divina illuminatione certe nosco, hierarchicorum purissima discretio pro talibus novit energumenum, per pollutissimam operationem quicumque a deiformi discedunt vita : id est, quod « discretio » ecclesiasticorum « purissima novit », et noscendo facit quod novit agendum ; vel, « novit », id est approbat ; « pro talibus energumenum », id est præ ipsis energumenis seu ante eos, esse ab ecclesia excludendos ; « quicumque », id est illos omnes qui « discedunt a vita deiformi », id est, a conversatione devotissima ac divina recedunt, « per operationem pollutissimam », id est per actiones valde iniquas : quia vulnera repetita, sunt graviora. Et consentientes inquinationibus ipsis, et similiter, id est inquinate, conversantes, fiunt, id est deputantur, dæmonibus perditis, id est damnatis, quorum sunt servi.

Vere quidem exsistentia, et immortaliter creata, et æternaliter delectata, per extremam et sibimet perniciosam insipientiam avertentes : id est, a cordibus suis excludentes bona spiritualia, cœlestia et divina, « vere » et salubriter « exsistentia, et creata immortaliter », id est, ad hoc quod perpetue maneant, « et delectata æternaliter », id est, ad delectationem perennem ducentia : quod faciunt « per insipientiam extremam », id est maximam, et sibi ipsis summe « perniciosam », id est nocivam et ignominiosam.

De quibus in Baruch legitur : Et quia non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.24 Atque ut in libro Sapientiæ scriptum est :25 Impius per malitiam occidit animam suam. Uniuscujusque ergo iniquitas et insipientia in primis et maxime nocet ipsi peccanti, et in proprium redundat auctorem, prout in Ecclesiaste scriptum est : Qui fodit foveam, incidet in eam;26 et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Præterea, quum donum sapientiæ sit habitus supernaturalis infusus quo de Deo et spiritualibus bene judicamus, per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ea et per internum saporem; hinc sapientiæ huic directe contrariatur bona caduca, carnales delicias, perituras divitias et mundanos honores præeligere et præferre bono increato et infinito : quod spectat ad vitium puerilitatis.

Materialem vero et multum passibilem alienationem, et perditas et corrumpentes delicias, et infirmam, in alienis, non exsistentem sed opinabilem delectationem, concupiscentes et operantes : hoc est, perversi « concupiscentes » et operando quærentes « delicias corrumpentes et perditas », id est carnales, damnabiles, rectæ rationis judicium subvertentes, et « alienationem », id est excæcantia peccata, multum materialia ac passibilia, et circa sensibilia objecta versantia et circa passiones, ut sunt gula, avaritia, fornicatio; « et delectationem opinabilem, non » vere « exsistentem, infirmam » et ægram, id est oblectationem vitiosam, quam reputant veram et firmam, quum tam facile amittatur, et ad æternæ damnationis acerbitatem perducat.

Primi ergo ipsi, id est apostatæ isti, qui etsi non recedant a fide, recedunt tamen a gratia et vita virtutum incepta (sicque apostasia sumitur hic extense, secundum quod in Ecclesiastico legitur : Principium peccati hominis, apostatare a Deo), et potius illis, id est magis quam energumeni, a ministro, puta diacono, discretiva voce segregantur, id est, speciali nomine exire jubentur.27 Non enim justum est eis alterius cujusdam sacri participare, id est, rectum non est illis sic recidivantibus impertire aliquid divini charismatis, quamdiu manent in suis abusionibus, quam Eloquiorum conversoriæ ad meliora doctrinæ, id est quam donum salubris prædicationis sacræ Scripturæ, qua convertantur ad Deum, juxta quod in Evangelio loquitur Christus :28 Nisi conversi fueritis et pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.29

Quod autem sic recidivantes sint excludendi, probat per locum a minori, quia videlicet minus rei excluduntur.

Ea enim divinorum supermundane sacrificatio, id est consecratio et immolatio sacramenti Eucharistiæ, quæ fit « supermundane », id est supernaturaliter penitus ac divine, ab his qui sunt in pœnitentia et ad eam jam venientibus absconditur, id est, occultatur a constitutis in pœnitentia publica, et a venientibus ad eamdem, non omnino ad sacratissimum admittens, id est, sacrificatio illa nequaquam admittens aliquid prædictorum « ad sacratissimum », id est ad inspectionem divinissimi Sacramenti altaris.

Appellat vero et hoc castissime, id est, minister, puta diaconus, vel ipsa sacra communio ipso facto, id est sua absconsione, acclamat et prædicat « hoc castissime », id est mundissima intentione, quia In aliquo ad deiformitatis summum imperfecte infirmantibus invisibilis vado et incommunicatus :30 hoc est, Ego jam transeo « ad summum deiformitatis », id est ad apicem divinæ assimilationis, vel ad Deum altissimum, cui offeror « invisibilis et incommunicatus infirmantibus imperfecte », id est præ sua imperfectione adhuc ægris et pusillis, a quibus exclusis modo non adspiciar, nec communicabo cum eis in isto mysterio.31 Abigit enim per omnia clarissima vox, id est, evidens valde pronuntiatio diaconi expellit ab ecclesia omnes præfatos immundos, non valentes conjungi divinissimorum digne communicatoribus, id est, qui nequeunt decenter associari « communicatoribus », id est susceptoribus, « divinissimorum », id est corporis et sanguinis Sancti Sanctorum.32

Multo magis passibiliter energumenum multitudo, id est pluralitas illa tam imperfecta quod adhuc « passibiliter » et visibiliter subjacet passionibus appetitus sensitivi, immunda erit, et omnino alienata sacrorum inspectione et communicatione, id est totaliter repulsa a visione et susceptione sacramenti istius. omni

Footnotes

  1. Is. LVIII, 1. ↩

  2. Matth. XXVIII, 19. ↩

  3. * psalmicam ↩

  4. art. XVIII. ↩

  5. Matth. XXV, 15. ↩

  6. * igitur ↩

  7. Ps. LVII, 4. ↩

  8. Job III, 16. ↩

  9. Num. XII, 12. ↩

  10. Tob. XI, 13-15. ↩

  11. Hebr. VI, 9. ↩

  12. Hebr. V, 12. ↩

  13. ii Thess. 1, 7. ↩

  14. II Cor. vi, 14. ↩

  15. Jer. xxiii, 28. ↩

  16. Rom. XIII, 14. ↩

  17. Ephes. V, 1. ↩

  18. Lev. XIX, 2. ↩

  19. 1 Cor. III, 17. ↩

  20. Matth. III, 11. ↩

  21. Eccli. XXVII, 12. ↩

  22. Eccli. xxxiv, 4. ↩

  23. Eccli. XXXIV, 9. ↩

  24. Baruch III, 28. ↩

  25. Sap. xvi, 14. ↩

  26. Eccle. x, 8. ↩

  27. Eccl. x, 14. ↩

  28. Matth. XVIII, 3; ↩

  29. Luc. XIII, 3, 5. ↩

  30. * hæc ↩

  31. *non com- municabilis ↩

  32. * divino- rum digne communi- cationibus ↩

Chapter 28 of 98