Skip to the text

Articulus 26

DE MANIBUS IN MISSÆ OFFICIO LAVANDIS.

HIS autem ea quæ dicta est lege sacrificatis, id est, pane et vino ante consecrationem eorum in altari oblatis, secundum ritum Ecclesiæ præinductum; stans in conspectu sanctissimorum symbolorum, id est altare, ante se posita habens panem et vinum: quæ pro tunc sanctissima nominantur, per respectum eorum in quæ protinus convertentur et quæ designant, magis quam propter id quod adhuc in se sunt; aqua manus summus sacerdos lavat cum pudico sacerdotum ordine, id est, stans ibi cum sacerdotibus castis ei coadsistentibus. a mortalibus caverit: ad quod insinuandum, extremitates abluit digitorum. Propter sublimissimam purgationem, id est ob significationem altissimæ purgationis ad quam tenetur, in castissimo deiformitatis habitu, id est in habituali munditiæ possessione qua Deo indesinenter assimiletur:1 quatenus si non quiverit incessanter Deo actualiter purissime esse intentus, saltem habitualiter agat hoc; et frequentissime atque assidue, quantum humana permittit fragilitas, actualiter Deo vacet, nec maculam mentis incurrat notabilem.

Et ad secunda proveniens, id est, ad inferiores se convertens seu pergens, aut pro se orari deposcens: « proveniens », inquam, deiformiter, id est ad illorum profectum, gratiam et salutem, non ob commodum suum; non retentus erit, id est, non impedietur nec retrahetur per illa a sua puritate eminentiori, et absolutus, id est ab obstaculis liber, tanquam perfectissime uniformis, id est valde perfecte præ inferioribus stabilis et simplificatus, ut quanto major est auctoritate et dignitate officii, tanto sit major sanctitate, sapientia, et omni perfectione virtutum. Et ad unum iterum adunatum convertens, id est, ad simplicissimum et implurificabilem Deum denuo vertens se per actualem contemplationem et invocationem ipsius, se

Quia quidem, ut Eloquia aiunt, qui lotus est, non indiget alicujus alterius, nisi extremorum, id est novissimorum suorum, lavationis.2 Hoc, ut in Joanne legitur, Christus dixit in Cœna S. Petro recusanti pedes suos lavari a Christo. Qui inter cetera dixit ad illum: Qui lotus est (id est baptizatus), non indiget nisi ut pedes lavet, id est affectus quos post Baptismum forsitan aliqualiter inquinavit.3 Verum Theologus hic verba illa allegat non penitus in forma et sensu quibus ibi inducta sunt, sed dilatando sensum a simili, secundum quod subditur: « non indiget nisi extremorum suorum lavationis », id est purgationis a minimis culpis, quas interim incidit, dato quod ex tunc4 ipsum adunando et recolligendo in ipso; incontaminatam et immaculatam faciet conversionem, quasi deiformitatis salvantem plenitudinem et integritatem:5 hoc est, præsul convertens se ad Deum tanquam ad eum qui vere salvat, conservat et consummat « plenitudinem », id est perfectionem, « et integritatem deiformitatis », id est participatæ deificationis, seu divinæ assimilationis nobis ab eo collatæ.

Consequenter tangit unum cærimoniale in quo Ecclesia Christianorum cum Synagoga communicat, quamvis non teneat illud Ecclesia in quantum fuit cærimoniale præceptum in lege, sed alia ratione, ut dictum est de thurificatione.

Sacer ergo luter, ut diximus, in ea secundum legem erat hierarchia, id est, in hierarchia legali veteris Testamenti, puta in Synagoga, fuit, id est, in templo exstitit, « luter », id est vas contentivum aquæ, in quo sacerdotes templum ingredientes et ministraturi, manus suas lavabant.6 De quo lutere fit sermo in Exodo et tertio libro Regum, ubi vocatur mare æneum, dicitur quoque labrum. Nunc autem summi sacerdotis et sacerdotum manuum purgatio ipsum insinuat:78 id est, in Ecclesia « purgatio », id est lotio, « manuum summi sacerdotis », puta episcopi « et » aliorum « sacerdotum » inferiorum, « insinuat nunc », id est, in Ecclesia modo designat, luterem « ipsum », seu lotionem quæ fiebat in illo, ita quod lotio ista est signum memorativum præteriti, non figurativum prognosticumve futuri. De quo signo memorativo præteriti, Dominus dicit ad Moysen in Exodo: Hoc habebis signum quod miserim te: Quum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Domino in monte isto.9 De signo autem prognostico futuri, in Isaia scriptum est: Dominus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium.10

Cujus lotionis ratio moralis in novo Testamento subjungitur.11 Eos enim ad sanctissimam venientes immolationem, id est sacerdotes Ecclesiæ accedentes ad celebrationem, consecrationem et oblationem Sacramenti, purgare oportet et extremas animæ phantasias, id est etiam minimas culpas cogitationum et phantasticarum apprehensionum, quum et per Michæam Dominus dicat, Væ qui cogitatis inutile; et per Isaiam, Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.121314 Multo plus a malis affectionibus oportet purgari, a levitatibus quoque, quum in Luca Judex summus minetur: Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.15 Et similitudine ipsi, tantum quantum possibile est, advenire in manifestiores sic theophanias: hoc est, culpis ita purgatis, oportet per assimilationem cum Deo, « quantum possibile est, advenire », id est ascendere, « in theophanias », id est contemplationes seu apparitiones, « manifestiores »; circa quas ponentur supermundialium fulgorum, hoc est, in theophanias « fulgorum supermundialium », id est cœlestium et supernaturalium illuminationum ac spiritualium luminum, circa quæ theophanistæ versantur et extenduntur. Illuminationum dico, conformium speculorum, id est rationalium animarum, quæ sunt conformes, saltem in genere, angelis sanctis illuminantibus eas, claritatem universaliorem et lucidiorem appetentium pervenire proprium splendorem:16 id est, animarum « appetentium splendorem proprium », id est intellectuale lumen eis influxum: de quo in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine;17 « pervenire » in « claritatem universaliorem et lucidiorem », id est ad limpiditatem angelicam, saltem post vitam præsentem, in qua erunt sicut angeli Dei, ut in Matthæo habetur, atque in hac vita quotidie appropinquare ad illam per profectum et imitationem.

Summi autem sacerdotis et sacerdotum usque ad summa, id est novissima, lavatio, id est purgatio præsulis aliorumque sacerdotum usque ad minimarum culparum detersionem.18 Alia translatio habet, Relavatio:19 quia magis quam semel se lavant in officio Missæ. In conspectu fit sanctissimorum symbolorum, id est in præsentia sacramentalium materiarum consecrandarum atque signorum jam positorum super altare, tanquam in Christi omnes inspicientis nostras occultissimas notiones, id est quasi « in conspectu Christi » intuentis universos actus nostros interiores, quantumcumque occultos et ignotos hominibus. Quæ consideratio multum confert ad sancte vivendum. Propter quod sanctus David morti proximus dixit filio suo Salomoni: Fili mi, servi Deo corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes cognoscit. Et rursus in Psalmo: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Beatissimi quoque Elias et Eliseus locuti sunt: Vivit Dominus in cujus conspectu sto hodie. adspicientis

I Par. xxviii, 9.

Ps. cxviii, 168.

III Reg. xvii, 1; IV Reg. iii, 14. subtilissimæ

Et sublimissimæ purgationis in ejus intentissimis subtilitatibus et justissimis et æquissimis judiciis terminatæ, id est, etiam in conspectu altissimæ nostræ purificationis, hoc est in examinatione et inspectione seu consideratione propriæ puritatis, « terminatæ », id est exhibitæ et peractæ, « in subtilitatibus et judiciis », id est in præsentia et consideratione subtilissimorum et diligentissimorum ac justissimorum judiciorum Omnipotentis: quæ qui sapienter considerat, in omnibus valde veretur, sciens quod multa videntur bona et justa judicio hominum, quæ Dei judicio reprobantur; et nostræ justitiæ, subtilitate et profunditate sapientiæ et æquitatis divinæ discussæ, valde sunt imperfectæ, imo multoties injustitiæ inveniuntur ab eo qui protestatur: Quum accepero tempus, ego justitias judicabo. Propterea oravit vir sanctus: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Et Isaias ait: Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.

Ps. lxxiv, 3.

Ps. cxlii, 2.

Is. lxiv, 6.

A Hinc sanctus Job ait: Non justificatur homo compositus Deo, et si voluerit judicio cum eo contendere, non poterit ei respondere unum pro mille; etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Hinc denuo ait: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Insuper de hac intentissima subtilitate divinæ inspectionis et æquissimis ejus judiciis, rursus testatur: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat? Idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Hinc et hic magnus pater Dionysius legitur judicia Dei plurimum expavisse: similiter alii magni sancti, sicut Hieronymus, abbas Arsenius, abbasque Agathon. Et væ nobis, quod tam intimorati ac incustoditi consistimus. Certe Deus quo sapientior, eo attentius cuncta considerat; quo sanctior, eo iniquitates et fœditates nostras vehementius detestatur et odit; quo justior, eo easdem rigorosius punit.

Job ix, 2, 3, 15.

Ibid. 20, 21.

Ibid. xxxi, 4.

Ibid. xxiii, 15.

Sic divinis summus sacerdos unitur, id est, tam sancte et contemplative ac timorate conjungitur sacramentis, imo et attributis divinis (de quibus ait Apostolus: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur), « divinis » quoque, id est charismatibus Spiritus Sancti et gratiosis hujus sacramenti effectibus; et contemplatur divina ac sacra Christi mysteria. Et sacras divinas actiones laudans, id est, recitans ea quæ Christus in Cœna novissima circa institutionem, consecrationem et usum hujus sacramenti peregit: sicut quum dicitur, Qui pridie quam pateretur, accepit panem, etc.; sacrificat divinissima, id est, consecrat et immolat corpus et sanguinem Salvatoris, et sub conspectum ducit laudata: quod fit in elevatione mysteriorum tantorum.

Rom. i, 20. sanctificat

Footnotes

  1. * propter quam ↩

  2. *alias om. alicujus ↩

  3. Joann. xiii, 10. ↩

  4. Hebr. ii, 14. ↩

  5. * salvans ↩

  6. * igitur ↩

  7. Exod. xxx, xxxi, xxxv, xxxviii-XL; ↩

  8. III Reg. vii. ↩

  9. Exod. III, 12. ↩

  10. Is. vii, 14. ↩

  11. Exod. m, 12. ↩

  12. Is. 1, 16. ↩

  13. Is. I, 16. ↩

  14. Mich. II, 1. ↩

  15. Luc. vi, 25. ↩

  16. Mich. u, 1. ↩

  17. Ps. iv, 7. ↩

  18. Matth. xxii, 30. ↩

  19. * super * in conformium * apparentium ↩

Chapter 31 of 98