Skip to the text

Articulus 27

DE ACTIONE DIVINA IN HOC SANCTISSIMO SACRAMENTO COMMEMORATA, SCILICET DE REPARATIONE HUMANÆ NATURÆ. in

ERGO esse inter nos divinas actiones dicimus, id est beneficia Dei multa ac maxima, et actiones interiores sacramenti istius in cordibus nostris. Etenim quidquid corporum cibus et potus exterior operatur in corporibus nostris, hoc cibus iste et potus sacramentalis in nostris suo modo efficit animabus. Deinde narrandum, quanta virtus, id est, describendum est juxta virtutem nobis concessam, aut certe recitandum pro posse, quanta sit virtus et efficacia sacramenti istius.1 Non enim omnes laudare sufficiens ego, id est, insufficientem me reor ac fateor universas gratias, operationes, vires et secretissimos hujus sacramenti effectus laudare, describere ac scire. Ideo subditur : neque aperte scire, id est evidenter cognoscere : imo hoc ipsum quod scimus de eis, imperfecte cognoscimus et obscure; et alios in mysteria ducere, id est, non valemus alios ad mysteriorum istorum claram ac plenam cognitionem inducere, quoniam valde supernaturalia, altissima, abdita et incomprehensibilia sunt.

Quæcumque autem a divinis summis sacerdotibus, id est, omnia illa, seu quædam de omnibus illis, seu omnia summatim et in communi, quæ « a sacerdotibus divinis » et « summis », id est gloriosis Apostolis et apostolicis viris, consequenter Eloquiis laudantur et sacrificantur, id est, per modum laudis divinæ de his prædicantur, et Deo attribuuntur, « consequenter Eloquiis », id est consonanter Scriptis.2 Quod non servantes hæretici, circa hoc sacramentum errasse noscuntur. Hinc enim Deus loquitur :3 Sacrificium laudis honorificabit me. Hæc (ut nobis possibile est) dicemus in isto capitulo aut aliis locis, hierarchicam inspirationem ducem invocantes, id est, illuminationem cœlestem principativam efflagitantes nobis adesse pro ductore et doctore, ut unctio ejus nos doceat. Nempe, ut in libro Job asseritur, Spiritus est in homine, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.4

Consequenter tangit occasionem incarnationis divinæ.

Humanam naturam in principio ex divinis bonis insipienter perditam, multum passibilis vita suscepit, et corrumpentis mortis finis : id est, « humanam naturam » in primis parentibus, deinde in posteris eorumdem per originale peccatum infectam, invasit « vita multum passibilis », hoc est variis passionibus subdita et addicta, malisque pœnæ et culpæ subjecta atque repleta, et tandem mors ipsa corrumpens, qua anima separatur a corpore.5

Consequenter enim, quæ vere est bonitate perdita, id est amissa summa et increata bonitate quæ sola est bonitas vere, perfecte, pure, et independenter, apostasia, id est per apostasiam, seu mentalem aversionem primorum parentum a summa et incommutabili bonitate per conversionem ad bonum creatum caducum, sacræ in paradiso legislationis transgressione, id est in paradiso terrestri per prævaricationem legis a Deo latæ seu datæ.6 Quod qualiter factum sit, scriptum est in Genesi. Recalcitrantem vivifico jugo, propriis motibus, et fomentis adversarii et inimicis seductionibus contrariis divinorum bonorum , tradidit. Id est : Deus creator, justus judex et legislator altissi-78

Job xxxvi, 22. mus, de quo scriptum est : Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus; « tradidit » primum parentem « recalcitrantem », id est inobedientem, remurmurante synderesi et conscientia stimulante, « vivifico jugo », id est legi divinæ et præcepto salubri, [tradidit, inquam], « propriis motibus », id est affectionibus sensualitatis et passionibus animæ, « et fomentis adversarii et inimicis seductionibus », id est adulationibus tentatoris et fraudibus ejus hostilibus, « contrariis divinorum bonorum », id est donis gratiæ ac salutis, ac Dei præceptis. Mox quippe ut divinum præceptum transgressus est, privatus est originali justitia : qua subtracta, mox carnalis concupiscentia est suborta, cognoveruntque se esse nudos per infelicem experientiam : quod et sciverunt per concreatam eis scientiam. Verumtamen, sicut ad Timotheum scribit Apostolus, Adam non est seductus in prævaricationem, quemadmodum Eva. Non enim credidit sponsionem serpentis esse veram; sed veniam promereri putavit. Attamen fuit seductus cooperante diabolo, concitante uxore, concupiscentia edulii, curiositate sciendi, prout ista super secundum Sententiarum habent elucidari.

Gen. III, 10, 11.

1 Tim. II, 14.

Inde miserabiliter pro æterno quidem mortale mutavit : id est, « inde », scilicet statim post transgressionem, « mutavit », id est, ipse homo transgressor per infelicem commutationem recepit, « miserabiliter quidem », id est certe, « pro » bono « æterno », id est post amissionem summi boni et vitæ quæ esse poterat immortalis, « mortale », id est statum et vitam mortalem et bonum caducum, videlicet terram et incolatum præsentis exsilii. Proprium autem principium, id est exordium vitæ et subsistentiæ suæ, habens in corruptibilibus principiis, id est corpus mixtum ex quatuor elementis naturaliter contrariis, et in se invicem corruptive agentibus per qualitates suas contrarias.9 Anima quoque rationalis, quamvis ex sua natura sit immortalis, attamen ex sua natura est valde defectuosa et fragilis, mortibus culpæ et pœnæ multiplicisque miseriæ patens. Ad principii consequentem merito ducta est finem, id est, ad mortalitatem ac mortem « consequentem principii », id est correspondentem et consonantem suo principio ex se corruptibili, sicut expositum est, juste ac merito est perducta. Nam dictum est ei : Pulvis es, et in pulverem reverteris. Ponuntur autem hic multi effectus originalis peccati, videlicet pœnæ illud secutæ.

Sed ex divina et ex sursumducente vita voluntarie decidens, id est, protoplastus homo, seu humana natura in illo, propriæ voluntatis libertate et rationis consensu peccans, sicque corruens a vita spirituali virtuosa quam habuit, perducente ad vitam beatam, si perseveret usque in finem, ad terram, contrariam extremitatem, id est ad expulsionem a paradiso usque in terram spinas et tribulos germinantem, quæ exsilium est generis humani, et extremitas contraria, id est extremum maxime distans a patria Beatorum; gravata est multum passibili mutabilitate, id est mira ac misera instabilitate, id est afflicta vehementer qualitate passibili, corruptibilitate et mortalitate, innumerisque miseriis pœnæ et culpæ. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium.

C In cujus rei signum leguntur viri sancti maledixisse diei suæ nativitatis, ut sanctus Job : Pereat (inquiens) dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo; quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero, cur non statim perii? Cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Jeremias quoque : Væ (inquit) mihi, mater mea; quare me genuisti? etc. Denique humanæ mentis in-

Gen. III, 19.

Gen. III, 18.

Eccli. XL, 1.

Job III, 3, 10-12.

Jer. XV, 10. stabilitatem etiam in orationibus ac divinis officiis sancti et devotissimi homines deplangunt assidue. Et breviter, talis ac tanta est humanæ naturæ miseria, ut satis mirari non queam quod homo viator tot et tantis laqueis, tentationibus, periculis et peccatis circumdatus, possit extolli aut inaniter gloriari, potissime quum nihil boni habeat a se ipso, sitque de omnibus judicandus a Deo, nec diem sciat nec horam:10 nisi quod hoc ad infinitatem et plenitudinem miseriæ et insipientiæ suæ spectat, quod non obstantibus illis, audet inflari ac stulte lætari.

Errans autem a recta via, quæ est ad vere exsistentem Deum, id est, natura humana in Adam recedens ab obedientia sancta et æquitatis itinere perducente ad Deum, in quo solo est quidquid ad ipsius esse perfectionem et eminentiam pertinet, vulnerata est, specialiter quatuor vulneribus ex originali peccato in quatuor viribus animæ mox secutis, utputa ignorantia in ratione, malitia in voluntate, infirmitate in irascibili, et concupiscentia in vi sensitiva concupiscibili.11 Unde fatetur Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.12 Originale quippe peccatum formaliter unum est, puta privatio primordialis justitiæ debitæ inesse, quæ ei fuerat concreata, per quam caro animæ, sensualitas rationi, ratio et voluntas Deo, erant subjectæ; materialiter vero est plura, scilicet quatuor hæc ex amissione justitiæ originalis mox consecuta.

Et perditis et maleficis subjecta multitudinibus, id est aciebus vitiorum ac dæmonum demerito suæ transgressionis, juxta illud secundæ Petri: Iniqui sunt servi corruptionis, a quo enim quis superatus est, hujus et servus est;13 oblita est, id est a Deo oblivioni tradita ad tempus, et quantum ad hoc quod tot calamitatibus pressa est. Vel « oblita est » ipsa, id est, debite non attendit Dei sui præcepta. Hinc alia littera habet: Non advertit. Sic et enim omnis peccans dicitur ignorans et errans, imo et immemor suæ salutis. Ideo in Proverbiorum libro asseritur:14 Omnis via viri recta sibi videtur. Cujus causa alio loco Proverbiorum tangitur:15 Stultis illudit peccatum. Non diis, neque amicis, sed inimicis famulans, id est dæmonibus et peccatis.16 Verumtamen multi gentilium luminaribus cœli, seu quibusdam intellectualibus creaturis etiam bonis, ut calodæmonibus et catodæmonibus, serviebant; sed non erat in illis deitas vera. Propter quod Galatis scripsit Apostolus: His qui non sunt natura dii, serviebatis.

Ipsis autem immisericorditer ea secundum propriam immanitatem abutentibus, quia quotidie traxerunt naturam humanam in suis suppositis, ad scelera graviora et intolerabiliora inferni tormenta: quia ut loquitur Paulus, Permisit Deus unumquemque ingredi vias suas.17 Isaias quoque ait: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.18 Sunt ergo dæmones immanissimi nostri hostes, qui non aliud quærunt, nec aliud eis sufficit de nobis, nisi ut nos secum æternæ damnationi involvant. Cur ergo eis insipientissime consentimus, relicto superfidelissimo Deo, et angelis sanctis amatoribus atque custodibus nostris? Propterea in Jeremia conqueritur Deus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?19 In non subsistentias incidit, id est errores et vitia, quæ quantum ad suum formale, nihil sunt positive, sed recessus et deficientiæ a veritate ac bonitate. Imo, secundum Apostolum, Idolum nihil est:20 non quod ipsa forma artificialis impressa materiæ nihil sit, aut ipsa materia; sed quoniam quod putatur esse, non est. In hæc serviliter incidit, quoniam talibus, vera perdita libertate gratiæ ac virtutum, servivit. Per quod etiam corruit et in perditionis periculum, id est in æternæ damnationis demeritum.21

Divinæ autem bonitatis maxima humanitas, id est summa et infinita benignitas Dei, per se ipsam operatricem nobis A divinitus non induravit providentiam, id est, non retraxit ab hominibus provisionem suam, ita quod non exhiberet nobis liberationis remedium per propriam suam personam. Hinc subditur : sed in veritate in participatione quæ secundum nos sunt facta est omnium sine peccato : id est, ipsa persona Verbi æterna « facta est in veritate », id est vere, non phantastice, « in participatione omnium quæ secundum nos sunt », id est in susceptione integræ nostræ naturæ et omnium defectuum ejus pure naturalium, non detrahibilium : quod totum factum est « sine peccato », quia nec in peccato conceptus est in Virginis utero, nec unquam contraxit culpam, sicut Isaias prædixit : Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.22 Hinc ad Galatas ait Apostolus : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum sub lege, factum ex muliere, id est natum ex supermundissima Virgine, quæ nec ipsa unquam subjacuit culpæ.23 Et ad Hebræos : Debuit, inquit, per omnia fratribus similari.24

Et ad humile nostrum unificata, id est, nostræ humili defectuosæ personæ unita est Verbi persona, et unum effecta cum ipsa, id est una hypostasis, juxta illud ad Philippenses : Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo ; sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.25 Cum priorum inconfuso et immaculato perfectissime habitu, id est, cum invariabili retentione et inviolabili possessione suæ deitatis et attributorum assumens nostra, non mutans nec deserens sua. Etenim naturam quam assumpsit, in suo esse divino hypostatico suppositavit : non quod illa per se sit facta persona, sed assumpta a Verbo æterno in tempore ; vel potius a temporis instanti, cum ipso assumente una persona est constituta.

Ad se nobis communicationem tanquam congenitis de cetero donavit, id est, divinorum charismatum exuberantiam gloriosam nobis concessit, et suæ divinitatis nos quodammodo fecit consortes atque participes, per gratiosam divinæ perfectionis imitationem, non per veræ deitatis divisionem aut multiplicationem : et sic sumus ei congeniti, imo et fratres ejus effecti, secundum naturam suam humanam, qui et voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.26 Propter quod ad Hebræos habetur : Non confunditur fratres eos vocare.27 Et propriorum recepit participes bonorum, id est, ad suam communionem, societatem et incorporationem, nos admisit et introduxit. Hinc aliæ duæ translationes habent : Propriorum ostendit participes bonorum. Nam et suos nos statuit coheredes.

Apostaticæ quidem multitudinis (sicut secreta habet traditio) quæ contra nos est, destruxit potentiam, id est, ipse Unigenitus Dei per naturam assumptam vicit, debilitavit, exclusit potentiam dæmonum, qui apostataverunt a Creatore, « sicut traditio secreta », id est sapientia christiana seu sacra Scriptura, testatur, quæ infidelibus est ignota. Hinc in prima Joannis Canonica scriptum est : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.28 Ipseque Filius loquitur : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.29 Ipse quippe vicit fortem armatum. Ideo ad Hebræos inducitur :30 Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum.31 Unde ad Colossenses asseritur : Christus exspolians potestates et principatus, palam triumphavit illos in semetipso.32

Non per virtutem superans, id est, non sola potestate dæmones vincens aut violentia, juxta vero mystice nobis traditum Eloquium, id est, sed juxta Scripturas nobis supernaturaliter revelatas, aut juxta apostolica documenta nobis spiritualiter patefacta, in judicio et justitia, id est sapienter et juste. Hoc est judicium dis-

Joann. xu, 31.

33Ibid. 1, 14.

Is. LXIII, 1.

Jer. XXIII, 5.

1 Cor. xu, 8. cretionis de quo, passione imminente, dixit: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.34 Hinc etenim Verbum caro factum est, ut per assumptam humanitatem satisfaceret pro hominum peccatis, pro culpis sustinens pœnam, et humilitate prosternens superbum, atque in sacrificium Deo Patri acceptissimum offerens Patri se ipsum; ex ardentissima caritate, inæstimabili pietate, obedientia summa sustinens crucem, ut sic qui in ligno vicit, vinceretur in ligno, et natura quæ offenderat, meritis suis placaret, et supererogaret, faciens opus Deo Patri plus gratum, quam primi parentis peccatum fuerat offensivum. Unde apud Isaiam Christus testatus est: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. De quo in Jeremia est prædictum: Faciet judicium et justitiam in terra. De hoc in epistolis suis profundissime hinc inde ac sapientissime locutus est Paulus, et ad Ephesios multum diffuse.

Quæ autem secundum nos sunt, id est, quæ in nobis erant deformata, defectuosa, et infeliciter qualificata, ad contrarium omnino benigne reparavit, id est, donis et gratiis oppositis illis malis recuperavit et decoravit. Quod enim juxta animum nostrum obscurum est, id est intellectum nostrum ignorantiis et erroribus obscuratum, implevit diviti et divinissimo lumine, id est illuminatione piissima, imo luminibus multis et copiosis, fide et donis Spiritus Sancti, sapientia, scientia, intellectu, consilio, notitia Scripturarum; sapientia quoque et scientia quæ sunt dona gratiæ gratis datæ, de quibus Apostolus: Alii, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.35 Et deiformibus ornavit informe pulchritudinibus: id est, supergloriosissimæ Trinitatis imaginem et similitudinem exsistentem in nobis, quæ in naturalibus solis considerata, est non formata, fulcivit supernaturalibus habitibus et actibus, donis, beatitudinibus et fructibus, meritis atque profectibus, quibus pulcherrime formatur, venustatur, perficitur, in tantum quod Dei sui sponsa et filia, amica et heres, anima tali imagine et similitudine insignita censetur et appellatur, dicente ad eam ipso superpulcherrimo, amabilissimo et delectabilissimo Sponso: Quam pulchra es, amica mea! Et rursus: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea.

Cant. IV, 1.

Ibid. V, 2.

Animæ vero habitaculum, id est animam rationalem, quæ præfato modo ornata, est habitaculum Spiritus Sancti et sedes sapientiæ, juxta illud: Anima justi sedes est sapientiæ; in perfectissima salute tantum decidentis nostræ essentiæ, pollutissimis passionibus et corrumpentibus maculis liberavit: hoc est, Christus ipse eam redemit et expurgavit a « passionibus » et concupiscentiis turpissimis, de quibus ad Romanos Vas scribit electionis, nominans eas passiones ignominiæ, « et maculis », id est deformitatibus vitiorum, « corrumpentibus » vires innatas, non eas totaliter destruendo, sed ad virtutes inhabilitando, quemadmodum in Evangelio

Cf. Prov. XIV, 33; Sap. VII, 27.

Rom. I, 26. fertur de Samaritano qui incidit in latrones, qui despoliaverunt eum, gratuita auferendo, et vulneraverunt, naturalia inficiendo; « in salute perfectissima », id est ipsi animæ promerendo, promittendo, et jam inchoative partim præstando salutem, animæ seu « essentiæ nostræ tantum decidentis », quia ex se ipsa non habet nisi decidere, deficere et peccare, et ipsa est nostra essentia vel potius principalior pars nostræ essentiæ seu naturæ. De qua fertur in Psalmo: Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet. Propter quod S. Jacobus: Quæ est, ait, vita vestra? vapor est ad modicum parens. Et Isaias: Cecidimus quasi folium universi. Psalmographus quoque: In imagine pertransit homo.36

Luc. X, 30.

Ps. CI, 16.

Jacob. IV, 15.

Is. LXIV, 5.

Ps. XXXVIII, 7.

Renovationem nostram supermundanam ostendens, id est, spiritualem nostram innovationem supernaturalem declarans per multos effectus et signa, per quam peccati vetustas aufertur: et primo per Baptismum confertur, deinde per Pœnitentiam, quæ est secunda post naufragium tabula, de qua fatur Apostolus:37 Renovamini spiritu mentis vestræ. Et multam perfectionem divinam in ipsis ad eam nostris sacris (secundum quod possibile est) similitudinibus: hoc est, ostendens etiam « perfectionem divinam multam », id est copiosam perfectionem virtutum divinitus datam, quam ostendit « in similitudinibus », id est in assimilationibus, « ipsis sacris ad eam », id est ad salutem perfectam vel renovationem completam, ad quas quotidie efficaciter proficiendo approximamus, juxta illud Jacobi: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.38 De hac re scribit Paulus in epistolis suis, recitans vitia gentilium ante eorum conversionem, et abundantiam gratiæ post conversionem, juxta illud ad Corinthios: In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.39

Divina vero imitatio, id est operatio Christi et conversatio in qua ipsum imitari debemus, quomodo aliter nobis ingenita sit, id est, qualiter potest aliter esse impressa nobis firmissime tanquam innata, nisi sacratissimarum divinarum actionum memoria renovata, id est per assiduam et quotidianam renovatamque recordationem sanctissimorum operum Christi, semper hierarchicis et sacris orationibus et sacrificationibus, id est in ecclesiasticis precibus et celebrationibus? Hoc vero facimus, id est, Christi mysterium quod ipse in Cœna instituit, continuamus, ut Eloquia aiunt, id est, sicut Scripturæ nos docent, in ejus recordatio. nem, id est, ad hoc quod jugiter memores simus Christi et beneficiorum ipsius, potissime suæ dilectionis ad nos, et passionis suæ pro nobis.40 Unde præcepit, Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis:41 quatenus toties accendamur ejus amore, quoties tantæ suæ dilectionis, liberalitatis et miserationis ad nos reminiscimur, et horum memoriale, id est dignissimum accipimus sacramentum.

Inde, id est ob hoc, divinus summus sacerdos ad divinum altare stans, laudat dictas sacras actiones divinas Jesu divinissimæ nostræ providentiæ, id est actiones Christi pro nostra salute exhibitas ex divinissima providentia sua circa nos, quorum saluti ita providit. Unde subjungitur: quas in salutem generis nostri, beneplacito sanctissimi Patris, in Spiritu Sancto (secundum Eloquium) consummavit, id est, perfecte implevit pro generis humani salute, ex voluntate Dei Patris, « in Spiritu Sancto », id est, secundum Spiritus Sancti directionem ac placitum.

C Christus namque secundum naturam assumptam movebatur in omnibus a Spiritu Sancto, imo a superdignissima Trinitate, cujus indivisa sunt opera. Idcirco per Isaiam prædixit: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.42 Hinc et repletissimus fuit donis Spiritus Sancti.43 Præterea Christi secundum quod Deus est, et Patris ac Spiritus Sancti, una est providentia ac præordinatio de nostra salvatione:44 quod et dicitur profundissimum consilium supersapientissimæ Trinitatis de modo humanæ redemptionis per incarnationem et passionem Verbi æterni.

Footnotes

  1. * Deinceps ↩

  2. 1 Joann. n, 27. ↩

  3. Ps. XLIX, 23. ↩

  4. Job xxxii, 8. ↩

  5. Gen. m. ↩

  6. * donorum ↩

  7. Gen. iii. ↩

  8. 1 Joann. ii, 27. ↩

  9. * generati-onibus ↩

  10. Matth. xxv, 13. ↩

  11. * directa ↩

  12. Ps. l, 7. ↩

  13. II Petr. u, 19. ↩

  14. Prov. xxi, 2. ↩

  15. Prov. xiv, 9. ↩

  16. * sed neque ↩

  17. Act. xiv, 15. ↩

  18. Is. liii, 6. ↩

  19. Jer. ii, 5. ↩

  20. I Cor. viii, 4. ↩

  21. * alias om. ↩

  22. Is. LIII, 9. ↩

  23. Galat. IV, 4. ↩

  24. Hebr. II, 17. ↩

  25. Philipp. II, 6, 7. ↩

  26. Jacob. I, 18. ↩

  27. Hebr. II, 11. ↩

  28. I Joann. III, 8. ↩

  29. Joann. XII, 32. ↩

  30. Luc. XI, 21, 22. ↩

  31. Hebr. II, 14. ↩

  32. Coloss. II, 15. ↩

  33. Joann. i, 14. ↩

  34. Joann. xii, 31. ↩

  35. 1 Cor. xii, 8. ↩

  36. Ps. cii, 16. ↩

  37. Ephes. IV, 23. ↩

  38. Jacob. IV, 8. ↩

  39. 1 Cor. I, 5, 7. ↩

  40. Luc. XXII, 19; ↩

  41. 1 Cor. XI, 24, 25. ↩

  42. Is. LXI, 1. ↩

  43. Is. XI, 2, 3; ↩

  44. Luc. IV, 1. ↩

Chapter 32 of 98