Sectio 6, art. 14: Utr. Deus operetur in omni operante
Respondetur afhrmative secundum haec verba S. Scripturae: Is. XXVI, 12:
ttOmnia opcratus cs in nobis ..; Act. XVII, 2S: nln ipso cnim vivimus, movcmur et sumus e; I Cor, XII, 6: «Opcratur omnia in omnibus ».
In hoc articulp S. Thomas recedit a duobus erroribus ad invicem oppositis. Secundum occasionatismum tiulla virtus ereata aliquid operatur in rebus, sed solus Deus immediate omnia opcratur, v. g. ignis non calefaceret, sed Deus in igne. Alii e contrario dixenint quod creatura potest agere sine motione divina, sic non subordinaretur causae primae, sed ambae essent duae causae potius coordinatae, ut duo homines trahentes navim.
S. Thomae solutio est inter ac supra has positiones ad invicem oppositas. Operari enim sequitur esse et modus operandi modum essendi. Ideo solus Deus, qui est ens a se, operatur a seipso absque motione superiori, dum creatura quae est ens per participationcm, non operatur nisi dependenter a motione Dei. Id est « DeUS non solum dat formas rebus, sed eas conservat in esse, et eas apphcat ad agcndum, ct est finis omnium actionum », ita ad 3™
Si crcatura transissct dc potentia ad actum, ad actionem, sine motione divina, plus procederet a minori, perfectius ab imperfectiori contra principium causalitatis, et probationes existentiae Dei per motum et pcr causas efhcientes valorem suuin aniitterent. Cfr. Cont. Gcnt., 1. III, c. 67; De Polcntia, q. III, a. 7: 1 Sic ergo Deus est causa actionis cujuslibet in quantum dat virtutem agendi rt in quantum conservat eam, et in quantum applicat actioni, et in quantum ejus virtute omnia alia virtus agit ». Et ibid. ad 7™: « Rei naturali conferri non potuit quod operarctur absquc operatione divina ». Thomistac nihil magis explicitum dixerunt.
Molina autem fatctur se recedere in hoc a doctrina S. Thomae. Dicit eninx (Concordia, ed. Paris 1876, p. 152): «Duo sunt quae mihi dimcultatem pariunt circa doctrinam hanc S. Thomae. Primum est, quod non vidcam, quidnam sit EQOtuS i 1 1* * ct applicatio in causis secundis, qua Deus illas ad agcndum movcat et applicet . Pro MoUna, concursus generalis Dei est concursus simultaneus, non induit in ca\isam secundam ad eam applicandam ad agcndum, sed immediate m . 11. •( tum ejus unon secus, inquit, ac cum duo trahunt navem», cfr. ibid., p. 15^- Suarez conservat hanc scntentiam. Disp. mct., XXII, sect. 2, n. 51, sect 3, sect. 12.
1)K MOTIQNE CREATURARUM A DEO
Respondent thomistae: Si ita esset, causa secunda coordinarelur I ausae primae, non proprie ei subordinaretur in causando, et non explicaretur ejus transitus de potentia ad actum agendi. Dicendum est e contrario, quod causa secunda ita subordinatur ("ausae primae, ut totus effectus sit a Deo tanquam a causa prima et sit a creatura tanquam a causa secunda, sicut fructus vineae est totus a palmitc tanquam a causa proxima et totus ab ipsa vinea tanquam a causa radicali.
Deus igitur actualizat iunctiones vitales plantae et animalis, ac pariter actualizat vitalitatem nostri intellectus et ipsam libertatem nostram, absque ulla violentia, nam eam movet secundum ejus inclinationem quam ci conservat, ct sic est magis praesens in libertate nostra, quam ipsa sibi; nunquam tamen Deus causat inordinationem ipsius actus peccati, quae provenit unice a causa deiiciente. Libertas nostra est libertas secunda quae a libertate prima dependet, et notio libertatis non nisi analogice dicitur de libertate increata et de libertate creata.
Chapter 26 of 44