Liber III, Epistola 6
Ad Joannem Episcopum.
Sacra eum communione privat, ob damnatum injuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui jubet.
Gregorious Joanni episcopo primae Justinianae.
Post longas tribulationes, quas Adrianus Thebanae civitatis episcopus a consacerdotibus suis, velut ab hostibus pertulit, in Romanam civitatem confugit. Et licet adversus Joannem Larissaeum episcopum ejus fuisset prima suggestio, non ab eo in causis pecuniariis reservatis legibus judicatum; tamen post haec magis contra personam fraternitatis tuae, a qua non juste se a sacerdotii gradu flagitabat esse dejectum, gravissime querebatur. Sed nos, indiscussis petitionibus non credentes, eadem quae apud Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, vel quae apud fraternitatem tuam sunt acta, relegimus. Et quidem de memorati Joannis episcopi Larissae judicio, quod fuerat appellatione suspensum, satis et piissimi rerum Domini, ad Corinthi episcopum missis jussionibus, decreverunt. Et nos quoque, per praesentium latores epistolis nostris ad praefatum Joannem Larissaeum directis, Christo auxiliante, decrevimus. Cum vero diversi disceptationem judicii cujus examen tibi imperialia jussa tradiderant, et inspectam gestorum apud Joannem episcopum de criminalibus habitorum seriem ventilavimus, reperimus prope nil te quod ad nominatas indictasque tibi causas attinuit exquisisse, sed machinationibus quibusdam testes adversus Demetrium diaconum in damnationem ejusdem episcopi produxisse, qui eum de illo, quod nec audiri fas est, testimonium dicentem se audivisse perhiberent. Quod dum praesens Demetrius contradiceret se dixisse, adversus sacerdotalem 628 morem disciplinamque canonicam, dejectum honore suo diaconum proconsuli provinciae tradidisse. Qui cum, multis laniatus verberibus, adversus episcopum suum forsan aliqua potuisset tormentorum necessitate mentiri, usque ad finem negotii nihil eum de quibus interrogabatur penitus invenimus fuisse confessum. Sed nec alia in gestis ipsis, sive per depositionem testium, sive per Adriani professionem, quod ei potuisset obesse, reperimus. Sed tantum fraternitas tua, nescio quo mentis motu, divino humanoque jure contempto, abruptam protulit in ejus damnatione sententiam; quae licet non esset appellatione suspensa, contra leges tamen canonesque prolata, ipsa non poterat jure subsistere. Postquam autem ex abundanti appellationem tibi constat esse porrectam, mirati sumus cur nec homines tuos secundum cautionem Honorato diacono nostro per responsales tuae Ecclesiae expositam, qui tui judicii rationem potuissent reddere, transmisisti. Quod factum te vel de contumacia vel de conscientiae trepidatione redarguit. Si igitur haec quae nobis oblata sunt veritate vallantur, quoniam occasione vicium nostrarum consideramus vos injusta praesumere, de his alias secundum id quod a nobis deliberatum fuerit, Christo auxiliante, decernemus.
Quod vero ad praesens attinet, cassatis prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus triginta dierum spatio te sacra communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, adjuvante Domino, severius puniendam. Praelatum vero Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum ex tua sententia, ut diximus, nequaquam canonibus neque legibus existente damnatum, in suum locum atque ordinem reverti Christo comitante disponimus, ut nec illi fraternitatis tuae noceat contra justitiae tramitem prolata sententia, nec charitas tua, pro placanda futuri indignatione judicis, incorrecta remaneat. (Vide inf. ep. 7 et 38. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.)
Chapter 145 of 846