Liber III, Epistola 5
Ad Petrum Subdiaconum.
Ut viduam in omnibus causis ab iniquorum violentia tueatur.
Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
Sicut in judiciis laicorum privilegia turbare non cupimus, ita eis praejudicantibus, moderata te 627 volumus auctoritate resistere. Violentos namque laicos coercere, non contra leges est agere, sed legi ferre subsidium. Quia igitur Deusdedit gener Felicis de Orticello praesentium latrici violentiam dicitur irrogasse, praefatamque rem illicite detinere, ita ut viduitatis ejus dejectio non misericordiam provocare, sed ejus inveniatur roborare malitiam, praecipimus experientiae tuae ut tam contra praefatum virum, quam in caeteris causis, in quibus se asserit praefata femina praejudicium sustinere, tuae ei solatium tuitionis impendas, nec a quolibet eam praegravari permittas, ne vel ea quae tibi, salva tamen aequitate, mandantur, in aliqua inveniaris parte negligere, vel viduis aliisque pauperibus, dum illic auxilium non inveniunt, ex hujus itineris profligentur longinquitate dispendia.
Chapter 144 of 846