Skip to the text

Liber III, Epistola 8

Ad Natalem Archiepiscopum.

Florentium episcopum, absque concilii judicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam.

Gregorius Natali archiepiscopo Salonitano.

Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeant, tum quae ad dejectionem sacerdotalium graduum pertinent, districtius sunt trutinanda, in quibus non tam de humilibus constitutis, quam divinae quodammodo benedictionis refragatione tractatur. Quae res quoque nos in Florentii Epidauritanae civitatis episcopi persona ad exhortationem vestrae fraternitatis admonuit (Infra, epist. 9). Nuntiatum siquidem nobis est a quibusdam fuisse eum in causis criminalibus accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii proveniente judicio, eum ab honoris officio non jure, sed auctoritate depositum. Quia ergo non potest quemquam episcopatus gradu, nisi justis ex causis, concors sacerdotum summovere sententia, hortamur fraternitatem vestram ut praefatum virum ex eodem in quo detrusus est ejici faciatis exsilio, causamque ejus episcopali disceptatione perquiri. Et si in his in quibus accusatus est canonica fuerit probatione convictus, canonica procul dubio est ultione plectendus. Quod si alias quam de eo aestimatum est synodali fuerit inquisitione compertum, necesse est ut et criminatores justi districtionem juris exhorreant, et incriminato innocentiae suae serventur illibata suffragia. Exsecutionem vero ante fati negotii Antonino subdiacono nostro ex nostra praeceptione mandavimus, quatenus ejus instantia et quae sunt legibus 632 canonibusque placita decernantur, et decreta, juvante Domino, mancipentur effectui. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 28.)

Chapter 147 of 846