Skip to the text

Liber III, Epistola 7

Ad Joannem Episcopum.

Iniquam Adriani damnationem Joannis metropolitani machinationibus procuratam fuisse ostendit, ex judicii ordine. Hunc exinde ab omni in illum jurisdictione abstinere statuit, et sacrae communionis, nisi pareat, privationem minatur.

Gregorius Joanni episcopo Larissaeo.

Frater noster Adrianus (Grat. caus. 16, q. 1, c. 52), Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens lacrymabiliter 629 est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, necnon a Joanne primae Justinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum. Cumque per diuturnum tempus nullam diversae partis videremus huc advenire personam, quae ejus debuisset objectionibus respondere, necessario cognoscendae veritatis intuitu, ea quae penes vos acta sunt relegenda tradidimus. Ex quibus cognovimus Joannem atque Cosmam diaconos, unum pro lubrico corporis, alterum pro fraudibus ecclesiasticarum rerum proprio depulsos officio, de pecuniariis criminalibusque capitulis adversus eum piissimis nostris imperatoribus suggessisse. Qui per jussiones suas te voluerunt, servata videlicet juris canonumque districtione, cognoscere, ita ut de pecuniariis quidem ferres firmam jure sententiam, de criminalibus vero, eorum clementiae habita subtilius examinatione, suggereres. Quod si tam rectas jussiones tua fraternitas rectis quoque mentibus accepisset, nunquam viros pro suis excessibus proprio amotos officio, atque jam inimicantis animi, ad accusationem passim sui suscepisset episcopi, maxime cum ex suggestione piissimis dominis oblata eorum sit detecta fallacia, qui cum consensu omnium clericorum haec contra suum pontificem se suggessisse professi sunt.

Post haec tamen, ut breviter quaedam strictimque quae apud te sunt acta percurram, primum capitulum penes fraternitatem tuam motum est Stephani Thebani diaconi, cujus vitam quasi sciens turpissimam Adrianus episcopus, non eum sui ordinis honore privaverat. Quod capitulum nullus deductorum testium ad Adriani episcopi dicit pervenisse notitiam, nisi quod solus Stephanus, turpis vitae suaque professione damnabilis, dicitur esse confessus. Secundum capitulum adversus eum videtur esse propositum, de infantibus ejus jussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis, atque ita inabluta sorde peccati defunctos in tenebris. Sed nullus adversus eum deductorum testium professus est nosse se tale aliquid ad Adriani episcopi pervenisse notitiam, sed a matribus infantum, quarum viri remoti pro culpis, ut dicitur, ab Ecclesia fuerant, se cognovisse dixerunt. Sed nec inbaptizatos eos mortis tempus professi sunt occupasse, sicut accusatorum continebat invidiosa suggestio, cum in Demetriade civitate baptizatos eos esse constiterit. Et haec quidem de criminalibus causis.

De pecuniariis vero qualiter a te fuerit judicatum, inquisitio deputatorum a principe virorum piissima jussione serenissimis principibus attestatur. Nam cum tuam saepe fatus Adrianus suspendisset appellatione sententiam, quantum ex quatuor testium depositionibus apud Joannem primae Justinianae episcopum prolatis agnovimus, arctissima detrusus custodia, libellum in quo objecta sibi confiteretur capitula tua coactus est fraternitate porrigere. 630 Qui quidem in porrecto a se libello de pecuniariis invenitur tuae consensisse sententiae. Criminalia vero medio quodam dubioque verborum calle transcurrit, ut et tua quibusdam subjectis nebulis frustraretur intentio, et ipse porro nimis a confessione perplexae locutionis obscuritate refugeret. Cumque porrecta appellatio per homines ejus caeteraque quae penes te gesta sunt piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho, cunctisque examinatis subtiliter, a serenissimis est dominis ab omnibus jussionibus absolutus. Sed nescio quibus machinationibus exquisitis, alia rursus est principalis jussio elicita, ut de cunctis ante fatis capitulis Joannes primae Justinianae episcopus requirens subtiliter judicaret. In cujus judicio omnes clerici Adriani episcopi, et Demetrius diaconus inter tormenta professus est omnem hanc contra Adrianum episcopum calumniam fraternitatis tuae machinatione confectam. Nec aliqua de capitulis ipsis quae in tua audientia criminaliter objecta fuerant Adriano episcopo sunt probata. Sed provenit alia contra canones ac leges in Demetrium diaconum ejus aliasque personas crudelis atque dolosa discussio, in qua nihil pene repertum est ex quo saepe memoratus Adrianus damnari legitime debuisset, sed magis ex quo potuisset absolvi. Sed de Joannae primae Justinianae urbis antistite, ac de nequissimo ejus damnandoque judicio alias sumus juvante Domino, tractaturi. Adrianum vero episcopum reperimus, et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo jure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condemnatum fuisse sententia.

Quia igitur et ab ante fato Joanne primae Justinianae episcopo contra jus canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari Ecclesia, atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus revocari. Et cum oportuisset te ex eo Dominici corporis communione privari, quod, admonitione sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam eum Ecclesiamque ejus de tuae jurisdictione potestatis exemit, rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes, decernimus ut fraternitas tua ab eo Ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem jurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur. Quod si contra haec quae statuimus, quolibet tempore, qualibet 631 occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. Haec enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. Res autem sacras sive alias mobiles immobilesque ejus Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat. De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. (Vide sup. ep. 6. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.)

Chapter 146 of 846