Skip to the text

Liber III, Epistola 9

Ad Antoninum Subdiaconum.

Ut Florentio, si a convocatis episcopis absolvatur, res suas omnino restitui curet.

Gregorius Antonino subdiacono.

Pervenit ad nos Florentium Epidauritanae civitatis episcopum, praereptis prius rebus ejus, pro quibusdam non approbatis criminibus, sine sacerdotali concilio fuisse damnatum. Et quia non debet is poenam sustinere canonicam (Grat. 11, q. 1, c. 64), in cujus damnatione non est canonica prolata sententia, praecipimus experientiae tuae ut Natali fratri et coepiscopo nostro debeas imminere, quatenus supradictum virum de eodem ejici faciat, quo nunc dicitur detrusus exsilio. Convocatoque episcoporum concilio, si haec in quibus accusatus est canonice fuerint approbata, praefati Natalis fratris et coepiscopi nostri volumus in eum proprium robur obtinere sententiam. Sin autem generali fuerit judicio absolutus, nec eum deinceps cujuslibet praejudicio subjacere permittas, et praefatae res districta tuae sollicitudinis restituantur instantia. Necesse est ergo ut quanto graviora talium negotiorum perpendis pondera, tanto ea maturiori vigilantiorique studeas exsecutione complere.

Chapter 148 of 846