Skip to the text

Liber III, Epistola 10

Ad Savinum Subdiaconum.

Ut evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipit ac veneratur Gregorius. Chalcedonensis fidem in quinta synodo violatam non fuisse declarat. Savino proinde ad Ecclesiae unitatem remeandum.

Gregorius Savino subdiacono.

Exeuntes maligni homines turbaverunt animos vestros, non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, astruentes quod aliquid de sancta Chalcedonensi synodo piae memoriae Justiniani temporibus sit imminutum, quam omni fide omnique devotione veneramur. Et sic quatuor synodos sanctae universalis Ecclesiae, sicut quatuor libros sancti Evangelii recipimus. De personis vero de quibus post terminum synodi aliquid actum fuerat, ejusdem piae memoriae Justiniani temporibus est ventilatum: ita tamen, 633 ut nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliquid aliud ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem si quis ex diffinitione fidei, quae in eadem synodo prolata est, aliquid imminuere praesumit, vel quasi corrigendo ejus sensum mutare; sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, fili charissime, decet ad unitatem sanctae Ecclesiae remeare, ut finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera praevalere non potest, ex hac causa inveniat unde tibi in die exitus tui in aditum regni coelestis obsistat.

Chapter 149 of 846