Skip to the text

Liber III, Epistola 12

Ad Maximianum Episcopum.

Agrigentini episcopi accusatores et ad ejus causam spectantia documenta Romam mittat.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Pridem quidem fraternitati vestrae scripseram ut eos qui adversus Gregorium episcopum Agrigentinae civitatis aliqua dixerant, ad Romanam civitatem transmittere deberetis. Quod et nunc ut instantius fieri debeat praesentibus adhortamur epistolis. Unde personas ipsas, caeteraque documenta, id est gesta et petitiones, quae data sunt festinate cum celeritate transmittere. Nec moram aliquam excusationemque perquiri penitus permittimus, quatenus eis in Romanam, sicut diximus, civitatem sub celeritate transmissis, sciamus quid auxiliante Domino, de persona salubrius ejus disponere debeamus.

Chapter 151 of 846