Skip to the text

Liber III, Epistola 17

Ad Gratiosum Subdiaconum.

Florae abbatissae domum cum hortis et hospitiis ad construendum monasterium tradat.

Gregorius Gratioso subdiacono.

Religiosam vitam eligentibus (Grat. 12, q. 2, c. 75) congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cujusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur, quod absit, conversationis infringat. Idcirco praesenti tibi auctoritate praecipimus quatenus domum positam in hac urbe, regione quarta, juxta locum qui appellatur Gallinas albas, vel hortum juris sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo auctore, praesidemus, in qua Campana quondam Patritia mansisse dignoscitur, simul et hortum atque hospitia, quae intra eamdem domum janua concludit, 637 Florae abbatissae debeas tradere, proprietatis jure procul dubio possidendam. In qua domo monasterium, ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo queat adjuvante construere, ut tam ipsa quam etiam quae in ejus loco honoreque successerit praedictam domum et hortum cum omnibus ad se pertinentibus, sicut diximus, quieto inconcussoque jure, a nobis pietatis consideratione concessa, valeat possidere.

Chapter 156 of 846