Skip to the text

Liber III, Epistola 19

Ad Petrum Subdiaconum.

Ut sancti Severini reliquias ad ecclesiae consecrationem mittat.

Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Cor nostrum pia Divinitatis inspiratione compungitur loca quondam exsecrandis erroribus deputata in catholicae religionis reverentiam dedicare. Quia igitur ecclesiam positam juxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio 638 diu Ariana detinuit, in honorem sancti Severini cupimus consecrare, experientia tua reliquias beati Severini summopere debita cum veneratione transmittat, quatenus quae nostris animis perficienda decrevimus, implere, omnipotentis gratia suffragante, possimus.

Chapter 158 of 846