Liber III, Epistola 21
Ad Paschalem, Demetianum et Castorium.
Orphanis patris substantiam Ecclesiae obligatam reddit, debitasque ab illo pecunias omnino condonat.
Gregorius Paschali, Demetiano, atque Castorio, filiis Urbici defensoris de Tiburtina.
Officii nostri est orbatis ita parentibus ferre consultum, quatenus aliquid de his quae 639 juste debentur Ecclesiae relaxantes, eorum possimus subvenire miseriis. Quia igitur, facta subtilius ratione, patrem vestrum Urbicum, quondam defensorem, de patrimonio Sabinensi atque Carsiolano, quod ejus fuerat curae commissum, constat in non modicam summam debitorem fuisse defunctum, et quamvis tota ejus substantia pro hoc sit Ecclesiae obligata, nec tamen ad satisfactionem eorum quae consumpserat possit sufficere, nos tamen, pietatis intuitu, ejusdem patris vestri substantiam vos habere ac possidere permittimus atque concedimus, vestris procul dubio utilitatibus profuturam, securi quod nullus vos denuo de iis quae vobis relaxantes concessimus aliqua ratione concutiat. Mense Martio, indictione undecima.
Chapter 160 of 846