Liber XIV, Epistola 3
Ad Joannem Panormitanum Episcopum.
Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit.
Gregorius Joanni episcopo Panormitano.
Sicut rationi contraria procul est abjicienda petitio; ita in his quae bene desiderantur effectum negare non convenit. Quia igitur, ut fraternitatis tuae petitio, quae tenetur in subditis, continet, in qua tecum una presbyteri et diaconi, caeteraque ecclesiastica officia subscribentes praebuere consensum, domum cum horto et balneo suo, atque omnibus ad eam pertinentibus, in hac urbe Roma positam, quae ad jus Panormitanae Ecclesiae ex haereditate quondam Flori viri magnifici pervenisse dignoscitur, cum dilectissimo filio nostro Epiphanio diacono permutare desideras; propter hoc quod domus ipsa, ita parte detecta, parte diruta, parte igne probatur esse consumpta, ut nihil exinde commodi, sicut testaris, ante multos jam annos tunc usque ecclesiasticis utilitatibus potuisset accedere, atque hac in re nostra tibi dari postulas auctoritate licentiam; provisionis tuae intentionem diligentius intuentes, postquam et nobis cognitum est domum ipsam in eo esse statu uo asseris, atque ita minante ruina quotidie deteriorem fieri, ut non solum Ecclesiae tuae non utilis, sed potius subinde damnosa posse videatur existere; idcirco permutandi tibi eam cum balneo et horto suo, omnibusque generaliter ad eam pertinentibus, juxta petitionem tuam, quam veritatis et rationis apud nos ordo suffulcit, hujus auctoritatis nostrae serie liberam per omnia concedimus facultatem, quatenus hujusmodi accepta licentia, nec te culpa de temeritate vel incautela respiciat, nec ille aliquid dubietatis incurrat. Nam providum salubreque est aliquid compendii procurare, unde nulla spes est lucri, sed magis damni formido.
Chapter 832 of 846