Homilia prima. De titulo operis, Salomonis nominibus, et libris, et principiis hujus operis, de vanitatum explanatione. (pars 1)
(ECCLE. I.) Verba Ecclesiastae filii David, regis Hierusalem. Titulus libri est iste: in quo breviter, et qualitas exprimitur sequentis operis, et pariter persona commendatur auctoris. Nam in eo, quod dictum est, verba; multiplex disputatio signatur, et ad diversas deducta sententias. Quia enim in hoc libro multorum mores, studia, et opera describuntur: propterea necesse est loquentem multorum voces assumere, multorum opiniones in suo sermone exprimere, ut valeat multorum personas (cum ipse tamen nonnisi unus sit, qui loquitur) in sua persona praesentare. Nam circa finem libri multis locutum se, et in se multos fuisse testatur, dicens: Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est omnis homo. Hoc est etiam cur se in hoc opere Ecclesiasten nominari voluit; quia videlicet sermo ejus hic non ad unum aliquem specialiter, sed ad totam Ecclesiam, id est concionem, sive multitudinem populi dirigitur, et multorum moribus exprimendis simul, et informandis ejus in hoc libro oratio famulatur. Tribus sane vocabulis Salomonem appellatum legimus Idida, quod interpretatur dilectus, et Coeleth, quod Graece Ecclesiastes, Latine concionator dicitur, et Salomon, quod sonat pacificum. Porro Ecclesiastes, vel concionator dici potest: qui Ecclesiam sive concionem, id est multitudinem populi instruit, sicut ipse in hoc libro fecisse manifeste monstratur. Dilectum autem a Domino Salomonem, et pace magna in regno suo perfruitum usque ad novissima tempora vitae suae, quando pactum et legem Domini praevaricatus est, manifeste regnum pandit historia. Itaque secundum tria vocabula tria composuit volumina. Primum cui titulus Parabolae, sive Proverbia Salomonis. Secundum, quod nunc in manibus habemus, quod Ecclesiastes dicitur. Tertium, quod Canticum canticorum appellatur. In primo quasi ex paterno affectu dilectum filium alloquitur, eumque crebra admonitione ad vitia declinanda, et ad consectandas virtutes exhortatur. In secundo provectum, et maturae aetatis virum admonet, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum. Ad extremum vero jam consummatum, et calcato saeculo expeditum in Canticis canticorum sponsi jungit amplexibus. Haud longe sane ab hoc genere tractationis etiam gentilium philosophi auditores suos informare consueverant, primum ethicam, deinde physicam, postremo theologiam proponentes instruendis.
His ad aperiendam dicendorum intelligentiam praemissis, nunc ad ipsam libri seriem accedamus. Materia Salomonis in hoc opere, sunt omnia vanitati subjecta, id est caduca et transitoria. Intentio est mundi contemptum persuadere. Modus tractandi est talis. Ostendit secundum triplicem vanitatem, omnia esse vanitati subjecta, id est caduca et transitoria, videlicet et quae propter homines facta sunt, et quae ab hominibus facta sunt, et quae in hominibus facta sunt. In his, quae propter homines facta sunt, vanitas est mutabilitatis. In his quae ab hominibus facta sunt, vanitas est curiositatis. In his, quae in hominibus facta sunt, vanitas mortalitatis et omnia vanitas. Et de his quidem latius postmodum disseremus, si prius quae dicenda sunt, tractaverimus, de ipso contemplationis genere. In quo mens speculantis sublevata, tam nova, et tam miranda de humani status conditione, vel videre potuit, vel enarrare. Videamus enim quid ait:
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, etc. Ubi autem putatis mens erat hujus hominis cum haec diceret? Homo erat, sed supra hominem erat. Quia nisi hominem excederet, omnem hominem mendacem esse non videret. Propterea de consideratione hujus consideratio prius nobis habenda est, et distinguenda sunt genera speculationum spiritualium. Tres sunt animae rationalis visiones, cogitatio, meditatio, contemplatio. Cogitatio est, cum mens notione rerum transitorie tangitur cum ipsa res, sua imagine animo subito praesentatur, vel per sensum ingrediens, vel a memoria exsurgens. Meditatio est assidua et sagax retractatio cogitationis, aliquid, vel involutum explicare nitens, vel scrutans penetrare occultum. Contemplatio est perspicax, et liber animi contuitus in res perspiciendas usquequaque diffusus. Inter meditationem et contemplationem hoc interesse videtur. Quod meditatio semper est de rebus ab intelligentia nostra occultis. Contemplatio vero de rebus, vel secundum suam naturam, vel secundum capacitatem nostram manifestis. Et quod meditatio semper circa unum aliquid rimandum occupatur; contemplatio ad multa, vel etiam ad universa comprehendenda diffunditur. Meditatio itaque est quaedam vis mentis curiosa; et sagax nitens obscura investigare, et perplexa evolvere. Contemplatio est vivacitas illa intelligentiae quae cuncta in palam habens, manifesta visione comprehendit. Et ita quodammodo id quod meditatio quaerit, contemplatio possidet. Contemplationis autem duo sunt genera: unum quod et prius est, et incipientium: in creaturarum consideratione; alterum quod posterius, et perfectorum est: in contemplatione Creatoris. In Proverbiis Salomon quasi meditando incessit. In Ecclesiaste ad primum gradum contemplationis ascendit. In Canticis canticorum ad supremum se transtulit. In meditatione quasi quaedam lucta est ignorantiae cum scientia, et lumen veritatis quodammodo in media caligine erroris emicat, velut ignis in ligno viridi primo quidem difficile apprehendit, sed cum flatu vehementiori excitatus fuerit, et acrius in subjectam materiam exardescere coeperit, tunc magnos quosdam fumosae caliginis globos exsurgere, et ipsam adhuc modicae scintillationis flammam rarius interlucentem obvolvere videmus, donec tandem paulatim crescente incendio vapore omni exhausto, et caligine disjecta, splendor serenus appareat. Tunc victrix flamma, in omnem crepitantis rogi congeriem discurrens, libere dominatur, subjectamque materiam circumvolitans, ac molli attactu perstringens lambendo exurit ac penetrat; nec prius quiescit, quam intima penetrando succedens totum quodammodo traxerit in se, quod invenit praeter se. Postquam autem incendio id quod exurendum est concrematum a sua quodammodo natura totum in ignis similitudinem proprietatemque transierit, tunc omnis fragor decidit, et strepitus sopitur, atque illa flammarum spicula e medio sublata tolluntur, saevusque ille, et vorax ignis cunctis sibi subjectis, et amica quadam similitudine concorporatis, in alta se pace silentioque componit; quia jam non invenit nec diversum aliquid praeter se, nec adversum contra se. Primum ergo visus est ignis cum flamma, et fumo, deinde ignis cum flamma sive fumo, postremo ignis purus sine flamma, et fumo. Sic nimirum carnale cor quasi lignum viride, et necdum ab humore carnalis concupiscentiae exsiccatum, si quando aliquam divini timoris seu dilectionis scintillam conceperit, primum quidem pravis desideriis reluctantibus passionum et perturbationum fumus exoritur; deinde roborata mente cum flamma amoris, et validius ardere et clarius splendere coeperit, mox omnis perturbationum caligo evanescit: et jam pura mente animus ad contemplationem veritatis se diffundit. Novissime autem postquam assidua veritatis contemplatione cor penetratum fuerit, et ad ipsum summae veritatis fontem medullitus toto animae affectu intraverit, tunc in idipsum dulcedinis quasi totum ignitum, et in ignem amoris conversum, ab omni strepitu et perturbatione pacatissimum requiescit. Primum ergo, quia inter pericula tentationum consilium quaeritur, quasi in meditatione fumus cum flamma est. Secundo quia mente pura cor ad contemplationem veritatis diffunditur, quasi in principio contemplationis flamma sine fumo est. Tertio, quia jam inventa veritate et perfecta charitate, nihil ultra id quod unicum est, quaeritur; in solo amoris igne, summa tranquillitate et felicitate suaviter repulsatur. Tunc corde toto in ignem amoris converso, vere Deus omnia in omnibus esse sentitur, cum tam intima dilectione suscipitur, ut praeter illum etiam de semetipso cordi nihil relinquatur. Ut igitur tria haec propriis vocabulis distinguamus. Prima est meditatio; secunda, speculatio; tertia, contemplatio. In meditatione, mentem pia devotione succensam perturbatio passionum carnalium importune exsurgens obnubilat. In speculatione, novitas insolitae visionis in admirationem sublevat. In contemplatione, mirae dulcedinis gustus totam in gaudium, et jucunditatem commutat. Igitur in meditatione est sollicitudo; in speculatione, admiratio; in contemplatione, dulcedo. Solet tamen etiam speculatio ipsa spiritalis, magna animum jucunditate reficere, dum post luctam tentationum, et caliginem erroris, subito insperata pace componit, et insolita claritate perfundit. In hanc igitur iste supra omnia caduca et transitoria, mente raptus, vidit universorum nihil esse quod maneat, et quasi stupore novae hujus atque insolitae visionis territus exclamavit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Universitatem enim intuebatur, et totam vanitati subjectam, ejusque vanitatem, omnium vanitatum vanitatem, id est omnem vanitatem in se continentem, quasi genus omnium generum (eo quod omnia in se rerum genera contineat) appellavit. Omnia enim vanitas, et ex omnibus universitas, et universa vanitas. Nunc autem, quia de ipso contemplationis genere quo ista mens humana de homine, sive de humanis perspicere potuit, quantum ad praesens videbatur, jam diximus. Ad propositum revertemur, et consequenter genera vanitatum omnium quas ipsa contemplatione illuminatus, rebus caducis inesse deprehendit, distinguemus; quia in eo quod ipsam operis totius materiam primum dilucide explicare nitimur; textum quoque ejus legentibus manifestius aperimus. De vanitate enim rerum temporalium tota ejus narratio contexta est.
Tria igitur sunt genera vanitatum, quas liber iste specialiter prosequitur, in quibus omnem vanitatem complectitur: et omnia, quae sub sole fiunt, his subjacere testatur. Prima est vanitas mutabilitatis, quae omnibus rebus caducis inest per conditionem. Secunda est vanitas curiositatis sive cupiditatis, quae mentibus hominum inest per rerum transeuntium et vanarum inordinatam dilectionem. Tertia est vanitas mortalitatis quae corporibus humanis inest per poenalitatem. Prima ergo vanitas naturalis est, et apta sive congrua. Secunda vanitas culpabilis, quia perversa. Tertia vanitas, poenalis, et misera. Propterea vero naturalem vanitatem, id est mutabilitatem aptam dicimus, quod ex ordinata vicissitudine rerum transeuntium, major universitatis pulchritudo constat, majorique commodo ejus instabilitas dispensatur; quia in eo et fastidium rerum varietate mentibus humanis tollitur, et decor, ut dictum est, universitatis augetur. Corporea enim natura, cujus pulchritudo secundum species, et formas diversas perficitur, ex ipsa sua mutabilitate ampliori decore adornatur, dum per intervalla temporum, et alterationem tempore transeuntium ac tempore succedentium capit, quod simul capere non potuit; quia species ejus per successionem adveniunt, quae illi pariter inesse non potuerunt. Porro illa vanitas, quae mentibus pravis dominatur, caeteris tanto deformior existit, quantum a spirituali substantia mutabilitas non solum per gratiam sed etiam per naturam aliena fuit. Propterea sola haec in caeteris omnibus arguitur, et prae caeteris omnibus sola haec iniqua atque perversa demonstratur. Poenalis autem vanitas, quae est in corporibus humanis per mortalitatem, idcirco misera dicitur, quoniam homo nunc ex poena peccati hoc habet, ut conditioni rerum temporaliter transeuntium subjaceat, qui prius in creatione sui supra omnium visibilium conditionem stare acceperat. Conditio quippe rerum transeuntium est, ut omnia orta occidant, et aucta senescant. Natura autem hominis de corruptibilis quidem materia sumpta, sed per gratiam supra corruptionem elevata, et contra corruptionem confirmata: hoc in dono acceperat, ut ortum quidem cum caeteris haberet, occasum autem non haberet; et in nascituris, sed non morituris per incrementa aetatis susciperet augmentum, non pateretur defectum. Hanc dignitatem homo per peccatum praevaricationis perdidit, quando immortalitatis stola exutus, et ad suae originis conditionem relapsus, ex sententia Creatoris audivit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Huic ergo vanitati (quae caeteris nata est subjacere) soli homini deputatur ad poenam; quia solus homo supra illam stare acceperat per gratiam. Cum igitur tres vanitates distinxerimus, prima quidem, id est vanitas mutabilitatis, causa est peccati; secunda, id est vanitas cupiditatis, peccatum; tertia vero, id est vanitas mortalitatis, poena peccati. Vanitas ergo cupiditatis in vanitate mutabilitatis arguitur. In vanitate mortalitatis punitur. Quia sicut dicit Psalmista: Homo cum in honore esset non intellexit; sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Nisi enim prius ipse per inordinatam concupiscentiam carnis ad ea quae sunt jumentorum se inclinasset, nequaquam per mortalitatem carnis jumentis similis factus fuisset. Nunc autem, quia per desiderium mentis mutabilibus inniti coepit, ipse quoque in eo quod fuerat, stabilis esse non potuit. Possumus adhuc alia divisione has vanitates distinguere, ut idipsum quo multiplicius exponitur tanto evidentius agnoscatur. Vanitas alia est in rebus conditis. Alia in operibus humanis, alia in corporibus, alia in mentibus. Prima est mutabilitatis; secunda curiositatis; tertia mortalitatis; quarta iniquitatis. Vanitas mutabilitatis duobus modis in rebus consideratur: sive quia inanes sunt; sive quia transitoriae sunt. In illo vanae sunt, quia ostendunt, quod non habent; in isto vanae sunt, quia non permanent in eo quod habent. Ibi vanae sunt, quia solam formam habent, essentiam non habent. Hic vanae sunt, quia etsi aliquam habent essentiam, tamen substantiam nullam habent. Illic vanae sunt, quia sine veritate speciem opponunt. Hic vanae sunt, quia statum praetendunt et transeunt. Sic sunt omnia caduca et transitoria, falsa et fallentia: qui vana diligunt, et in vanitate confidunt, et pro eo non solum vani, sed vanitas ipsa ex vanitate facti deficiunt.
Vanitas cupiditatis in tribus constat, in concupiscentia scilicet oculorum, in concupiscentia carnis et in superbia vitae. In omnibus enim istis vanitas est. Quia omnia, quae ad carnem pertinent, sive bona, sive mala videantur; nec vera mala, nec vera bona sunt; nec possunt semper esse, sive bona, sive mala sint, id quod sunt. Propterea tam vanum est in iis quae bona videntur spem ponere, quam ea quae mala putantur formidare. Quid enim facit concupiscentia oculorum? Videte quid facit, et invenietis quanta lateat vanitas palliata sub hoc velo. Fallaces rerum fucos, et lubricos captat aspectus. Oblita sui foras funditur, ac totam se curiositati dedens circuit omnia, lustrat universa, si qua forte nova, si qua insolita, si qua mira occurrant, quid sibi illa vel illa velint, quam habeant speciem singula, vel quam praetendant significationem. Ad omnes rerum motus semper altera, semper praeceps, temeraria, procax, instabilis, petulans, impatiens et lubrica; saepe vana spe exsultans, saepe inani timore trepidans, nullam interius radicem habens, sed semper suspecta ad exteriores rerum pendens motus. Ante periculum nutat, ante discrimen trepidat; omne quod evenire potest in utramque partem, sive bonum sive malum, sit metuens, et cupiens utrumque vane sola suspicione declinat. Uritur more impatientis, exspectans videre quod futurum est; ad instantia dissolvitur, ad consistentia hebetatur, et ad omnem rerum vicissitudinem, sive tristia sive laeta fuerint, inconstanti mentis fluctuatione variatur. Hoc autem quam vanum sit, considerate. Certe omnis creatura talis est homini, qualis ipse est illi, ut ab iis, quae foris sunt, nec bona mens laedi possit, nec mala juvari. Igitur haec omnia nec ad malum bono, nec ad bonum malo esse possunt, nisi quantum ipse animus vel ista aspernando proficit, vel deficit perverse amando, aut metuendo vane. Quanta ergo vanitas est, haec quasi alicujus sint momenti, sive ad dandam, sive ad tollendam salutem tanta sollicitudine ac curiositate prospicere, et ea in quibus vera salus constat interiora bona aut non attendere aut dissimulare? Quid de concupiscentia carnis dicam? Quam sit vana, cum ipsa carnis delectatio quantacunque fuerit, nec praeterita juvare possit, nec praesens permanere? Quid prodest carnem morituram deliciarum luxu, et voluptatum affluentia contra corruptionem tanto adnisu defendere, cum nemo sit qui possit eam a corruptione custodire? Nam superbia vitae, sive de divitiis, sive dignitatibus gloriari velit, quid vanius esse potest? Quis enim non vane glorietur amplius se caeteris oneratum esse? Hoc profecto divitiae, hoc dignitates suis possessoribus solum conferunt, ut quod in eis plus aliis accipere videntur, inde plus aliis onerati inveniantur; quos certe pro eisdem acquirendis vel conservandis plus semper vel labore atterunt vel cura affligunt. Sed in his omnibus vanitas magna est, et cura superflua. Vanitas mortalitatis, quae in duobus constat, in poena videlicet quae atterit, et in poena quae dissolvit. Poena quae atterit, primum nos facit per defectum vitae senescere. Poena quae dissolvit, postmodum compellit in putredinem ire, et in pulverem de quo sumpti fuimus per carnem, reverti per carnis corruptionem. Hinc ergo perpendat homo; in qua vanitate vivat omnis homo, qui nolens, carnis corruptionem patitur, quia volens mentis corruptionem operatur. Totus ergo vanitati subjectus est qui et carne per mortalitatem defluit, et mente per iniquitatem. Sed alterum suum est ex ipso, alterum suum contra ipsum, et totum in ipso. Haec tria genera vanitatum mox in principio libri sui auctor distinguit, quae postea per omnem operis sui seriem singillatim prosequendo copiosa disputat one extendit, ubique in tribus quartum illud genus vanitatis, quod mentibus pravis inesse diximus, arguens, et solum hoc culpae obnoxium, et poenae debitum ostendens. Vanitatem, quae rebus conditis per mutabilitatem inest, primum proponit. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Deinde secundo loco vanitatem, quae est in operibus humanis, adjungit. Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Tertio loco illam vanitatem, quae corporibus humanis per mortalitatem inest, subdit dicens: Generatio praeterit, et generatio advenit. Et secundum has tres distinctiones, totam quoque sequentis operis seriem in tres partes dividit, singulis singulas tribuens portiones. In prima parte cujus initium est: Oritur sol, et occidit, disputat de vanitate mutabilitatis. In secunda parte, quae sic incipit: Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem. Persequitur latissime vanitatem humanae cupiditatis. In tertia parte (quae quasi clausula loco novissimo in disputatione collocatur, cujus initium est: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae ) vanitatem mortalitatis commemorat, ut quasi hoc animus humanus in fine audiat, quod magis necesse est intenta consideratione percipere, et saepius ad memoriam revocare. Haec nos pro captu intelligentiae nostrae in Ecclesiasten, qui secundus est librorum Salomonis aperiendum ingredientibus ejus lectionem praeparavimus. Caeterum totam ejus latitudinem digne explanare supra vires nostras fatemur esse: magis in rebus hujusmodi alta profunditate tectis, doctorem audire quaerentes, quam doctoris vicem arripere. Magis enim bonum est, ut ait Plato, aliena verecunde discere, quam sua ingerere impudenter. Quod si qua super hoc convenienter valuerimus dicere, praeter spem sit, et existimationem. Si qua utiliter, non praeter intentionem. Primum quasi prooemium quoddam praemittit libro suo: in quo eam quam commemoravimus sequentis operis triplicem materiam distinguit, de qua postmodum latius ingreditur disputationem. Prooemium igitur est: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas, usque: Oritur sol, et occidit. Abinde prima pars libri inchoatur, et caetera sicut diximus. Nunc ipsa litterae verba consideremus, si quid in eis ex iis, quae supra dicta sunt, comprehendere valeamus.
Vanitas vanitatum (dixit Ecclesiastes), vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Cum pondere pronuntiandum est quod de se quasi de alio loquitur, dixit Ecclesiastes. Nam quia pro auctoritate suam personam apposuit; convenienter se non quasi se, sed quasi alium dixit, ut quia magnum aliquem se prout res postulabat dicere habuit, decentius ac maturius hoc diceret de se in alio, quam in se. Sic Balaam de se loquens, ait: Dixit auditor sermonum Dei, qui visiones Omnipotentis intuitus est, qui cadit et apertos habet oculos (Num. XXIV). Et Joannes in Evangelio suo. Ipse de se quasi de alio loquitur, dicens: Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus, qui testimonium perhibet de his, et scimus quia verum est testimonium ejus (Joan. XXI). Et Paulus, de se quasi de alio Corinthiis loquitur, dicens: Scio hominem in Christo sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque ad tertium coelum et raptum ejusmodi in paradisum, et audisse arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII). Sed hoc genus locutionis quoties in Scriptura assumitur, vel humilitatis causa fit, vel admirationis, ut scilicet cum magna dicere volumus, haec potius quasi aliis ascribamus, ne vel superbum vel nimium videatur, si nobis ea tribuamus. Nam, et magna propter humilitatem a nobis removere debemus, et mirabilia propter admirationem quasi de longe ostendere. Minus enim mira sunt quae magis ad cognitionem accedunt. Ut ergo omnium animi ad futuram dictionem erigantur, et quasi miraculo quodam novitatis evigilent, dicitur recte: Dixit Ecclesiastes. Ac si diceretur: Quod tantus ac talis dixit, vanum esse non potuit, etiamsi de vanitate dixit. Communis doctor, et omnium eruditor Ecclesiastes ipse dixit. Quid dixit? Audite quid dixit et intendite. Non enim parva sunt, quae dicuntur: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si omnia vanitas, ergo et ipse vanitas, qui hoc dixit. Et quomodo constabit non esse vanum, quod vanitas dixit de vanitate? Quod si verum est, quia vanum est quod dixit, audiendum non est, sed respuendum. Quid ergo dicemus? Aut non omnia vanitas, ut dixit, et falsum dixit, aut omnia vanitas, ut dixit, et ipse vanitas, vanum dixit. Sed profecto ut ipse dixit: Omnia vanitas, et ipse, qui dixit, vanitas; et non solum vanitas, sed etiam universa vanitas: et tamen, quod dixit, non est vanitas, sed veritas; quia in eo, quod dixit, ipse non erat vanitas, quia contra vanitatem dixit, quod de vanitate dixit; et constat, quod contrarius vanitati esse non potuit in eo quod vanitas fuit. Aliquid ergo in ipso fuit, quod vanitas non fuit, et id contra vanitatem non vane loqui potuit. Sed quid erat hoc, aut ubi erat? Certe si corpus hoc fuisse dixerimus, aut in corpore aliquid, quod sine vanitate locutum sit de vanitate: ergo corpus quod corrumpitur vanitati subjectum, et ad vanitatem natum aliquando sine vanitate esse potuit, quod totum in vanitate vivit? Meminimus dictum Psalmistae: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII). Quod enim moritur, ipsum est quod vivit: quod ut vivat nascitur, et vivit ut moriatur. Quid autem est quod moritur, nisi id quod vita privatur? Ipsum ergo moritur in homine quod a vita exstinguitur. Et quid hoc est, nisi corpus et sensus corporeus? Ipsum enim post animal non est, ex quo ipsum est animal, et cum sensibile esse desinit, desinit esse sensus. Ergo quod moritur in homine, ipsum est quod vivit in homine; quod ideo vanitati subjectum est, quia obnoxium est mortalitati. Ergo sensus corporeus non potuit vanitatem arguere, in quo nihil reperiri potest liberum ac purum a vanitate. Quid ergo dicendum est illud fuisse? Nunquid anima? Nonne, et illam superius vanitati subjectam esse ostendimus. In ea namque vanitatem posuimus iniquitatis: quae caeteris rebus omnibus eo deformior existit; quod ex ea tantum caeterae habent, vel quod noxiae sunt, vel quod omnino sunt. Sine hac namque vanitate, nec vanitas mortalitatis esset, nec vanitas mutabilitatis noxia esset. Quomodo ergo anima, quae tantae vanitati subjecta est, vanitatem veraciter arguere potest? An aliquid in ea superstes invenitur liberum a vanitate, et sine causa dictum est: Universa vanitas omnis homo vivens? Universa quippe vanitas homo est, quia corpore et mente vanitati subjectus est. Quis homo? Omnis homo vivens. Non omnis homo vita, sed omnis homo vivens. Nam, et vita est homo, et vivens est homo. Ubi vita, et ubi vivens. Vita in eo, quod vivificat; vivens in eo, quod vivificatur. Vivit autem, et caro ex anima, et anima ex carne: et utrumque vivit, sed caro ex anima totum habet quod vivit? anima in carne non totum habet quod vivit. Nam vivit etiam in Deo, et utinam vivat? Quod vivit in carne, vanum est. Quod vivit in Deo non vanum est, sed verum est, quia ex veritate est. In ea igitur parte, qua ex veritate vivit, veraciter vanitatem arguit, et invenitur quomodo vanitas arguit vanitatem, non per vanitatem sed per veritatem. Recte ergo Ecclesiastes, qui mente elevatus erat supra omnem vanitatem et ad ipsam pervenerat veritatem, in eadem veritate sublimiter vidit quod de arguenda vanitate veraciter dixit: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Inculcatio verborum cum affectu loquentis, et rei magnitudinem, et admirationis significat novitatem. Et est cum exaggeratione prolata sententia. Nam sunt gradus quidam; et quasi quaedam progressiones, et in melius, et in deterius eunti. Sic enim Canticum canticorum dicitur, et saeculum saeculorum quemadmodum nunc hic dictum est: Vanitas vanitatum, ut quadam parili distantia et differentia consimili tantum super excellere intelligatur Canticum canticorum a cantico quantum canticum a verbo, et deinceps verbum a silentio. Et tantum saeculum saeculorum a saeculo, quantum saeculum solum a momento, vel item momentum a nihilo. Similique progressione hic per contrarium facta: Tanto vanitas vanitatum deterior esse a simplici vanitate, quanto simplex vanitas ab essentia solida et permanente. Sic per inculcationem legi potest sententia. Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas, ut in omnibus omnimoda vanitas exprimatur, et ex omnibus summa quaedam confici intelligatur, quae omnem contineat vanitatem, ut quasi singula quaeque, per se vanitas sint et universitas ex omnibus collecta, vanitas vanitatum. Sic in creatione rerum, cum opera sua compleret Deus unumquodque opus per se bonum (Gen. I) dicitur, et novissime universitas perfectis omnibus valde bona nominatur. Nam si id quod in parte bonum est in toto melius invenitur, id quoque quod in parte malum est in toto deterius esse necesse est. Ergo vanitas est vanitatum, et vanitas omnium vanitatum universa vanitas, et vanitatis universitas omnia vanitas. Vel vanitas illa mentium humanarum hic per comparationem aliarum vanitatum arguitur: quae velut ex aliis vanitatibus orta, et cunctas vanitates, vanitatis comparatione supergressa, merito vanitas vanitatum appellatur. Potest etiam non incongrue trina haec vanitatis repetitio ad tria vanitatum genera supra memorata referri, ut quasi una vanitatum sit opus hominis, alia natura mortalis, tertia mundus hic totus cum sua universitate mutabilis. Consideravit enim iste opera mortalium, et vidit singula quaeque, quod cum labore et dolore ad effectum veniunt. Facta brevi tempore subsistunt; transeuntia autem fructum post se non relinquunt. Vidit quanta affectione ac miseria quotidie sine cessatione vita humana atteritur, etiam in iis quae pro sui consolatione operatur, et quemadmodum semper fere plus detrimenti patitur in quaerendo remedio, quam recipiat consolationis in percipiendo fomento. Et in his omnibus, quam vane conturbetur omnis homo vivens, admirans, et stupens ait: Vanitas vanitatum. Deinde conditionem ipsam mortalium attendens, et in ea majorem ac miserabiliorem vanitatem inveniens, vidit quod si magna vanitas existimatur dum praeterit id quod homo facit: illa prorsus dolenda et miseranda sit vanitas, dum stare non potest id quod homo est. In hanc ergo, rursus ingeminans exclamavit et dixit: Vanitas vanitatum. Postremo omnium mutabilium rerum, et ad occasum properantium inconstantinam et fluctuationem intuens, quasi in summa concludens adjunxit, et ait: Omnia vanitas.
Chapter 2 of 22