Homilia X. De reliquis vanitatibus usque in eum locum: « Stultus in tenebris ambulat. »
Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Audivimus supra, iste quanto studio divitiis congregandis augendisque rebus insudaverit; ac deinde lasciviae, et voluptati experiendae, in iis quas paraverat, rerum affluentiis, quemadmodum animam suam effuderit, ipso testante cognovimus: nunc vero quid post haec omnia subjungat, audiamus. Cum, inquit, me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Hoc itaque in principio quaestionem nobis ingerit, quomodo nunc primum iste conversum se dicat ad videndum opera sua cum nihil aliud hactenus fecisse videatur, quam his rebus intentionem adhibuisse, et studium? Quando magnificavit opera sua, aedificavit domos, plantavit vineas, et hortos fecit, et pomaria, atque piscinas exstruxit, servos et ancillas habuit, armenta et greges, argentum et aurum, substantias regum et provinciarum, et delicias filiorum hominum. Quando denique non solum opere, sed et mente quoque rerum se suarum amori, et voluptati tantum immerserat, ut hanc partem suam existimaret; neque ob aliud quodam modo se factum crederet, quam ut oblectaret se in his omnibus, quae paraverat: nunquid non videbat quod faciebat? Sed vidit speciem, non praevidit corruptionem. Vidit quid esse videbantur, quae stabant, sed non attendit quid facta fuissent, quae perierant. Amor enim praesentium, dum in se totam animi intentionem converteret, et in eorum, quae videbantur fallaci specie per carnis aspectum ingressus cordis quoque oculos occuparet, simul et praeteritorum memoriam abstulit, et futurorum providentiam abscondit. Unde factum est, ut dum ad ea quae videbantur sola respiceret, in ipsis quoque veritatem agnoscere non valeret, simulque in suis operibus, et conversus, quae concupisceretur videret speciem; et aversus, quae caveretur non agnosceret vanitatem. Fit autem nonnunquam ut temporalia bona tunc citius vana esse deprehendantur, cum magis abundare coeperint, quae saepe cum non habentur prodesse potuisse existimantur, si adfuerint. Cum vero habita, mentis inopiam, nec in sua affluentia expellere valeant; tunc primum experienti, quam exiguum pro laborantibus fructum conferunt manifestant. Unde convenienter iste post tantam rerum omnium affluentiam, usumque voluptatum; conversum se dicit, ut intelligeret vanitatem suam. Quia cum experiri coepit, quod felicem facere non poterant habita, tunc agnovit quod multo magis miserum fecerant casso labore quaesita. Cum, inquit, me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae; videlicet respiciens qualis fructus tantos labores sequi potuisset; tunc, ait, inveni non aequa lance recompensari mihi fructum laborum meorum, ideoque frustra me laborasse judicavi respiciens labores in quibus frustra sudaveram. In omnibus enim vanitas et afflictio animi. Prius afflictio, postea vanitas, sed et post vanitatem afflictio; et ante vanitatem afflictio; et in vanitate afflictio; et totum vanitas, et totum afflictio. Vana quippe sunt universa, quae suis dilectoribus, et cum sunt, non exhibent, quod promittunt; et cum teneri existimantur pertranseunt. Sed poterat fortassis tolerabile videri, si sola vanitas esset, et afflictio non esset. Nunc autem, et ante vanitatem afflictio, et in vanitate afflictio, et post vanitatem afflictio, quoniam nec sine labore acquiri, nec sine sollicitudine conservari, nec sine dolore amitti possunt, quae cum amore possidebantur. Ideoque et totum vanitas, et totum afflictio; quia, et in afflictione vanitas, et in vanitate afflictio. Et propter hoc recte conversus ait: Vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi: et nihil permanere sub sole. Eruditus namque in propriis, etiam aliena judicare coepit; et quod in parte cognoverat, veraciter de toto pronuntiabat, dicens: Nihil permanere sub sole. Hinc vero colligi potest, quantum in rebus aliis, sive ad bonum sive ad malum conducat homini nosse qualis homo ipse fuerit sibi. Nam secundum aliquid omnia hoc tibi esse incipiunt, quod tu ipse fueris tibi. Si teipsum non vides, nihil bene vides. Si in tui judicio non falleris, facile dirigeris in alieno. Sicut hic quoque conversus, et directus cum de suis operibus subjunxisset: Vidit in omnibus vanitatem et afflictionem animi; statim quasi in propriis eruditus, aliena dijudicare incipit, et de judicio suorum operum sententiam format universorum, dicens: Et nihil permanere sub sole. Sed quia ad perfectum non sufficit mala reprobare, nisi etiam bona eligere, quis noverit; subjunxit, et ait:
Transivi ad contemplandam sapientiam. Hebraeus transiens interpretatur. Hebraeus ergo factus est iste ad contemplandam sapientiam. Et erat quidem ipse etiam prius Hebraeus secundum carnem, sed hebraeus non fuit secundum veritatem, donec transire coepit ad contemplandam sapientiam. Quemadmodum Judaeus secundum carnem dicitur, et Judaeus secundum veritatem, ita alius Hebraeus est secundum carnem, et alius Hebraeus secundum veritatem. Qui autem in manifesto secundum carnem Judaeus est et qui in manifesto secundum carnem Hebraeus est, non vere Judaeus est, et non vero Hebraeus. Sed qui in occulto secundum spiritum Judaeus est, et secundum spiritum Hebraeus est, vere Judaeus est et vere Hebraeus. Nam multi transeunt secundum carnem, et non transeunt secundum veritatem; quia non transeunt ut perveniant ad veritatem. Facilius maria transeant, et longinquas peragant regiones, quam pertingant ad veritatem, et ipsa prope est. Prope est, inquit Scriptura, verbum in ore tuo (Rom. X); et veritas verbi in corde, et ipsum verbum est veritas, quia veritas verbum est. Et cum tam prope sit ipsa veritas, nihil tamen longius ab iis qui stultitiam amant. Quid autem stultius quam semper ima respicere, et vultus habere pronos in terram? Hoc enim bestiis datum est, quibus ultra nihil appetere est concessum. Sapientia autem habitat in supernis; ad quam erigi nolunt, qui bestiis comparati sunt et terram intuentur. Haec est ipsa stultitia, de qua transivit iste ad contemplandam sapientiam, cum falsa bona, quae in terra amaverat, despexit, et ad vera bona, quae sursum sunt, contemplanda et amanda se erexit; quia in his quae deorsum sunt sub sole omnibus vanitatem aspexit. Propterea cum vidisset in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole, transivit ad contemplandam sapientiam supra solem. O quam difficilis transitus et quam multorum dierum via infirmos gressus habentibus! Et nescio an tota vita hominis sufficere possit ad conficiendum hoc iter. Quis enim in hac mortali vita degens, sapientiam plene apprehendere poterit? Sapientia enim de occultis trahitur et in occultis invenitur; et semper secretum amat sapientia, nec se contemplandam praebet, nisi iis, qui ingrediuntur ad eam. Sed hoc valde grave est infirmis animis, ut dilecta relinquant, et deserant amata; et ad ea transeant appetenda, quae non norunt, nisi doloribus suis erudiantur; et amara esse incipiant, quae ante dulcia fuerunt; et ita quodammodo multi retrahantur, et compellantur intrare, et transire ad contemplandam sapientiam. Nam cum gustare coeperint et intelligere suavitatem et jucunditatem sapientiae: tunc jam compelli opus non habent, sed sequuntur volentes; et libenter universa despiciunt, et relinquunt omnia, ut transeant ad contemplandam sapientiam; et tunc cito perveniunt, quia currunt velociter et ardenter requirunt, et incipit prope esse illis sapientia, quia ipsi appropinquant ei, et non elongant ab ea in concupiscentias alienas. Sic cum esset Moyses in deserto pastor animalium, et Aethiopissam haberet uxorem, non noverat adhuc nisi ignem consumentem; propterea mirabatur, quod rubus ardebat, et non comburebatur (Exod. III). Quandiu enim animus desideria sua in infimis voluptatibus pascit, et carnali concupiscentia vinctus nondum ad amplexus sapientiae pervenit in igne consumente est et devorante usque ad perditionem. Flamma enim libidinis et amor carnis eos quos accendit, consumit. Amor vero sapientiae lumen habet; sed consumptionem non habet, et si accendit frigidos, ardentes tamen non comburit. Propterea Moyses mirabatur quomodo ardebat rubus, et non comburebatur. Nam et ipse ardebat, quia uxorem Aethiopissam habebat; neque hoc ei miraculum fuit, sed ardere et non comburi: quod expertum non fuit, hoc ei miraculum fuit. Et ipsum miraculum trahebat eum, et hortabatur ut transiret et videret visionem maximam, quomodo rubus ardebat, et non comburebatur; et currere coepit in concupiscentiam suaviorem; et oblivisci desideria antiqua ubi ardebat et comburebatur, atque Aethiopissae uxoris amorem fastidire; quia nigra erat et formosa non erat; neque similis ad illam Sunamitem, quae senes calefacit et juvenes non urit. Hujus non enim Sunamitis, id est sapientiae, amorem significabat ignis ille quo rubus ardebat et non comburebatur, et ideo Moyses, postquam transivit ad videndam visionem, ac sentire coepit quam suaviter arderet flamma ejus, non amplius teneri potuit Aethiopissae uxoris amore, sed accenso corde meliori igne, usque ad colloquium altissimi pervenit, et missus est in populi salvationem. In igne enim ei Deus loquebatur, et de igne audiebatur, et per ignem intelligebatur. Et erat intus flamma, quae cor succenderat, qua sicut rubus ardebat, et non comburebatur. Mens ipsa in igne Deum conceperat: et per ignem Deum cognoscebat. Nisi enim arsisset, non vidisset nec cognovisset; quia ignis ipse dilectio est, et dilectio ipsa cognitio. Cognovit ergo et dilexit, vidit et arsit, gustavit et amavit, et vicit ignis ignem, dilectio superavit delectationem. Contempta est Aethiopissa deformis et nigra; quam sua flamma fuscaverat, et amor ipse suus, non amabilem faciebat. Contempta est in comparatione pulchrioris; neque ultra servire pro illa voluit, qui se cum illa servum semper futurum agnovit. Vita enim carnalis, et concupiscentia carnis ex Patre Deo non est, sed ex patre diabolo, et ipsa amatores suos, patris sui servituti addicit, et subjicit dominationi. Et servit Moyses, et pascit pecora; et amorem foedae conjugis turpi famulatu mercatur, nec potest liber esse, donec Deus in igne adveniat, et appareat in dilectione. Tunc enim facile contemnit, quod male amaverat; cum gustare coeperit, quod dulcius concupiscat. Et jam pro Aethiopissa Moyses servire non dignatur; quam et si postea sequentem non abjicit, non suscipit tamen ad dilectionem. Curam enim carnis, amator sapientiae effectus sic admittere debuerat, ut proterve lascivienti se per affectum non subjiceret; sed tamen infirmanti et obsequenti condescenderet per compassionem. Aliud est enim amare ad gaudium, aliud sustinere ad usum. Aliud in societatem dilectionis suscipere atque aliud in parte compassionis sustinere. Vita carnis in necessitate portanda est, sapientia in dilectione socianda. Illa propter se appetenda est, ista propter se fugienda propter nos sustinenda. Ideo Moyses post visionem non servit in Madian patri Aethiopissae, neque ipsa amplius parit filios quasi a toro repulsa, ubi locus amoris est et dilectionis; et alia pulchriore atque amabiliore recepta ex cujus consortio non fuscus, sed luminosus fieret vultus Moysi, cujus amor in illo igne monstrabatur; quando rubus ardebat, et non comburebatur. Cucurrit autem Moyses ut transiret, et contemplaretur visionem quia nondum adhuc sapientiae ignem conceperat neque senserat suavitatem. Ideo mirabatur et ipsa admiratione trahebatur, ut appropians calefieret et arderet. Et ignis ipse, qui absentem illuminabat, appropinquantem accendebat. Propterea appropians solvit calceamentum, libenter jam carnalibus concupiscentiis abrenuntians, degustata illius amoris dulcedine et agnita suavitate. Quid enim concupiscentia carnis potuisset amori sapientiae comparata? Propterea ergo Moyses festinavit currere et videre visionem, atque transire ad contemplandam sapientiam. Et manifestum factum est, quomodo ille transivit, et quomodo pervenit ad contemplandam sapientiam. Quantum in illa vidit, et quantum de illo agnovit, et quomodo amicus factus est sapientiae, usque in profunda ejus penetrans et conscius secretorum illius. Et quam multi sunt ab initio, qui sic transire voluerunt ad contemplandam sapientiam? Primus Abraham magnus ille pater de igne Chaldaeorum exivit, et transivit ad contemplandam sapientiam, et venit in terram visionis, quam monstravit ei Deus et vidit claritatem sapientiae et gavisus est. Et Isaac ad meditandum egressus fuerat, et transivit ad contemplandam sapientiam; et locutus est cum eo Deus. Jacob quoque ad contemplandam sapientiam pergens transivit de Mesopotamia veniens, et vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus (Gen. XXXII). Post istos, omnes patriarchae et omnes prophetae transiverunt, et omnes sapientiam contemplari voluerunt. Et venit novissime sapientia ipsa, et transivit, et contemplati sunt eam amici ejus; quoniam ad hoc venerat ut videretur, ne incassum quaereretur, si nunquam videretur; et dixit eis, qui transiverant, ut contemplarentur eam. Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Multi reges, et multi prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII). Hoc dixit, et transivit, ut post illam transirent, qui eam contemplari concupiscerent, ne forte jam non quaereretur, si semper videretur. Et secuti sunt post eam alii multi, et pertransiverunt plurimi, et multiplex facta est sapientia. Et multi transire voluerunt, et pervenire non potuerunt; quia viam non tenuerunt. Alii transierunt, et pervenerunt. Alii transire voluerunt et pertransire non potuerunt, quia per se ire putaverunt. Nam etiam gentium philosophi, et ipsi ad contemplandam sapientiam transire voluerunt, sed erraverunt atque evanuerunt, quia semetipsos ducere putaverunt. Et tamen transire coeperant, et pervenerant usque ad aliquid et ad viam accesserunt; sed viam non intraverunt, quia in Christum non crediderunt. Vultis scire usquequo pervenerant? In terra erant corpore, et ascenderunt mente et transiverunt terrena omnia, coelestia scrutando. Usque ad lunam et usque ad solem, usque ad sidera coeli, denique usque ad ipsum coelum et usque ad ipsum firmamentum ingenio suo ascenderunt, et intellectu pervenerunt. Et quid erat ultra quo pergere potuissent? Sed sapientia super omnia est, neque inveniri potest intra omnia, per quam omnia facta sunt. Nihil horum est, a quo est omne quod est. Sed ubi illud invenire potuissent? Non videbatur, et tamen quaerebatur; nec latere potuit, ut non loqueretur, nec investigari ut inveniretur. Sapientia intus erat, et ipsi foris erant; et ingressi sunt mente post eam, ut transirent ad contemplandam sapientiam. Et investigaverunt, et perscrutati sunt sapienter; et comprehenderunt secreta naturae, et invenerunt occulta multa; et nihil horum sapientia fuit, quia omne hoc per sapientiam factum fuit. Supra omnia quo ascenderunt, intra omnia quo intraverunt; et non erat ultra aliquid ubi sapientiam quaerere potuissent. Et ceciderunt et defecerunt scrutantes scrutationes; et visum est illis divinum aliquod esse supra omnia, et tamen illud non cognoverunt neque intellexerunt; sed videntes amplius caligaverunt, quia infirmis oculis contra lumen splendidum impegerunt. Et coeperunt falsa multa de vero existimare; et Deum corde suo perverso comparare, non quod ipse erat, sed quod ipsis videbatur, qui videre non potuerunt quod erat. Illi autem bene videre se existimaverunt, et in cogitationibus suis evanuerunt; et pejus excaecati sunt et inventi sunt profundius errantes, subtilius perscrutantes. Alii autem subtilius moribus sapientiam quaerendam putaverunt; et facti sunt plurimi bonorum suorum contemptores, sed non vitiorum suorum correctores. Et isti quoque usque ad aliquid pervenerunt; quia speciem veritatis habuerunt, sed veritatem non tenuerunt. Abjecerunt pecuniam; sed malitiam retinuerunt. Quod foris erat mundaverunt, et quod intus erat pollutum tenuerunt. Hoc autem sapientia non fuit; quia veritas non fuit, sed falsa imago sola. Illi autem putaverunt se per iter virtutum incedere; sed quo tenderent nesciverunt, quia directionem suam et finem non cognoverunt. Et erant adhuc alii qui virtutes quasdam habuerunt et naturali ductu in eas ferebantur; et transierunt et pervenerunt usque ad aliquid; et ex parte quadam naturae, qua non tota corruptioni subjacuit, bonum viderunt et concupierunt. Et datum est eis multa posse de studio virtutum; et affectu probo ad bonitatem proclivi. Quis hoc nescit quantos et illi viros virtutum habuerunt, et quanta illi miranda et imitatione digna fecerunt: sectantes justitiam, pietatem colentes, servantes castimoniam, patientia confirmati, stabiles fidelitate, prudentia circumspecti, et quid dicemus? Nunquid haec omnia bona non fuerunt? Fuerunt utique, sed naturae non gratiae; conditionis, non reparationis: bona quae natura conservaverat ne tota corrumperetur, non bona quae gratia dederat, ut natura a corruptione liberaretur. Bona quae naturae quidem gratia primum conditae dederat; postea corruptae reliquerat; sed a corruptione purgandae non superaddiderat. Bona quibus bene conditae naturae pulchritudo probaretur; non quibus glorificandae celsitudo acquireretur. Bona igitur pro parte sua omnia ista fuerunt, sed vera bona non fuerunt; quia mentem per intentionem ad summum bonum non direxerunt. Et his omnibus sapientia inventa non est; quia in veritate non est quaesita; et non appropinquavit, vel illis, ut eorum oculos ad veritatem illuminaret; vel istis ut eorum gressus ad virtutem dirigeret. Atque ideo nec caeci eam invenire potuerunt, nec claudi ad eam pervenire. Sed dicat iste noster Hebraeus qui fecerit, quantum transitu suo profecerit; quoniam, et ipse se cum caeteris ad contemplandam sapientiam transire testatur, dicens: Transivi ad contemplandam sapientiam. Hoc est ergo quod considerare debetis. Qui enim ad sapientiam transit stultitiam relinquit. Et quid est quod sequitur?
Errores quoque, et stultitiam. Si ad sapientiam transit qui ad contemplandam sapientiam transit, quomodo a stultitia recedit, vel errorem relinquit, qui ad contemplandos errores et stultitiam transit? Sed sapientia lux est; error autem et stultitia tenebrae sunt. Qui autem in tenebris est, nec tenebras videt, nec lucem. Qui vero in luce est, et tenebras videt, et lucem; quia omnia quae arguuntur, arguuntur per lucem. Quoniam igitur tenebras suas videre non potest, quia adhuc ipse in tenebris est, sed a tenebris ad lucem venit, ut videat per lucem, et tenebras, et lucem; non per tenebras tenebras, et per lucem lucem, sed tenebras et lucem per solam lucem. Nemo ad tenebras vadit, ut tenebras videat; sed ad lucem venit ut videat per lucem non solum lucem, sed et tenebras et lucem. Qui ergo videre vult tenebras suas, recedit ab eis, ne in tenebris sit ipse, et nihil videat: et transit ad lucem ut per lucem, et tenebras pariter et lucem videat. Recte igitur ecclesiastes cum ad sapientiam contemplandam transit: errores quoque et stultitiam contemplaturus ad ipsam venit, quasi ad lucem, ut in ipsa videat, et tenebras et lucem. Hoc est, ut in ipsa videat, et quod ipsa est sapientia; et per ipsam videat errores, et stultitiam, quod ipsa non sapientia. Nam qui sapientiam videt, videt quod ipsa est sapientia; et qui errores et stultitiam videt, videt quod ipsa non est sapientia; et tamen sapientiam videre, et errores, et stultitiam videre non nisi per ipsam potest, et ipsa est sapientia. Qui ergo ad contemplandos errores et stultitiam contemplandam transit, ad sapientiam transit; quemadmodum, qui ad contemplandam sapientiam transit, ad sapientiam transit. Cum tamen altera id est errores et stultitiam contemplatur ut fugiat; ad alteram vero, hoc est ad sapientiam, ut eam contempletur, accedat; quia utrumque sapientia non est, sed utrumque contemplari sapientia est, et qui ad utrumque contemplandum transit, non ad aliud quam ad sapientiam transit: neque aliud quam errores et stultitiam relinquit. Dicat ergo: Transivit ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam. Quid est error: nescire quod rectum est. Quid est stultitia? scire et non sequi. Quid est sapientia? cognocere et amare bonum. Malum vero cognoscere et odisse, et ipsum est sapientia; et prima sapientia, quia odisse malum, bonum amasse est; et cognovisse malum, rectum intellexisse. Quapropter cognoscere et amare bonum sapientia est, et ipsum est odisse malum et cognovisse. Et hoc totum in sapientia cognoscitur, cum sapientia videtur et quo ipsa est ut diligatur; et quod ipsa non est, sed per ipsam manifestum est, ut odiatur. O quam bonus transitus iste est; et quam feliciter migrat, qui ad contemplandam sapientiam migrat! Quid mirum est si Deus Hebraeorum Dominus Deus est, qui tales transitores facit, et ad talia transire facit? Transite ad me, inquit Sapientia, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis: et haereditas mea super mel, et favum. Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient; qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Eccli. XXIV). Quoniam doctrinam quasi ante lucanum illumino omnibus; et illuminabo omnes sperantes in Domino. Vultis enim scire quomodo illuminat sapientia eos qui ad se contemplandam transierint? Istum ipsum interrogate, qui ad contemplandam sapientiam transivit; et considerate qualiter illuminatus sit, ex quo coepit videre eam. Nam prius quam ad ipsam contemplandam transisset; quam caecus fuerit, satis supra audistis, quando ire putavit ubi homini via non erat; quaerere et investigare universa quae erant sub sole; et magnum aliquid esse credidit illorum investigare naturam, quae extra hominis naturam consistunt; quae, etsi sciantur quantum in ipsis est, nec salutem conferre possunt, neque si nesciantur, auferre. Ibi ergo caecus fuit, non videndo neque cognoscendo in se quod potuit, nec pro se appetendo quod debuit. Sed nunc illuminatus a sapientia, quid dicat, intendite.
Quid est, inquam, homo? Quid est, inquam? Non quaero quid est quasi admirando dignitatem, sed cognoscendo infirmitatem. Quid est homo? nihil est homo. Non aliquid tale est homo, ut sufficiens inveniatur ad hoc. Ad quid?
Ut sequi possit regem factorem suum. Si enim non potest consequi facturam multo magis factorem sequi non potest. Si non potest investigare quod factum est, eum qui fecit, quomodo potest comprehendere? Quid est homo ut sequi possit regem factorem suum? Regem suum et factorem suum. Idem ipse qui rex est, factor est. Factor est, quia creavit; rex, qui gubernat in eo quod creavit, et dirigit ad quod creavit. Creavit enim in magno bono, et dirigit ad summum bonum. Quis est qui sequitur factorem suum? Qui vivit, ut factus est. Quis incedit secundum quod institutus est? Qui servat bonum quod creatus accepit, et quod natura contulit impollutum custodit. Iste sequitur factorem suum. Et quis est qui sequitur et regem suum? Qui tendit ad quod dirigitur; qui festinat pervenire quo invitatur; qui legibus bene praesidentis obtemperat; qui jubentis imperio spontanea se ad omnia voluntate inclinat. Iste sequitur regem suum. Sed quis est homo qui Deo respondere possit? Quis sufficiens invenietur reddere vicem Deo? Si ipse praecedit, et ut sequeris: ergo aliud illius est, aliud tuum. Imo si ipse bonum inchoat, tu consummas: quod minus est illius est, et quod majus est tuum est. Si Deus praecedit bonum inchoando, tu subsequeris perficiendo; jam non solum aequalis Deo, sed major inveneris. Sed forte ipse praecedit ostendendo, ut sequeris imitando. Et ubi quod dicitur: Misericordia ejus praeveniet me et subsequetur? (Psal. LVIII.) Ubi est: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? (Rom. XI.) Ubi est: Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, ut quid gloriaris, quasi non acceperis? (II Cor. IV.) Nam si ostendere illius est, tuum sequi: jam aliquid habes, quod non accepisti; neque ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, sed quaedam hominis sunt quae ex ipso non sunt, si aliqua potest per se homo quae per ipsum non sunt. Sed non ad hoc illuminat sapientia, ut sic sentiat homo; aut si dicat quasi ex se aliquid habere possit homo, qui neque hoc a se habere potuit, quod est homo. Quid ergo dicit: Quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? Quod longe enim putas homo est a Deo ut pertingat ubi ille est? Quid enim est pertingere ubi ille est, nisi esse quod ille est? Et quid est Deus? Aut homo quid est? Videte quam longe sunt. Deus justus est et beatus; homo injustus et miser. Videte quantum distant justus et injustus, miser et beatus. Non potest autem esse cum beatitudine miseria, nec ad beatitudinem pervenire injustitia. Justitia via est; beatitudo patria. Peccati autem servus justus esse non potest, nisi fuerit a peccato liberatus. Videte ergo quod non potest homo sequi regem factorem suum, nisi prius visitetur a rege factore suo. Non potest homo ad illum ire; sed ille potest, si voluerit, ad hominem venire. Propterea rex, et factor hominis venit ad hominem. Venit ad id quod homo erat, et factus est ipse quod non erat. Factus est homo pro homine, assumens nostram miseriam, retinens suam justitiam. Et apparuit inter Deum et homines mediator Dei et hominum homo Deus, appropians hominibus Deus per miseriam, nec recedens a Deo homo per justitiam. Ita Deus descendit ad unum, et homo ascendit ad unum: et in uno duo inventa sunt, alterum ex nostro, alterum ex suo: erant quippe tria quaedam. Deus erat, justus et beatus, et homo erat miser et injustus: et quia haec convenire non potuerunt, posuit se in medio homo Deus conjungens miserum et justum, ut per justitiam miseriam vinceret, et justitiam ad beatitudinem repararet. Igitur cum esset nobiscum Emmanuel per justitiam quam ad nos attulerat, et per miseriam quam a nobis assumpserat, redire coepit unde venerat. Ut in homine per justitiam miseriam vinceret, et hominem cum justitia per miseriam ad beatitudinem revocaret. Tenuit igitur justitiam, et sustinuit miseriam quousque miseriam vinceret, et justitiam coronaret. Et cucurrit, et praecessit nos. Passus pro nobis, et exemplum relinquens nobis, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Liberans nos a servitute peccati, ut et nos in miseria justitiam habeamus, et per miseriam cum justitia ad beatitudinem transeamus. Promittens nobis quod accepit, si patimur quod sustinuit; ut regnemus cum ipso, si patimur pro ipso. Ita igitur Verbum incarnatum factor et rex noster, quia sequi ipsum non potuimus in sua majestate, praecessit nos in nostra humilitate, et de nostro viam statuit ut ad sua perveniamus. Sed nec sic quidem sequi eum posset homo, nisi adjutus esset ab ipso; quia nec justus homo per mortem ad vitam curreret, nisi ille qui peccatori dedit justitiam etiam patienti constantiam daret. Recte igitur, qui sapientiam contemplatus fuerat, et quam per se nihil homo agnoverat, dixit: Quid est homo, ut sequatur regem factorem suum? Vere enim iste ad contemplandam sapientiam transiverat, et vere a sapientia illuminatus erat: multo magis nunc sapiendo veraciter hominis infirmitatem agnoscens, quam prius inaniter se ultra hominis possibilitatem extendens. Ibi enim elatus est ut deficeret, hic ut proficeret humiliatus. Illic extra se per elationem tumuit, ut in se evacuaretur, hic se per humilitatem ad se collegit, ut soli daretur. Et hoc totum sapientia fecit postquam eam contemplatus est, ostendens illi in luce sua prius tenebras ejus: postea, et lucem suam, et totum in luce sua, et per lucem suam. Et non erant tenebrae lux, nec in luce tenebrae erant; sed per lucem tenebrae videbantur, et a luce dividebantur, et ait:
Et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux a tenebris. Quomodo hoc videbatur? Quia sapientia illuminat, stultitia excaecat. Et unde hoc probari potest, quod sapientia illuminat, stultitia excaecat? Intendite:
Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat. Modo probatum est quod sapientia illuminat, stultitia excaecat. In quo probatum est? Quia sapiens oculos illuminatos habet, stultus nihil videt. Si enim sapiens oculos illuminatos habet, ergo sapientia illuminat. Et sit stultus nihil videt, ergo stultitia excaecat. Nam sapientia lux est, et illuminat. Si habueris oculos quo illa attingit; si autem oculos habes ubi lux non est, oculos habes, sed nihil vides. Et quid prodest hoc? Sint ergo oculi tui ubi lux est, ne efficiaris quasi oculos non habens, si lucem non habes. Ubi autem est lux? Sursum est lux ubi est sapientia. Nam sapientia sursum est; et lux sursum, et omnis lux de sursum venit. Et sicut deorsum tenebrae sunt sine luce, ita sursum lux sine tenebris. In medio vero post lucem tenebrae, et post tenebras lux. Propterea sunt dies coeli quos tenebrae non dividunt, neque obscurum interpolat. Et dies terrae sunt quibus tenebrae succedunt. Quia ubi sapientia semper est, semper lux est; et ubi sapientia non semper est, tantum lux est, quantum sapientia est. Et ubi sapientia nunquam est, nunquam lux est. Ergo lux est quo attingit sapientia, et quo non attingit sapientia, lux non est. Et quo non attingit sapientia, si attingit a fine usque ad finem, quid relinquitur extra quo attingere non possit, quae totum penetrat et complectitur totum? Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi (Eccli. XXIV): attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Magna igitur quaestio est quidnam sit quo non attingit sapientia. Ubi oculi stultorum sunt, qui ambulant in tenebris et non vident. Aliam itaque Scripturam interrogemus, ubi sunt oculi stultorum, qui in tenebris ambulant et non vident. Dicit enim: Oculi sapientis in capite ejus; oculi autem stultorum in finibus terrae. Ergo in finibus terrae tenebrae sunt, et propterea non vident stulti qui ambulant in tenebris, quia oculos habent in finibus terrae. Nam si lumen ibi est ubi oculos habet, non ambulant in tenebris stulti; sed illuminatos habent oculos et vident. Si vero stultus in tenebris ambulat, et oculi stultorum sunt in finibus terrae, ibi procul dubio tenebrae sunt, ubi oculi videre non possunt. Et ubi est hoc? In finibus terrae. Ergo procul sunt tenebrae, et lumen prope est. Quare ergo facilius tenebras invenimus quam lumen? Forte, quia nos longe non sumus a finibus terrae et habitamus juxta populum tenebrarum, neque perreximus adhuc a finibus terrae ad audiendam sapientiam Salomonis (III Reg. X), ubi lumen est: idcirco impingimus in tenebras et caligamus a luce. Ipsa tamen lux prope est et ingerit se; sed lippientes oculi fuscum amant, et converterunt in tenebras. Ergo prope est lux, nos autem longe sumus; et tenebrae longe sunt, et nos propinquamus ad illas.
Chapter 13 of 22