Skip to the text

Homilia V. De dictorum verborum Ecclesiastae litterali et morali expositione.

Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem. Primum mihi hoc nequaquam praetereundum videtur, quod quidam hunc librum Salomonem in poenitentia existimant conscripsisse: et quod idcirco in eo vanitatem mundanarum rerum, et maxime carnalis voluptatis tam studiose arguat; quoniam ipse experimento cuncta didicerit deliciarum luxu corruptus, et blandimentis seductus mulierum. Et quod idcirco noluit dicere: Rex sum Israel in Hierusalem; quia deposita regni purpura, de solio suo jam descenderat, contemptaque quam male tenuerat potestate, in habitu poenitentiae reatum suum plangebat, ideoque ait: rex fuit in Hierusalem. Atque utinam hoc verum esse constaret, et tam certum de poenitentia illius, quam non dubium de culpa testimonium haberemus! Nunc autem, quia dubia pro certis affirmare non possumus; illa quae dubia non sunt prosequamur. Ego Ecclesiastes. Seipsum, ut diximus, in exemplum proponit omnium, quae dicturus est, quatenus verbis illius eo citius auditores fidem adhibeant, quod cum non audiendo solum, sed experiendo intelligunt didicisse, quae docuit. Ac si diceret. Ego qui vos doceo expertus sum universa quae dico. Nam, quae sit vanitas in culmine terrenae potestatis, quis scire melius potuit? Ego quippe fui rex Israel in Hierusalem. Satis magna sublimitas in tanto populo, et in tam nobili ac famosa civitate regnare, seque in regni solio videre cunctis, et potestate Dominum, et honore praelatum. Et haec quorsum? Fui, inquit. Quasi dicat: Jam non sum; quia etsi sum, idipsum jam nihil esse agnosco quod sum. Et quomodo ad id pervenerit ut nihil se esse agnosceret, deinde prosequitur dicens:

Proposui in animo meo quaerere, et investigare prudenter de omnibus, quae fiunt sub sole. Quasi diceret: Ego exterius potestate tumidus et interius scientia inflatus, altiora me quaerere conatus sum. Sed ubi inaniter praesumendo supra me tumui, ibi deficiendo veraciter directionem mei agnovi. Proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Magnum propositum si ad effectum venire potuisset, sed mens humana quomodo ad tanta sufficeret? Magna igitur superbia mortalem hominem de tam multis praesumere, et rursum magna curiositas tam multa appetere. Proposui, inquit. Videte quomodo elationem sonant omnia. Non ait, cogitavi; sed proposui, ut saltem venialis fuisset, et humana tentatio si subito ac transitorie, sicut nonnunquam solet, tumida cogitatio animam tangeret: et tamen per consensum recepta, vel approbata non fuisset. Nunc vero non solum elata, verum etiam caeca mens, ad tantum erroris profundum corruit, ut non solum id quod inordinatum erat facere cogitaret, sed etiam id quod impossibile fuerat implere se posse praesumeret. Proposui in animo meo. Ingens conatus. Et quae? Quaerere, et investigare. Quaerere ignota, et investigare profunda. Quomodo? sapienter. O cor insipiens! Ergo sapientiam non quaeris, sed tantummodo per sapientiam, quaerere te profiteris: hoc enim dixisti: Proposui in animo meo quaerere, et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Si ergo sapienter quaeras, per sapientiam quaeres. Et dicis: Utique sic; per sapientiam quaeram. Male enim quaererem, si per sapientiam non quaererem. Nam si sine sapientia quaererem, etiamsi sapientiam quaererem, insipienter quaererem. Sapientiam vero insipienter quaerere, idipsum jam sapere non esset, sed desipere. Quapropter sapienter quaeram, et per sapientiam quaeram, et sapientiam quaeram. Dic ergo mihi sapientiam per quam quaeres, ubi quaeres? et per quam sapientiam quaeres sapientiam. Per quam quaeris? Jam, inquit, habeo sapientiam per quam quaeram et ideo per sapientiam quam habeo, quaeram; et sapientiam per quam quaeram, non quaeram. Quid quaeres? De cunctis, quae fiunt sub sole. Quid est de cunctis? Quare non dixisti cuncta quae fiunt sub sole? Quia, inquit, majus aliquid, et multo majus proposui. Nam ea quae fiunt sub sole cuncta visibilia sunt, et ideo si magnum est, summum tamen non est quaerere et investigare ea quae oculo comprehendi possunt. Idcirco illa non quaeram, sed de illis quaeram. Quaerere et investigare de cunctis quae fiunt sub sole. Non illa quae videntur, sed de illis quae videntur illa quae non videntur. Non illa, quae fiunt sub sole, quae videntur; sed de illis, quae fiunt sub sole, rationes et causas eorum, quae non videntur. Haec ergo proposui, quaerere, et investigare sapienter de cunctis, quae fiunt sub sole. Magnam profecto sapientiam habes. Quis tibi tantam sapientiam dedit? Homo es tu, et quaeres sapienter de cunctis, quae fiunt sub sole? Unde tibi talis sapientia: Deus, inquis, dedit. Videamus modo. Non enim indiscussus pertransibis. Volumus enim prius scire utrum possis de semetipso rationem reddere, qui cum tanto proposito advenisti, ut putes eorum, quae fiunt sub sole, omnium rationem investigare. Dic ergo in illa sapientia, per quam rationem omnium investigare proponis, tuam saltem possibilitatem adhuc agnoscere potuisti: ego, inquit, nisi sperassem me ipsam rem posse ad effectum perducere, quod omnino impossibile crederem, et si facere cogitarem, nequaquam tamen me facturum proponerem. O cor insipiens! Hoc est quod dixi; quia non cognovisti te, idcirco praesumpsisti appetere quod erat supra te, in altero caecum, in altero tumidum, in utroque stultum. Tu ergo investigabis sapienter de cunctis, quae fiunt sub sole. Investiga modo, satage, da operam. Quaere, et invenies. Quid invenies? Sapientiam invenies. Quam sapientiam? Ut cognoscas tuam stultitiam. Quaeres enim et non invenies quod quaeres; laborabis et non proficies, et sola vexatio dabit intellectum auditui.

Hanc enim occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut [distendantur] occuparentur in ea. Recte et juste, ut quia in veritate stare noluerunt per multiplicitatem divisi distendantur et occupentur in vanitate. Propterea, inquit, vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus, Deo gratias. Modo primum sapere coepisti. Modo video te sapientiam habere, per quam possis quaerere, et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Sapienter enim invenisti et sapienter intellexisti quod universa vanitas et afflictio spiritus. Velim tamen scire unde ista tibi poenitudo tam subita. Magnum quoddam exspectavimus, et illud propositum grande omnes non attentos et exspectantes jam fecerat. Quis enim de tanta promissione exiguum aliquid exire posse putaret? Quaerere, et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Et qui postea: Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Quam occupationem dicis? Hanc inquis, ut proponant in animo suo quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Quare ergo tu hanc occupationem pessimam dicis: Quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole? Tolle, ait, sapienter. Non enim occupatio pessima, esset sapienter, quaerere et investigare de cunctis quae fiunt sub sole. Sed quis hoc potest? Supra hominis sensum est causas investigare omnium et comprehendere rationem universorum quae fiunt sub sole. Ergo proponi potest, fieri non potest quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Multa enim latent et absconduntur plurima et cuncta reservantur in posterum, nec debet investigari quod fieri non licet. Ergo quod non potest sapienter fieri, non potest sapienter proponi, etiamsi proponitur sapienter fieri. Ego igitur insipienter proposui quod sapienter facere non potui, quaerere et investigare de cunctis quae fiunt sub sole. Utrobique insipiens, et dum proposui quod non potui, et dum feci quod non debui, tertia adjuncta insipientia: quod utrumque ignoravi. Quaesivi tamen et investigavi quod quaerere et investigare proposui, quaesivi, et non inveni quod quaesivi. Aliquid tamen inveni: scilicet non posse me quod credidi, et ibi agnovi quod hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. Ergo insipientem fuisse profuit; sed tamen insipientia, sapientia non fuit. Data est tamen insipientia, ut ad sapientiam erudiat filios hominum. Dimissi sunt sibi, ut agnoscant se, et agnoscentes damnent, et fugiant quod facti sunt ex se. Hanc ergo occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. Quia enim mens hominis in illo uno bono stare noluit, in quo potuit feliciter requiescere, et sine distractione vel occupatione, summae veritatis plenitudinem possidere, projecta foras extra semetipsam in multiplicitatem rerum visibilium spargitur, et veritatem quam intus caecata a fonte haurire non potest, quasi per rivulos quosdam visibilium arescentibus praecordiis saltem fugere conatur. Sed quo magis se foras per intentionem ad visibilia fundit tanto magis intus ab invisibilium cognitione tenebrescit; quia dum amplius per exteriora spargitur, magis ab interioribus aversa caecatur. Unde bene Cain cum scelus suum detectum cerneret, et majori scelere reprobus, de venia sceleris desperaret, legitur dixisse ad Dominum. Ecce ejicies me hodie a facie terrae! et a facie tua abscondar: et ero vagus et profugus super terram (Gen. IV). Reproba etenim mens ejecta a facie Domini absconditur, dum se per exteriora spargens, tanto magis ab interni luminis aspectu tegitur, quanto magis in iis quae foris sunt, cogitandis semper occupata tenetur. Unde bene illic dicitur, vagus et profugus. Vagus enim per inordinatam concupiscentiam, et profugus per peccatricem conscientiam, dum se in concupiscentia per cogitationem dividit, et in conscientia per desperationem avertit, ipse sibi peccator ne redire valeat, ad se lumen veritatis abscondit. Ergo hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. Quare dedit, ut distendantur in ea? Ut se tendant et distendant, laborent et deficiant, et revertantur et sanet eos. Si enim in occupatione sua non distenderentur neque laborarent, dulcis fieret nimis ipsa occupatio, et nollent illam deserere, neque redire amplius, concupiscerent ubi veritas est. Propterea dedit illis occupationem pessimam Deus, ut distendantur in ea. Agamus pietati ejus gratias, quia laborare nos fecit in malo nostro, in aversione nostra; quia sepivit spinis viam nostram ut revertamur et convertamur ad ipsum virum et sponsum et amicum animae nostrae, quia bene erat nobis tunc magis quam nunc. Hoc autem non intelleximus nos et putavimus nobis bene esse cum male erat. Et ideo aspersit ipse amaritudinem et absinthium, et fel in poculum dedit super male dulcem et blandientem ad mortem aversionem nostram et occupationem pessimam. Et dedit hanc occupationem pessimam filiis hominum ut distendantur in ea. Occupatio enim est distractio et illigatio mentium quae avertit et dissipat et illaqueat animas ne cogitare pervaleant ea quae salutis sunt, et ideo occupatio. Quare pessima? Quia est et alia mala occupatio, sed non pessima; et ipsa est quae circa necessitates vitae mortalis versatur, et sollicita est erga plurima; et ipsa occupatio mala est; et ut amplius aliquid dicamus, ipsa malitia est, ut de illa recte dictum intelligatur: Sufficit diei malitia sua. (Matth. VI). Haec ergo occupatio miseriae vitae mortalis necessaria est; postea a gloria vitae immortalis absorbenda: et ideo mala est ad miseriam, sed mala non ad culpam; quoniam si poenam habent a beatitudine alienam, culpam non habet justitiae ac veritati contrariam. Occupatio autem curiositatis qua se mens ad illicita extendit, et instat scrutari et investigare quod ei scire aut non convenit, aut noxium est: ipsa est pessima occupatio, quia, dum se dilatat ultra mensuram, aut affectum capit, et animum per inanem scientiam inflat; aut si apprehendere non valet per dilationem et desperationem fatigat.

Chapter 8 of 22