Skip to the text

Homilia III. Quomodo Ecclesiastes probet per sua opera omnia hominum opera vana, cum praedictorum epilogo.

Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem: et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Sermones sapientium et aenigmata eorum scrutari, et eam quae intrinsecus abscondita est sapientiae dulcedinem ad gustum elicere, speciemque ejus in lucem proferre quis potens est? Scriba doctus in regno coelorum qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII), si nobis adveniat, ecce ille qui dedit Deus sapientiam et intelligentiam adaperire eam et manifestare, ut sciant homines, quoniam in ipsa est vita. Sed nos quid sumus? tenebrae ad lucem ut comprehendere cogitemus quod abscondit Deus ab oculis hominum, amicis suis revelare secretum sapientiae suae. Quid facimus nos? Ergo non meditabimur in mandatis ejus, neque investigabimus semitas illius, et requiescere poterit cor nostrum donec inveniat illam. Tantum ipsis sermonibus persequamur illam: et si forte inventio differatur, pascat interim nos inquisitio illius super omnia; si inventam non possumus, tamen quaesitam doceamus. Ecce Ecclesiastes noster hucusque de rerum mutabilium vanitate disputans brevi sermone tam multa complexus est, ut in illis ejus verbis hoc nobis mirabile appareat, quo pacto totum et de toto totum, ita dictum sit, ut ad brevitatem quidem nihil minus; ad evidentiam vero nihil amplius dicendum videatur. Sed hoc sapientia fecit quae in toto tota est, et in singulis tota. Nec in singulis tota contrahitur, nec in toto tota dilatatur; sed tanta in singulis quanta in toto, et in toto talis qualis tota in singulis, quia nec unitas minor se esse potest, nec immensitas major. Ipsa ergo sapientia in hoc brevi sermonis corpore totam universitatis effigiem expressit, ut parvi in parvo magnum videamus, quia in seipso totum non possumus. Et vidimus illic totum mundum, et agnovimus vere universorum nihil esse quod maneat, sed fluere ac pertransire omnia quae sub sole sunt, veramque constare sententiam, quod omnia vanitas. Nunc ergo postquam nobis demonstravit qualia sint ea quae nobiscum facta sunt, transit ut doceat nos quid sentire debeamus, aut exspectare de iis quae a nobis fiunt. Quia si id quoque vanitati subjectum est quod Deus fecit, dubitari non potest omnino vanum esse, et multo magis vanum, quod homo vanitas facit. Hoc est quod modo ingreditur demonstrare omnia videlicet opera hominum quae sub sole fiunt vana esse, et nihil amplius habere hominem de universo labore suo quo laborat sub sole. Ut autem suae assertioni fidem faciat, seipsum in exemplum proponit omnium quae dicturus est, asserens se cuncta quae loquitur experimento didicisse ac probasse vera. Et idcirco talem proponit suam personam, ut non incredibile videatur harum rerum omnium eum experimentum habere potuisse. Propterea potentiam et dignitatem suam demonstrat rex Israel in Hierusalem. Sapientiam quoque ostendit. Et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Divitias enumerat, domos, vineas, hortos, pomaria, piscinas, servos, ancillas, armenta, greges, aurum, argentum. Postremo ne quid defuisse putetur, luxum quoque et voluptatem adjungit. Cantores, cantatrices et delicias filiorum hominum: et omnia, inquit, quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluntate sua frueretur in iis quae paraveram. Et in iis omnibus per omnia rerum experimenta cucurrisse, nihilque se praeter vanitatem et spiritus afflictionem curamque superfluam invenisse testatur in cunctis quae fiunt sub sole. Quae autem sint illa quae fiunt sub sole, supra jam dictum est. Sed ut competentius sermo ad ea quae sunt dicenda transeat, breviter nunc et summatim repetemus quae dicta sunt.

Per solem namque tempus significari ostendimus, propterea quia per solem praecipue omnis temporum mutabilitas atque vicissitudo distinguitur, ut idem intelligatur per id quod dictum est, sub sole, ac si dictum fuisset sub tempore. Rursum, ut evidentius pateret quae essent illa quae sub tempore facta auctor vanitatis argueret, distinximus alia esse quae facta sunt cum tempore, alia quae facta sunt in tempore. Eorum item quae facta sunt in tempore, alia facta sunt in tempore, non sub tempore, alia in tempore, et sub tempore. Et ea quidem quae facta sunt sub tempore, magis subjecta sunt tempori, et obnoxia mutabilitati, quia in tempore coeperunt et pariter finientur in tempore, atque ideo ne se ad aeternitatem aliquatenus extendant quodammodo tempore concluduntur; quia eorum tempus et praecessit initium, et subsequitur finem. Tamen in his ne prorsus vanitas dominetur, et non inveniat veritas sub sole ubi caput reclinet (Matth. VIII), excepimus quaedam ex his quae fiunt sub tempore, et eis si vanitatem prorsus non tollimus, servire tamen vanitati prohibemus. Eorum quippe quae fiunt sub tempore, alia fiunt pro tempore, alia fiunt pro aeternitate. Et ea quae sub tempore fiunt pro tempore, actu et fructu vana sunt. Ea vero quae sub tempore pro aeternitate fiunt, actu quodammodo vana sunt, sed fructu non sunt; quoniam et si transeant in opere, permanent tamen in retributione. Quapropter ejusmodi etsi plene vanitatem non evaserunt, non tamen vanitati sed veritati serviunt; neque in eis omnino vanum est quod sunt, quia vanitas non est pro quo sunt. Illa vero quae sub tempore et pro tempore fiunt, prorsus vanitati subjecta sunt; quia, et quod in illis est vanum est, et vanitas pariter quod ex illis est. Et haec sunt illa de quibus in praesenti agitur. In quibus sub sole nihil praeter vanitatem et afflictionem spiritus, vel cum fiunt, vel cum facta sunt: ab eis, qui transitoria diligunt, invenitur.

Chapter 6 of 22