Skip to the text

Homilia VII. Quod perversi difficile corrigantur, etc.

Perversi difficile corriguntur. Idcirco non possunt intelligere, quia perversi sunt, et ideo laborant et non sentiunt, et delectantur in afflictione sui (Job XXX), et putant bene sibi esse, dum male est. In tantum enim perversi sunt, ut judicium veritatis non sit in eis; putantes bonum esse quod malum est, et quod bonum est malum ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; existimantesque amarum dulce; et dulce amarum (Isa. V). Delicias enim esse computant sub sensibus; et idcirco amant dolores suos, et se voluntarios ingerunt ad occupationem pessimam et distenduntur in ea; quia dum caeca mente quod falso delectare videtur, appetunt, quod vere cruciat et affligit, non attendunt. Propterea ergo non vident vanitatem suam et afflictionem spiritus in omnibus quae fiunt sub sole; quia perversi sunt et difficile corriguntur. Et stultorum infinitus est numerus. Non solum enim aversi sunt, sed etiam perversi. Aversi a Deo; in semetipsis perversi. Et aversi non facile convertuntur, quia perversi difficile corriguntur. Nam si in semetipsis corrigerentur, per semetipsos converterentur. Quia si prius judicium veritatis in semetipsis reciperent, suo postmodum judicio vanitatem fugiendam et veritatem sequendam esse viderent. Nunc autem nec aversi lumen veritatis vident, nec perversi per lumen veritatis vident, et ideo difficile corriguntur, quia rectitudinem et veritatem nec absentem quaerere sciunt, nec praesentem approbare. Ideo perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Tam multi enim non essent si facile corrigi potuissent. Et in hoc manifeste ostenditur quam difficilis sit perversorum correctio quod infinita est stultorum multitudo Nunc ergo perversi et stultitam sunt ad correctionem perversitate difficiles, quam multitudine contra veritatem audaces; et ideo perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Vis, inquit, scire quam difficile perversi corrigantur? Cape me. Ego hodie tibi omnium exemplum fiam. Nam et ego aliquando perversus fui et non intellexi ipse perversitatem meam; sed putavi me rectum esse, et recte agere quando proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole; nec erat tunc aliqua consideratio veritatis in me, quae me corrigeret et cohiberet; ne excedere tentarem mensuram meam, neque appetere praesumerem quae non sunt data hominibus scire et investigare. Descendi ergo in occupationem pessimam quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea, et dispersi animum meum in omnia, et cogitatione coepi per cuncta discurrere, ut quaererem et investigarem de cunctis quae fiunt sub sole: at non valui. Et coepi laborare et taedio vehementer affligi; et vidi quod mens mea quocunque se vertebat, dolore et amaritudine et sollicitudine replebatur, et erat labor quaerendi immensus, et inventionis fructus exiguus. Fiebat ergo ut tandem aliquando poena ipsa et afflictio magna, prudentem me facerent. Et vidi cuncta quae sub sole fiunt et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Cognovi ergo veritatem, et reprobavi vanitatem, quia sensi afflictionem. Et videbar jam in totum correctus de perversitate mea; sed erat adhuc aliud involumentum; et nescivi quod perversi difficile corriguntur. Eram jam tunc correctus, ut de vanitate veritatem cognoscerem, et non eram correctus adhuc ne de veritatis cognitione superbirem. Excussa jam fuerat una erroris palea et restabat adhuc alia magis tenax atque inhaerens palea elationis. Tam difficile enim perversi corriguntur, ut correctionem et purgationem aut non admittant omnino, aut ad perfectum non recipiant. Propterea ego jam corrigi coeperam; sed nondum adhuc perfecte correctus eram; et ideo cognovi laborem praesumptionis meae, sed inventionis meae usum non cognovi. Cognovi vanam esse afflictionem, non profutura saluti quaerere; sed nondum cognovi vanam esse elationem de inventis superbire.

Propterea locutus sum in corde meo dicens: Ecce magnus effectus sum. Nescivi enim, quoniam inflatione tumueram, et ideo magnus mihi videbar, et dixi in corde meo: Ecce magnus effectus sum. In corde dixi: De corde enim tumui, et ideo in corde dixi; quia in corde vidi unde tumui, ut ibi esset elatio, ubi erat causa elationis. Locutus sum in corde meo: Ecce magnus effectus sum. Quam magnus!

Praecessi, ait, sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Paulatim pergitur in corruptionem, et mens prava excrescente tumore in deterius semper praecipitatur. Primum de se plusquam debuit, sensit; deinde usque ad aliorum contemptum venit. Praecessi sapientia omnes qui fuerant ante me in Hierusalem. Propterea ergo tumuisti et inflatus eras; quia praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem. Et quantum hoc fuit ut ideo cervicem erigeres; quia praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem? Ne mireris, inquit. Saepe superbia singularitate magis gaudet quam comparatione. Neque enim semper attendere curat elatio quales illi sint, quos in comparatione praecedit; quia hoc solum nonnunquam illi ad exaltationem abundat, quod inter omnes qui fuerunt ante eum in Hierusalem, nullum sibi aequalem agnoscit. Propter hoc igitur et ego videns quod praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem; et si paucos cernerem fuisse ante me in Hierusalem sapientes, vehementer tamen gloriatus sum illis me superiorem in sapientia considerans; quoniam licet nec plurimi, nec magni illi fuerunt ante me, quibus factus sum comparatione praecipuus: vidi tamen multos post me venire posse sapientes in Hierusalem quibus fierem exemplo sapientiae primus. Quod ergo me sapientia praetuli in comparatione praecedentium: ad hoc quoque spectabat quod gloriabar exemplo praecipuo in auctoritatem constitui futurorum, ut praecedentibus quidem summus, subsequentibus vero primus sapientiae auctor invenirer. Et ideo locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.

Et mens mea contemplata est multa sapienter et didici. Ergo aliquantulum jam correctus eras, quia non dixisti, mens mea contemplata est omnia sapienter, sicut superius proposueras quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole; sed moderatius aliquid intulisti, dicens: Mens mea contemplata est multa sapienter, ut ostenderes te eruditum occupatione pessima, et vidisse vanitatem et afflictionem spiritus, ne amplius de universis praesumeres, sed tamen nondum plene correctum ut de plurimis non superbires. Quaerendo igitur omnia invenisti plurima, non omnia, et deficiendo ad omnia intellexisti non debere hominem de omnibus praesumere; sed inveniendo plurima non considerasti non debere hominem etiam de plurimis superbire. Ergo secundum aliquid correctus fuisti, et secundum aliquid incorrectus, cum dixisti: Mens mea contemplata est multa sapienter et didici; quia licet multa fuerint ad pauca, et ipsa tamen pauca fuerunt ad omnia. Hoc vero ad humilitatem magis spectabat, ut qui jam defectum tuum expertus fueras erga omnia; inventa tua plurima non ad pauca aliorum plurima; sed pauca potius vocares ad ea, quae non potuisti, omnia. Sed quia temeritas curiositatis jam repressa erat per defectum et afflictionem sui in investigatione omnium; sed tumor elationis creverat in contemplatione plurimorum; ideo adhuc tumuisti et dixisti: Ecce magnus effectus sum, et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didici. Sed, quaeso te, si praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem, a quo didicisti ut diceres: Mens mea contemplata est multa sapienter et didici? Si sapientior omnibus fuisti, a quo discere potuisti quod ipse non noveris? An propterea etiam sapientior omnibus fuisti; quia ab omnibus didicisti et omnium sapientia in te uno collecta est, ut inde praecederes sapientia de universis singulos, quod dicens a singulis doctores habuisti universos? An forte non ab hominibus didicisti; sed experimenta rerum te docuerunt quae mens tua contemplata est sapienter, ut inde contemplatio sapientiae rationi certior fieret quod hanc ipse rerum effectus experienti manifeste comprobaret? Neque enim congruere videtur typo tuo ut ab hominibus disceres, qui in tantum supra homines aestimatione elevatus fueras, ut non solum multa sapienter, sed et universa quae sub sole fiunt quaerere et investigare putares: ergo contemplatus es et didicisti; quia cogitasti et probasti, quatenus eo majorem vim atque potentiam intelligentiae tuae demonstrares quo cuncta argumenta rationis tuae ad visibilia rerum experimenta evidentius produceres. Et forsitan iste voluntarie in sapientia sua stultus factus est, ut stultos sapientiam doceat. Non enim vias erroris sui tam diligenter nobis exponeret nisi in eodem suo errore nostri eruditionem cogitaret. Propterea ingeminat adhuc et commendat malam illam diligentiam suam, atque eam de qua tumuit, sapientiam qualiter adeptus sit, subjungit, dicens:

Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Quae verba sub eodem sensu duobus modis superioribus conjungi possunt; quia enim primum hanc elationem ostensurus, sic coeperat. Locutus sum in corde meo; ac deinde quid locutus sit subjungit. Ecce magnus effectus sum, et praecessi sapientia omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter et didici; et postea id quod modo proposuimus intulit. Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam. Potest haec tota series sub una continuatione comprehendi, ut totum hoc in corde suo dixisse intelligatur scilicet quod magnus effectus sit; et quod omnes qui ante eum fuerunt in Hierusalem sapientia praecesserit; et quod mens ejus multa sapienter contemplata sit multaque didicerit; et quod cor suum dederit ut sciret prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et quod post haec omnia cum ita locutus esset in corde suo, et se extulisset de investigatione et consideratione tantarum rerum; tandem resipiscens agnoverit hanc quoque gloriationem vanam, et propter hoc subjungat:

Et agnovi quod in his esset quoque vanitas et afflictio spiritus: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. Si quis autem distinguere velit sententiam, et hoc quod postremo intulimus seorsum a supradictis partiri, potest sic a praecedentibus inferre, ut quasi ea quae supra dicta sunt, omnia locutus sit in corde suo, scilicet quod magnus effectus est, quod praecessit sapientia omnes qui fuerunt ante eum in Hierusalem, quod mens sua contemplata est multa sapienter et didicit; et cum haec omnia dixisset in corde suo, deinde altiora adhuc investiganda testatur; ac si diceret: Haec omnia quae supra dicta sunt locutus sum in corde meo, et cum haec universa locutus essem in corde meo, tunc demum ex praecedenti contemplatione fiduciam sumens dedi cor meum, ut adhuc altiora quaererem, et profundiora investigarem; ut scilicet scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Quod autem dicit dedisse se cor suum sic intelligendum est, quod liberum illud fecit et expeditum ut non per illa aut illa divideretur, sed totum propositae considerationi intenderet. In quo verbo etiam typum superbiae et tumorem elationis exprimit: quod cor suum contemplationi sapientiae dedisse se dicit; quasi illi possibilitas inveniendi verum protinus subesset, si tantum voluntas quaerendi non deesset. Ad quid autem dederit cor suum, exponit dicens: Ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Superius multa se sapienter contemplatum fuisse et didicisse testatus est; nunc autem post haec omnia investigare disponit, ut sciat prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Unde patet quod superiora ad rerum naturam referenda sunt; haec vero quae subjungit ad mores hominum, praepostero quidem ordine usus; quia prius vita propria corrigenda erat per circumspectionem morum; ac deinde caeteris quae extra propriam naturam fuerunt, studium adhibendum, ut primum interiores cordis oculi mundarentur a vitiis, et postea aperirentur in contemplatione veritatis. Sed elatio quae foris magna apparere voluit, primum exteriora quaesivit, ut prius per exteriorem scientiam viam jactantiae aperiret, deinde etiam interiora sua scrutando ad ostentationem foras projiceret. Unde recte cum dixisset prudentiam se quaesisse, pariter adjunxit etiam doctrinam; quia mens gloriae et ostentationis cupida, nequaquam prudentiam circumspectionis ad bene vivendum, sed ad docendum habere voluit; et ideo scientiam prudentiae sine scientia doctrinae inutilem, sibi et infructuosam fore reputavit. Quod autem etiam errores et stultitiam scire se voluisse fatetur: nequaquam ad hoc mala cognoscere voluit, ut cognita vitaret; sed ut et se de malorum cognitione extolleret, et alios de opere damnaret. Error vero est cum per ignorantiam malum committitur, stultitia autem cum malum cognitum non vitatur. Ergo et bona pariter et mala scire voluit, et cum scientia utrorumque doctrinam simul concupivit, ut totum quod mens per scientiam comprehenderet, per doctrinam ad ostentationem manifestare valeret. Sed perversus animus ubique nequitiae suae poenam inveniens, totum quod inordinate propter elationem appetiit, propter laborem et afflictionem spiritus refugit. Nam quia hunc pariter, et curiositas ad inquisitionem impellebat, et superbia ad ostentationem; dignum erat ut et tumidum labor premeret, et curiosum occupatio dissiparet, quatenus in poena saltem vitium suum agnosceret, eumque etsi non amor virtutis, vel dolor afflictionis ad mensuram cohiberet. Propterea superius curiosus occupationem invenit; hic vero elatus laborem et afflictionem; quoniam dum mala et bona non ad aedificationem, sed ad elationem scire quaerit: ipsa ei cognitio testimonium fit pravitatis suae, ut ipsa iniquum per conscientiam arguat, quam elatus ad ostentationem quaerebat. Inde enim semetipsum despicere cogitur, unde in oculis aliorum magnus fieri conatur; quia dum amplius scire quaerit quod de veritate aliis insinuet, magis in semetipso videt de pravitate quod damnet. Hinc ergo sibi ipsi animus indignatur et rixam quamdam ac luctam sumit contra se, quia turpitudinem vitiorum quam superbia despicit, pravitas defendit. In hac ergo hujusmodi conflictatione grandis superbiae labor nascitur et indignatio; quia, dum subjacere vitiis dedignatur, atque ea a se propellere nititur, ne perficere valeat quod vult, pravis suis desideriis superatur. Inde ergo jam ipsam etiam cognitionem veritatis abominari incipit, ut quia id quod in semetipsa odit, propter infirmitatem, non potest tollere, possit saltem per ignorantiam non videre. Propterea cum dixisset in sua scientia laborem et afflictionem invenisse, atque eadem afflictio et labor unde esset, exposuisset, dicens: Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laborem, protinus qualiter per eamdem afflictionem spiritus et laborem et indignationem attritus et accidiatus ipsam scientiam superaverit; et animum suum ab inquisitione sapientiae ubi affligebatur ad delicias et voluptatem converterit, subjungit, dicens:

Chapter 10 of 22