Homilia XIX. De innocentium oppressione, et derelictione: Et vario ac stulto impiorum de hac vita judicio.
Verti me ad alia. et vidi calumnias (Eccles, IV), quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et consolatorem neminem; nec posse resistere illorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos. Ergo non putes hic patriam esse. Sed considera et agnosce te sub sole esse, ubi volvuntur omnia et confusa sunt universa, quoniam ideo hoc factum est ut agnoscas exsilium tuum, et patriam requiras aliam. Idcirco calumniae fiunt hic et oppressiones injustae, ut impetant alii alios sine causa et opprimant sine misericordia infirmos fortiores, et non fert consolationem hic innocentibus Deus, quia illis alibi reservat consolationes suas, et nunc interim cunctorum auxilio destitutos relinquit, ne in alieno auxilio consolentur, quod suum non habent, et minus gemant, et suspirent, et desiderent ejus consolationem, quam nondum habent. Sed perversorum animus in utraque parte correctionis impatiens, nec prosperis excitatur, nec castigatur adversis. Cum enim dulcia vitae hujus respiciunt, haerent animo in illis, et dicunt: Satis est hoc, et non est aliud bonum hominis praeter istud futurum postea. Cum vero adversa attendunt, hebetantur, et corruunt animo, et corruunt diffidentia, et desperant semetipsos, quia spem aliam non habent. Et optant magis non esse, quam mala esse; quia malum est, quod sunt, et non noverunt bonum esse, quod optare possint, ut se transferant ad illud; quoniam in tempore voluptatis suae discere illud noluerunt, ut in tempore malo requiescerent in illo. Et ideo faciunt, quod solum noverunt: cum male sunt, nihil esse volunt, quia non noverunt viam aliam, qua effugiant malum esse, nisi transeant ad non esse. Propterea visis malis, quae sub sole sunt, continuo voce illorum subinfertur cum dicitur.
Et laudavi magis mortuos quam viventes; et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est; nec vidit mala, quae sub sole fiunt. Ista quippe vox illorum est, qui verum bonum non noverunt, nec aliud putant homini ad bonum vel ad malum esse, nisi quod praesens est totum. Idcirco in bonis supra modum exsultant, in malis desperant; et ubi spes illorum est, illic desperatio constat. Propter hoc visis malis mundi hujus dicunt, feliciores mortuos quam viventes, et utrisque necdum natos feliciores. Quia enim hoc solum existimant esse, quod videtur, visa miseria, quae in illo est, jam in esse alio felicitatem non requirent, quia esse aliud praeter hoc, non noverunt; sed in solo non esse eam constituunt; quoniam in hoc toto quod solum esse putant infelicitatem invenerunt. Idcirco magis laudant eos qui fuerunt, et non sunt quam eos qui adhuc sunt, et utrisque beatiores praedicant illos qui necdum sunt. Si enim, ut videtur ipsis, malum est totum esse, bonum est non esse, et melius non fuisse. Nam si malum est malum esse, bonum est malum non esse, et melius non fuisse. Quod enim longius a malo est in bono, ipsum majus est bonum. Sicut quod longius a bono est in malo, ipsum majus est malum. Si ergo malum est esse, bonum utique et non esse, et multo melius utroque, nunquam fuisse. Ejusmodi itaque perversitates pariunt de se mentes hominum sub sole, ut hoc etiam ad confusionem omnium accedat, quod homo ipse caligat ad vivendum se. Si enim videret homo quid homo sit et quare factus sit homo, recognosceret utique bonum suum, et jam non magis felices diceret, qui nihil sunt, quam eos qui sunt aliquid. Desiderio namque tanti boni astrictus animus, licet malis temporalibus afflictus vitam praesentem fastidiret, spe tamen consolationis venturae omnino esse magis quam non esse, diligeret. Sed nunc perversitas magna excrescit in mentibus hominum ignorantium bonum suum, et vanitas in consummatione, qua major esse non potest. Homo enim vanitate mutabilitatis suae a vera essentia defluens, sine cessatione omni tempore, id quod est, esse desinit; et transit in id semper quod non est, et ita quodammodo assuefactus malo suo tandem ad hoc perversitatis semetipsum praecipitat, ut jam omnino nihil esse concupiscat. Sed hanc insaniam multi quasi in manifesto propositam, et quae abscondi non possit, evitare cupientes, convertuntur, ut esse suum custodiant, et adhibent sollicitudinem et industriam magnam laborum suorum, ut securam faciant vitam suam a malis, quae sunt sub sole; et congregans opes, et multiplicans divitias, et caetera omnia quae solatio vitae esse possint, multa providentia et sollicitudine exquirunt. Et faciunt multa, et operantur memoria digna plurima; et nonnunquam industria sua et labore violentiam alienam effugiunt, sed invidiam alienam evadere non possunt. Quapropter de iis quoque post impatientiam desperantium sententiam subdit, dicens:
Rursus contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi. Cum enim labores hominum consideraret, vidit quod industriae bonorum, proximorum invidiae patuit; quoniam perversi quoque sicut per pigritiam ligantur, ut in semetipsis opera virtutum non exerceant, sic per invidiam stimulantur ut ea in proximis carpant
Et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. Vel hoc vanitas est, quod homo bonis operibus alterius invidendo curam animo suo, et angorem malitiae inducit, cum invidendo non illi cui invidet noceat, sed sibi, vel etiam hoc vanitas est, quod homo pro his temporalibus bonis laborat nimis, et sollicitus est, et cura superflua se affligit cum eorum acquisitio citius proximum ad invidiam excitet, quam protrahat ad dilectionem. Cum enim bona sit industria qua homo exercetur, mala est cura superflua et sollicitudo qua affligitur. Simul, et fiducia vana, et spes, qua in multitudine divitiarum vera securitas exspectatur; cum earum acquisitio potius securitatem auferat, quando proximos, qui in paupertate forsitan amare nos potuissent, pro sua aemulatione ad invidendum nobis inflammat. Jure igitur industria approbatur, et sollicitudo vana arguitur. Sed venit rursus aliud genus hominum de grege vanitatis quaerentium occasionem torpori suo. Et reprehendunt isti operantes, et quasi sollicitos arguere videntur, ut ipsi sint dissoluti. Sic enim vanitas currit, ut nunquam medium limitem virtutis inveniat.
Et ideo stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: Melior est pugillus, cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. Complicat stultus manus suas. Stultus enim est qui sibi nescit providere in posterum. Stultus est qui putat manus otio complicatas impleri divitiis. Complicat manus suas: alteram ad alteram plicat, ne extendantur ad operationem. Complicat manus suas, quasi pactum faciens cum otiositate. Et comedit carnes suas. Putat se corpori suo parcere, quia illud laboribus non affligit, sed inde caro ejus egestate consumitur, unde otio nutritur. Comedit carnes suas. Pascit enim cum stultitia sua, et otiocitas sua impinguat eum. Sed tamen caro ejus quantum in utili vacatione pascitur, tantum subsequenti inedia maceratur. Ideo comedit carnes suas, dicens: Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. Verum est quod melior est pugillus si deficere nesciret, et cunctis benedictio viduae Sareptanae data esset (III Reg. XVII). Sed non ad omnes Elias missus est. Quare ergo stulte dicis meliorem pugillum cum requie, quam plenam utramque manum cum labore? Forsitan consideras quando pugillum habes, et requiem habes; sed non attendis quando nec ipsum pugillum habebis, quid tunc facturus sis, et quam requiem tunc sis habiturus. Ideo nunc comedis pugillum in requie et placet tibi otiositas tua; neque curas nunc interim alium pugillum quaerere cum labore, quem comedas, cum iste defecerit. Ideo comedis carnes tuas nunc, quia ipsae vapulabunt post otium hoc importunum, et sui maceratione post modum exsolvent, quod requies inconsulta expenderit. Et forte putes quod nunc omnia genera vanitatum dicta sunt, et non est aliud genus vanitatis quod inveniat speculator sub sole. Ideo sequitur:
Considerans reperi aliam vanitatem sub sole. Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat; nec satiantur oculi ejus divitiis, nec recogitat, dicens: Cui laboro, et cur fraudo animam meam bonis? Qui enim unus est, et solus alium successorem non habet, nec filium quem genuit, nec fratrem cum quo genitus est ipse: nam patris successor ipse est. Qui ergo secundum non habet, quem relinquat post se successorem in bonis suis: et tamen congregare non cessat, nec perfruitur iis quae possidet; sed servat avare quae cupide congregavit: quid hoc vanius esse potest? Qui enim laborat et fruitur labore suo, aliquem fructum capit; et qui laborat, nec utitur iis quae labore suo acquirit, et tamen iis quos diligit possidenda ea relinquit, aliquod emolumentum capit laboris sui, desiderium et votum dilectionis suae. Qui vero laborat, et, nec sibi, nec alii, quem diligit, laborat: quare laborat, nisi soli vitio suo cui servit? hic enim soli vitio servit, et non est alius affectus, qui excuset sollicitudinem vanam, cui ignosci possit, nisi solus ille quem vitium genuit. Multi sunt labores hominum, qui alienis relinquuntur, et non capiunt fructum ex eis, qui faciunt illos. Et multi quoque in sapientia laborant, et dant operam, et student multa scire, et dicere plurima, et scripto sensa sua commendant, ut ad posteros transmittantur; nec capiunt fructum ex his omnibus, ut melius sit ipsis, sed inanes remanent a veritate et a dulcedine sapientiae vacui. Et vanitas est omnis labor eorum, etiamsi veritati approximare videatur. Nesciunt enim homines hujusmodi, cui laborent, et fraudent animam suam bonis; quia, cum ad solam operis magnitudinem intendant, fructum ex eo non capientes, et sibi ex illo nullam utilitatem provenire conspiciunt, et utrum haec ipsa aliis post se profutura sint, ignorant.
Chapter 22 of 22