Homilia XI. Qui sint fines terrae in quibus sunt oculi stultorum: Et quomodo sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, etc.
Ubi tamen sunt tenebrae, et ubi est lux? Et quis est finis? et finis quo attingit sapientia. Et qui sunt fines terrae, ubi sunt oculi stultorum qui ambulant in tenebris, et non vident. Et quod est caput sapientis ubi sunt oculi ejus qui non ambulat in tenebris sicut stultus, sed illuminatos habet oculos? Ne forte ergo et nos in tenebris remaneamus, inquiramus lucem sapientiae, ut intelligamus, ubi ipsa maneat sapientia, et divisionem lucis et tenebrarum. Ubi finiuntur lux et tenebrae, et terminum uniuscujusque. Usquequo ipsa sapientia, et quid ipsa, et quid extra ipsam, et quid sine ipsa. Primum, quia duos fines audivimus, alterum a quo et alterum usque ad quem se extendit Sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Et nondum adhuc cognovimus qui sunt isti duo fines, et ubi sunt, et an finem habeant isti fines, et an ultra istos aliud aliquid sit, quo non attingit sapientia. Et si est, quomodo fines sunt qui non perveniunt ad finem? Si autem non est, quomodo fines terrae ubi tenebrae sunt, intra istos fines continentur, et tenebrae esse possunt in luce, quia Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Primum ergo duo sunt fines rerum omnium. Alter est finis supra quem nihil, et alter sub quo nihil. Finis supra quem nihil, summum omnium est. Finis sub quo nihil, infimum. Itaque duo sunt fines omnium, summum et infimum. Et quidquid in universitate est praeter summum et infimum, medium est inter summum et infimum. Et unumquodque quando magis discedit ab altero, tanto magis accedit ad alterum, sive a summo ad infimum, sive ab infimo ad summum. Vis nosse si forte Scriptura manifestius alicubi fines istos commemoret? Si ascendero, inquit Psalmista, in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII). Ergo coelum et infernum duos fines constituit excursus sui. Nihil autem altius est coelo, et nihil profundius inferno. Itaque coelum summum omnium est; infernus infimum, supra quod nihil et sub quo nihil, et pertingit Sapientia a fine usque ad finem, et implet totum ac penetrat. Si ascendo in coelum, inquit, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Non dixit, in coelo ades. Neque in inferno, illic es. Sed, si ascendero in coelum, illic es; si descendero ad infernum, ades. Ergo in coelo est, in inferno adest; in coelo manens, in infernum adveniens, in coelo exspectat advenientes, in inferno sequitur fugientes. Ascendentes in coelum illic eum inveniunt, descendentes ad infernum illic eum non effugiunt. Si ascendero in coelum, inquit, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Et tamen utrobique es, et ubi es, et ubi ades, pertingens a fine usque ad finem. A fine ubi es, usque ad finem ubi ades, fortiter, et disponens omnia suaviter. Ecce modo distinximus duos fines ad quos pertingit sapientia, summum et infimum, quorum alter quasi locus est sapientiae ubi consistit; alter vero velut excursus quidam et, ut ita dicatur, meta porrectionis qua se extendit. Finis ille a quo exit sapientia, caput est, ante quem nihil. Finis vero in quem excurrit, finis ultra quem nihil. Finis ille caput est et finis. Finis iste non caput, sed tantum finis. Caput est ille finis, quia ab ipso, et non supra; finis est, quia usque ad ipsum, et non ultra. Alter autem finis, caput non est; quia ab ipso nihil: sed tamen finis, quia quidquid usque ad ipsum, non ultra ipsum. Ille igitur finis qui sursum est, quasi principium et origo est, supra quem nihil. Finis vero qui deorsum est, quasi meta et terminus ultra quem nihil. Omnium enim rerum origo et principium a summo est; terminus autem et finis in infimo. Quapropter finis deorsum finis est, et tantum finis. Finis vero sursum, non solum finis, sed et caput et finis. Si ergo coelum sursum est et infernus deorsum, et nihil altius coelo, et nihil profundius inferno inveniri potest: principium est coelum, et infernus finis. O quam bonum principium, et quam malus finis.
Ideo fortassis oculi sapientis in capite ejus sunt, quia in medio constitutus respicit principium suum, ut ibi finem faciat ubi accepit originem. Non est enim bonum in alium finem finiri, ubi finis est consumptionis non consummationis. Propterea homo qui ad aeternitatem creatus est, solus inter omnia animalia vultum erectum habet, ut coelum contempletur; et in finem consummationis tendat; et non solum visibile hoc coelum oculis corporeis suspiciendum existimet, sed mente quoque et cordis visione supra coelum usque ad invisibilia coeli, et spiritalia virtutum, oculos interiores clariore atque perspicaciore intuitu attollens, usque ad finem, qui non habet finem, in lumine aeternitatis contemplatione conscendat. Illud est verum coelum supra omne coelum: quod non solum coelum coeli est, sed coelum coelorum. Non primo secundum; sed primo, et secundo tertium. Propter hoc Paulus usque ad tertium coelum raptum se gloriatur (II Cor. XII), qui ad summum omnium mente pervenerat: et non solum visibile coelum, quod et humana cogitatio superare potest transierat, sed ea quoque, quae invisibilia super hoc visibile totum creata sunt omnia transgressus ad primum principium, et aeternitatis caput inspiciendum elevatus erat. Hoc est coelum tertium. Primum enim coelum visibile est coelum. Secundum coelum est visibilis coeli invisibile coelum. Tertium coelum est coeli visibilis et coeli invisibilis invisibile coelum. Primum coelum tantum est coelum, et terrae coelum. Secundum coelum, coeli coelum. Tertium coelum, coelorum coelum. Et hoc coelum supra se non habet coelum. Primum coelum est supremus status conditionis. Secundum coelum est supra conditionem provectus virtutis. Tertium coelum est sublime contemplationis. Primus infernus est infimus status conditionis. Secundus infernus est sub conditione defectus iniquitatis. Tertius infernus est profundum damnationis. Primum coelum et primus infernus, finis et finis. Secundum coelum et secundus infernus, finis et finis. Tertium coelum et tertius infernus, finis et finis. Et ubique Sapientia: Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. A primo coelo usque ad primum infernum, primus est excursus sapientiae. Incipiens enim a summo deorsum, et a supremo usque ad fundum rerum descendens, comitatur ac fovet cuncta quae operata est, ut non subsistant sine ipsa quae facta et creata sunt ab ipsa. A supremo autem usque ad infimum in universis quae subsistunt, singula quaeque quanto magis a perfecta pulchritudine consummatoque decore summorum degenerant, tanto magis quasi fugientia quodammodo a sapientia elongant. Sed ipsa Sapientia fugam rerum a fine usque ad finem sequitur; quia in universis, quae fecit nihil ex toto deserens, singula quaeque a summis usque ad infima proprio convenientique suo generi decore moderando: his quoque se praesentem esse testatur. Eadem enim ipsa quae excellentissima creaturarum in summa et supereminenti pulchritudine disposuit; inferiora quoque consequenter coaptans et dispositione prosequens, usque ad fundum rerum nihil inordinatum relinquit. Pertingit itaque Sapientia ad finem usque ad ea quae in rebus omnibus infima sunt; quia in his etiam aliquid ejus invenitur, quae per infirmitatem conditionis et defectum naturae a summis longe recesserunt. Sed tamen ipsa Sapientia in summis quasi permanendo consistit; ad infima vero quasi excurrendo pertingit, quia illa in perfecto decore suo immutabiliter subsistentia nusquam ab ejus similitudine defluunt. Ista vero per defectum fugientia per idipsum tamen, quod in suo genere retinent pulchritudinis, sibi quoque sapientiam adesse ostendunt. Pertingit ergo ubique sapientia, quia in omni quod est, pulchrum aliquid est, et omne quod pulchrum est, sapientiae opus est. Quod vero in eo, quod est, pulchrum non est, Sapientiae opus non est; quia quod pulchrum est in omni quod est, ipsa fecit: quod autem pulchrum non est, ipsa non fecit, sed permisit in eo quod pulchrum fecit. Quare ergo non totum pulchrum fecit in eo quod fecit: et quare non fecit, ut non pulchrum nusquam esset in eo, quod fecit? Fortassis fatigata erat priora illa faciendo in quibus summam quamdam perfectamque pulchritudinem effecerat. Et idcirco caetera quomodo potuit, postea prosecuta est, faciendo quidem ut totum pulchrum esset quod in eis fecit, sed non faciendo, ut non pulchrum in eis non esset, quod non fecit sed permisit; quia ut omnino non esset, facere non potuit. Deinde itaque ad alia post alia descendendo, et alia post alia faciendo, tanto minus semper posterioribus operum suorum pulchritudinis ac decoris contulit, quando magis priora faciendo, et vires fortitudinis suae qua amplius posset, et qua sciret amplius, prudentiae suae vim ingeniumque consumpsit. Propterea rerum ordo deorsum degeneravit ad infima descendens. Et nisi sapientia sibi prospexisset, ut in his tandem faciendi finem constitueret, non erat fortasse ultra pulchritudinis aliquid quod faciendis conferre potuisset.
Quid dicimus? Ergo in faciendo minorata est sapientia Dei? et debilis prosecuta opus suum in finem? Et ubi est pertingens a fine usque ad finem fortiter? Si fortiter pertingit Sapientia a fine usque ad finem: ergo non est defectu opificis, differens pulchritudo conditionis. Quare ergo non aeque pulchra sunt omnia, nisi ut magis pulchra sint simul universa? Nam si non essent differenter pulchra singula, non essent incomparabiliter pulchra universa; quia summa esset pulchritudo in singulis quaelibet excellens illa foret, et caeteris omnibus eminentior, non esset omnis pulchritudo in universis. Ergo Sapientia a fine usque ad finem fortiter pertingit; quia sic opera sua usque ad fundum rerum persequitur, ut etiam defectum inferiorum ad universorum pulchritudinem moderetur, ut inde universitas magis pulchra sit, quod in universitate quaedam aliorum comparatione et respectu defectum patiuntur. Nam hoc ipsum, quod in quibusdam ejus operibus pulchris non pulchrum videtur, turpe tamen non est, ubi est; sed minus in parte pulchritudinis habet, quia hoc in toto pulchrum est ad quod est. Ergo in nulla parte turpitudo, sed tamen in quibusdam partibus major, in quibusdam minor pulchritudo est; quia ex eo in toto partium maxima est, quod in partibus differens, et multipliciter variata distinctaque omnifariam pulchritudo est. Deinde sequitur, et dicit: Disponens omnia suaviter. Suaviter enim omnia disponit, quia in tam multis tamque diversis rerum generibus singula quaeque ad terminum suum promonens, nihil universitatis concordiam pacemque turbare permittit; sed sic unicuique quod suum est tribuit, ut dissimiliter currentia ad unum finem conducat, et ut unius operatio vim effectumque alterius non impediat. O Sapientia, quam late diffunderis, et tamen non dissiparis. Quam in longinquum porrigis te, et defectum non pateris! Quantus est excursus tuus, a summo usque in infimum! Quantum coelum distat a terra, et infernus sub terra ubi est finis terrae, et ultra non est terra; quantum distat summum ab infimo, totum penetrat Sapientia. Et brevis est tamen via haec Sapientiae, et compendiosa porrectio, et modicum putat sibi omne quod est, ut transeat et apprehendat, et penetret; nec longe esse quidquid spatio porrigitur, quod bonitate proximum sit. Multo vero amplius distare a justitia iniquitatem et longinquius duobus, coelo a terra, et inferno sub terra. Justitia enim altior coelo est, et non solum coelo, sed etiam iis qui sunt in coelo. Angeli in coelo sunt, et a principio in coelo sunt; et inde supra id quod facti fuerant per justitiam ascenderunt. Et justitia altior coelo est, iniquitas profundior inferno. Profundior enim est omni, quod in creatura imum est, quia quod per iniquitatem lapsum est sub omni creatura est; nec potest esse profundius quidquam eo quo nihil est pejus. Quantum igitur ascendit qui in coelum ascendit; tantum ascendit, qui ad justitiam proficit. Et quantum descendit, qui ad infernum descendit, tantum descendit qui ad iniquitatem cadit. Quantum autem ascendit, qui de inferno ad coelum ascendit, tantum ascendit qui de iniquitate ad justitiam redit. Quantum vero descendit qui de coelo ad infernum descendit, tantum descendit qui de justitia ad iniquitatem ruit.
Et in his omnibus ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, et anima eorum in malis tabescat (Psal. CVI). Ergo coelum est justitiae, et infernus iniquitatis; et rapiuntur motus animorum alterna fluctuatione incessanter quasi contrariis flatibus acti ascendentes, et descendentes; et fiunt exaltationes, et depressiones, et commotiones magnae in illo invisibili salo fluctuantium desideriorum. Venit spiritus bonus, et sursum impellit. Venit spiritus malus, et impellit deorsum: et ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ab abyssos, anima illorum tabescente in incerto malorum suorum. Et quid dicit? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Si enim ascendis in coelum justitiae, habes illic tecum sapientiam continentem te ne cadas; si autem descendis ad infernum culpae, adest illic sapientia apprehendens te ne effugias. Sursum dexteram habet, et deorsum sinistram, pertingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Sursum fortis, deorsum fortis, ubique invincibilis. Sursum fortis est ut eos, qui in ipsa confidunt a malo conservet, et eos qui de se praesumunt in malum deserendo praecipitet. Deorsum fortis est, ut contemnentes pro malo condemnet, poenitentes a malo justificet. Ecce quantos in summo conservavit, quantos de summo praecipitavit, quantos de imo erexit, quantos in imo deseruit. Manifesta sunt judicia ejus: et qui seipsum novit, novit quomodo haec omnia quotidie Sapientia operatur in secreto cordis humani semper judicio praesidens: et occulta retributione ac dispensatione invisibili, merita examinando, nunc per gratiam assumit, nunc per justitiam deserit, nunc per lenitatem parcit, nunc per districtionem punit. Et cum deseruerit iterum assumit, et cum assumpserit iterum derelinquit, ut nesciat homo finem suum, et sollicitus ambulet omni tempore vitae suae, ut qui jacent non desperent, et qui stant non praesumant. Si in coelo justitiae sunt, timeant ruinam. Si in inferno culpae, quaerant misericordiam. Ideo ipsa justitia primum descendit ad infernum; postea ascendit ad coelum, ut descendens, spem daret liberandis, ascendens viam ostenderet glorificandis. Attingit ergo sapientia a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Finem enim utriusque comprehendit, et boni videlicet quod est in ipsa; et mali pariter, quod in ipsa non est. Sed in eo quod est ex ipsa defluit ab ipsa, nec tamen omnino sine ipsa, quia quod natura non gignit ex suo, coercet potestate in suo. Malum enim propriam sedem non habet, sed natura peregrinum a suo, in alieno commoratur, ut constet quod non est in suo; quia si bona non essent in quibus mala essent, mala omnino non essent. Cum enim malum aliud non sit, quam boni corruptio, et omne quod corrumpitur bonum, aliud est a quo deficit, aliud in quo consistit. Et in quo consistit bonum est, quod deficit autem a quo deficit a bono, malum est: defectus a bono alibi omnino esse non potest, nisi in eo, quod constat in aliquo bono. Igitur si nullum bonum esset, nullum omnino malum esset; quia non esset ubi esse posset malitiam, si non eam in suo pateretur, quae eam non fecit, Sapientia. Non enim Sapientia malitiam fecit; sed in eo quod fecit, malitiam esse permisit, ut collata malitiae Sapientia vinceret, et comparata pulchrior appareret. Confert enim se, et commetitur Sapientia malitiae in operibus suis, et vincit eam utrinque, ut attingat a fine usque ad finem; quia Sapientiam malitia ad defectum currens non evadit, sed Sapientia malitiam ad provectum surgens transcendit. Ideo enim malitia ad defectum currens Sapientiam non evadit, quia non potest malitia ipsa, quae corrumpat invenire, nisi in iis quae Sapientia creavit. Sapientia vero propterea malitiam ad provectum surgens transcendit; quia non potest totum malitia corrumpere, quod Sapientia potuit creare. Ut ergo malitia comparetur, nihil per malitiam ad non esse deduci potest, quod a Sapientia esse non acceperit; ut autem malitia superetur non totum quod a sapientia factum est, malitia corrumpit.
Currit ergo sapientia, ut attingat a fine usque ad finem transcendens malitiam in incorruptis bonis, quo malitia non accedit: et consequens malitiam in iis, quae corrupta sunt, quo malitia non praecedit. Non enim malitia Sapientiam praecedere potest, ut vel ante illius exortum prior inveniatur, vel post illius defectum, posterior quia et prius corruptione invenitur, quod aliquando corruptionem admisit, et posterius corruptione quod totum corrumpi non potuit, et supra corruptionem quo corruptio non accessit. Et propterea Sapientia malitiam vincit, et stultitiam praecedit; quia attingit a fine usque ad finem, id est ab exortu omnis boni, ut malitiam transcendat ultra defectum cujusdam boni ut malitiam concludat. In quo enim omne bonum aliquando sine corruptione exstitit prior Sapientia agnoscitur. In quo autem etiam bono quod corrumpitur, post corruptionem aliquid superest boni, quod omnino corrumpi non potest, posterior Sapientia invenitur. Vincit ergo Sapientia malitiam; quia attingit a fine in quo omne bonum, initium accepit, usque ad finem, in quo etiam corruptum bonum post defectum boni in aliquo bono subsistit. Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, ut ipsam malitiam potestate ad mensuram cohibeat, et ratione ad ordinem restringat, ne vel in finem se porrigat totum perimens corruptio, vel ad extrema se diffundat, totum deformans confusio. Propterea ergo fortiter ubique pertingit subjiciens malitiam dominationi suae: et quidquid illa corruptionis ad confusionem ingerit, haec lege mirabili secretaque dispositione ad decorem operum suorum convertit, ex non pulchro efficiens, ut pulcherrimum fiat quod pulchrum est, et quod bonum per se constat, ex eo quod bonum non est, in consummationem bonitatis consurgat. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Nihil excipitur a suavitate ejus. Omnia disponit suaviter. Quae omnia? Prava et recta, bona et mala, obnoxia et adversa, omnia disponit suaviter: non solum bona, sed etiam mala; non solum recta, sed etiam prava; non solum obnoxia, sed etiam adversa. Omnia disponit suaviter. Quam suaviter? Vultis scire quam suaviter disponit omnia? Sine violentia adversa subjicit; sine tumultuatione prava dirigit, et in pacatissimo regno suo, quod justitia intus tenet, mala quoque et adversantium vitiorum motus, sine coactione secreto ordine sapientissimaque dispositione servire facit. Tam suaviter enim omnia etiam non suavia disponit, ut omnia quae contra ejus voluntatem se erigunt, neque potenter exstinguat, ut nihil sint neque violenter compellat, ut nihil possint; sed esse sinens et posse annuens, currentia contra suam voluntatem manifeste permittit, et occulte conducit ad implendam suam voluntatem. Et cum mali volunt illa contra ipsam, sine ipsa volunt; cum autem possunt quod volunt, ab ipsa possunt. Cum vero faciunt quod possunt, putant quidem et volunt facere se quod ipsa non vult; et tamen non aliud faciunt, nec facere queunt quam quod ipsa vult. Manifeste enim permittuntur et occulte conducuntur, ut suaviter disponantur; et pertingit usque ad eos Sapientia fortiter, ut ipsos ad suam dispositionem restringat; et disponit suaviter, ne ipsos contra eorum voluntatem compellat. Sed et si quando exterius violentiam pravis voluntatibus adhibendis, sive plectendis adhibet; nunquam tamen suavitatem suae dispositionis deserit; quia in se tranquilla permanens, unde adversantium pacem male quietam turbat: inde regnum justitiae suae solidius ad pacem componit. Propterea ergo pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
Restat nunc maximus ille et supremus Sapientiae excursus, a fine usque ad finem: qui nullum habent finem. Sursum sublime contemplationis, et deorsum profundum damnationis. Isti enim fines non habent ultra alios fines, quibus ipsi finiri possint; sed omnia usque ad ipsos, quae facta sunt ad ipsos, et ultra ipsos nihil. Ad istos duos fines universorum cursum, incipiens a medio sapientia hinc inde sive promovende, sive deserendo disponens conducit; sursum ascendentibus viam sternens justitiam; deorsum descendentibus viam relinquens iniquitatem, ut per justitiam eatur ab beatitudinem, per iniquitatem vero et injustitiam perveniatur ad damnationem. Quo cum ventum fuerit, sistet universa in finibus suis; et fines ipsi nunquam habebunt finem. Et tunc quoque ipsa Sapientia pertinget a fine usque ad finem fortiter, ut amplius nunquam vel a retributione justorum deficiat, vel a poena iniquorum desistat: disponens omnia suaviter hinc ad gaudium, illinc ad supplicium aeternum. Sed, quaeso, quae suavitas in inferis erit? quae suavitas in tormentis aeternis esse poterit, ut dicatur disponens omnia suaviter? An ideo suaviter, quia ipsa suavis permanet quae disponit, licet illi suaves non sint quos disponit, nec illud suave sit in quo disponit? Quomodo tamen suaviter disponit? An ideo suaviter disponit, quia ipsa dispositio suavis est, etiamsi illa suavia non sunt quae disponit: et sicut mala non male, sed bene disponit, ita insuavia et amara suaviter disponit? Propterea enim mala sunt, et ab omnipotenti bona mala esse permissa sunt, non ut mala dona fiant; sed ut de malis bonum fiat, et bona ipsa malorum comparatione pulchrius elucescant; non ut bona malis augeantur adjunctis, sed commendentur comparatis. Quis autem sapiens est, ut intelligat haec, quid mala faciant in regno boni: et tamen si nihil facerent in regno sapientiae omnino mala non essent? Ergo aliqui faciunt mala propter quod esse permissa sunt: et bonum faciunt ipsa et mala et non ipsa mala faciunt bonum, sed ex ipsis malis facit bonum: qui et bonis et malis uti novit ad bonum. Hoc autem Sapientia est, quae pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Chapter 14 of 22