Homilia XVII. De animorum confusione ex temporum transitu.
Modo de temporibus exivimus, sed utinam pervenissemus ad aeternitatem! Restant enim, adhuc multa, et plurima volvuntur circa nos: et iterant rursum tempora orbem suum usquequaque, ut non sit finis, donec omnia fuerint consummata. Sequitur quippe post mutabilitatem rerum gravis confusio animorum: quoniam pergunt corda super volumina, et transitus temporum, ut non stent in veritate, sed defluant cum eis quae vadunt ut transeant. Propterea cessat ab his omnibus quae foris nutant, et fluctuant quasi modica sint universa haec et non valde ad periculum operantia: et convertit se introrsum, et ingeminat illic querelam de vanitate quae abscondita est: et illam gravi examinat conquestione super eam quae foris paret aliena. Non enim nocuisset mutabilitas rerum, si animorum mutabilitas non fuisset: quoniam idipsum bonum erat, ut transitoria pro tempore mutent speciem, sed non erat bonum ut judicia mentium humanarum deserant veritatem. Non itaque causamur quod tempora varia sunt, quoniam bonum est: sed causamur quod varia sunt humana judicia: quoniam hoc bonum non est. Neque enim veritas a se esse potest alia: quia, quod bonum est in veritate, malum non est: et quod in veritate bonum non est, malum est. Quare ergo judicatur quod hoc bonum est, et hoc malum est; et judicatur quod malum est hoc, et hoc bonum est: cum in veritate vel bonum non est, si malum est, vel malum non est, si bonum est. Alter dicit, Bonum est, et alter dicit, Malum est: et qui dicit, Hoc bonum est, dicit Illud malum est: et qui dicit Malum hoc est, dicit Illud bonum est: et omnes male dicunt, quia totum bonum est. Hoc autem solum bonum non est, quod male dicunt de illo quod bonum est. Quapropter bona sunt omnia: et soli mali illi sunt, qui prae caeteris omnibus boni esse debuerunt. Caetera enim omnia sunt quod esse debuerunt, et ipsi soli non sunt quod esse debuerunt: quia veraces non sunt, et in veritate non sunt; et ideo bona sunt omnia in eo quod sunt, ipsi autem boni non sunt in eo quod sunt, quia non sunt quod esse debuerunt. Hoc itaque inter caeteras vanitates, et ipsum pro vanitate magna numeratur, et cunctis solum vanitatibus comparatione praeponitur. Et dicit:
Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Quae est enim illa afflictio?
Cuncta fecit bona in tempore suo: et mundum tradidit disputationi eorum; ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Ergo mutabilitas rerum non affligit hominem, sed disputatio sua ipsa affligit eum. Et merito: quia disputatio inquietudinem semper significat et concertationem. Et ideo mutabilitas rerum, labor hominis non est; sed quod ipse inquietus factus est, hic est labor illius. Et ipsa inquietudo disputatio magna est, quam habet homo in instabilitate sua, ut non sentiat idem: quoniam divisus est, et alius factus, ut non sit unus totus. Considerate nunc magnam disputationem quam exercet homo super terram. Multa enim est, et prolixa, et involuta nimis: ut non facile finem habere possit, donec homo ipse finem accipiat. Et nunc, ut credatis, videte quam multas ab initio curiosi sapientiae de operibus Dei sententias formaverunt: et nemo fuit usque adhuc qui negotio huic tam grandi finem imponere potuisset. Et litigant adhuc quotidie, et concertationibus pugnant disputantes: et dicit alius Hoc est, et alius dicit Non est, sed est aliud; et dicuntur multa, et confinguntur quasi fabrefacta mendacia opinionum de judicio rerum. Et plurimi asserunt quod nihil est nisi ipsum quod videtur, et veniunt alii, et contestantur quod nihil vere est nisi ipsum quod non videtur. Et in his omnibus congerunt et multiplicant argumenta sua, et texunt rationes, et quasi rationes: et est cuique ratio existimatio sua. Proposuit enim Deus opus suum in oculis hominum, ut interroget corda ipsorum de eo: et ipse retrorsum absconditus latet, donec experiantur exercitationem nostram in illo. Et hauriunt sensu, et corde dijudicant, et proferunt plurima de thesauro judiciorum suorum, et de profunda abysso phantasiarum, et opinionum falsarum suarum et cogitationum inanium. Et dicunt alii quod natura sola est, et non est aliud; et Deus nihil est, sed timor vanus adinvenit omnia; et sic fuit semper quod est ab initio, et ante initium sine initio. Et volvuntur saecula, et operatur seipsam natura, et renovat, et non potest aliud esse quam semper erat. Alii contra proclamant et litigant pro injuria creatoris, et defendere se putant quem impugnant ipsi mendaciis suis. Dicunt esse opificem, qui de coaeterna sibi materia universa finxerit, ut formam daret meliorem, et non cognoscunt isti creatoris potentiam, sed abnegant de nihilo factum aliquid: negantque horum, quae sunt quippiam in nihilum posse relabi: sed tantum in alterationibus rerum operam conditoris consistere. Post hos alii succedunt litigantes, et disputantes, et promittunt errorem tollere, et manifestare veritatem et ipsi de nihilo cuncta facta confitentur, et factum non esse per quem facta sunt omnia; et fuisse aliquando quando creatum nihil fuit, et fuisse tunc ipsum qui semper fuit. Et habent isti in suis dogmatibus quasi principium bonum, sed succedit malus finis. Qui enim de rerum creatione quasi vera sentiunt, de subsistentia rerum plurima mentiuntur, et non est finis disputationum et adinventionum hominum. Fingunt essentias, et formas, et atomos, et ideas principalium constitutionum, et elementa plurima, et nascentias infinitas, et motus invisibiles et efficientias procreatrices. Et in iis omnibus multiplicantur simulacra rationum, et fiunt disputationes plurimae, et veritas non est in eis omnibus. Similiter enim qui dicit, falsum dicit, et qui contradicit, falsum dicit, quia disputando et mentiendo omnes una vanitate a veritate elongaverunt. Neque enim invenire poterit homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Ex omnibus quae facta sunt ab initio et quae facienda sunt usque ad finem, non poterit homo invenire unum aliquid ut comprehendat illud, et sciat totum quod est ipsum. Nam et si quidam videantur invenisse plurima, proposita erant omnia, et quae occulta fuerunt nullatenus inveniri potuerunt. Tradidit enim Deus mundum disputationi eorum, et proposuit eis opera sua, ut viderent ea et judicarent. Et in iis manifestavit multa quae voluit agnosci, et quae abscondita esse voluit, non potuerunt inveniri. Propterea omnia quae cognita sunt in eis manifestavit Deus; et non invenit ea homo sensu suo, donec revelarentur in eo quantum voluit Deus. Quaedam namque foris proposita fuerunt, et quaedam intus revelata sunt, et non invenit homo aliquid, ut sensu suo iret ad ea quae occulta fuerunt, donec manifestarentur in ipso. Et si contendere voluerit quod aliqua invenerit ipse, nunquid tamen omnia invenire potuit quae operatus est Deus ab initio usque in finem? Et in ipsis quae invenit, totumne invenire potuit quod fuit, et non reliquum permansit aliquid absconditum et occultum quo non admissus est sensus ejus, ut inveniret totum? Nam si totum invenisset homo, non esset disputatio ulla neque currerent opiniones in adversum de iis omnibus quae in mundo sunt. Omnes enim similiter mundum hunc videmus: et est positus ante oculos nostros, ut traderetur disputationi nostrae; et videmus totum hoc ante nos, et nescimus unde huc advenerit. Latet enim qui fecit eum, et praetendit opus suum ante se, ut abscondatur, et manifestetur in eo. Factum quippe simulacrum humanam contemplationem e vicino excipiens, facit ut creatorem suum nec manifestum videre, nec ignorare similiter totum possit. Propterea intellectus hominis exercitatus rerum specie surgit, et ex eo quod se offert manifestationi secundum aemulationem veritatis ad interiora scrutanda conatur; et habet principium in operibus Dei primae contemplationis, sed non pervenit usque ad finem operum Dei, ut capiat totum quod absconditum est. Si enim ad finem pervenire potuisset, invenisset utique Deum, quoniam a quo sunt, ibi finem habent omnia et consummationem. Non ergo pervenit ad finem, quoniam Deum invenire non potuit, donec ipse se manifestaret in nobis; et confusi sunt scrutantes scrutationes, quoniam defecerunt (Psal. LXIII), et non valuerunt, ut comprehenderent, et finem facerent disputationum suarum. Propterea stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. V), quia posuit mundum in disputatione eorum, permanens ipse occultus donec deficerent disputantes et quaerentes inania. Et non inveniet homo omne opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Posthaec revelavit se Deus et exivit ut inveniretur, cum gloriari jam non possit homo, quasi ipse sensu suo et sapientia Deum cognoverit, qui in opere Dei scrutando defecerat. Ad hoc ergo profuit quod mundus in tempore traditus est disputationi eorum, ut non invenirit homo omne opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Istae sunt disputationes hominum vana curiositate quaerentium abscondita operum Dei, quas multiplicant sibi fabricando de iis quae ignorant mendacia, et concortationibus muniunt errores suos. Et sunt adhuc aliae quaedam disputationes in desideriis hominum multiplices nimis et variae, et surgunt ex ipsis multarum studia vanitatum. Omnis enim homo praefert quod diligit ipse, et trahuntur corda omnium in infinitas scissiones, ut non consentiant in uno unquam. Alii lasciviam et luxuriam et voluptatem sequuntur: inebriari et ludere et ridere et saltare, et existimant hanc esse felicitatem hominis et jucunditatem suavissimam. Alii honores ambiunt, et dignitates, et famam magnam in populis, et commendant studia sua, et disputant gravi concertatione, quoniam melior est portio ista in vita hominis. Alii pecunias cumulant et coacervant opes, et putant securitatem comparare, et fiduciam magnam contra ingruentem egestatem in tempore angustiae. Et laudant isti providentiam et sollicitudinem dicunt meliorem, cum velint tamen securi esse ipsi. Et sic quidem feruntur omnes in appetitus suos seorsum singuli contraria approbatione; et disputant rixando, et dissentiendo desideriis importunis. Et traditur mundus disputationi eorum, ut in ejus affluentia experiantur singuli voluptates suas et probent, et videant, et consumant in argumenta alterutrum adversum de se copia, illius quisque quod ipse elegerit in approbatione desideriorum suorum. Et rapiunt pertinacia magna quisque quod sibi ipse elegerit; et laudant partem suam singuli, et fit disputatio magna et altercatio voluntatum in variis aestimationibus quas pariunt desideria multa. Et in iis omnibus non invenit homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Initium namque operum Dei est usus rerum temporalium; finis vero et consummatio, fructus aeternorum. Propterea qui in rebus mundi disputationem suam constituit, et approbationem desideriorum suorum exquirit: non potest invenire in operibus quae operatus est Deus quidquam ab initio usque ad finem; quoniam, licet experiri sinatur quanta esse possit delectatio in bonis hujus saeculi, illam tamen ineffabilem jucunditatem quae consummatam felicitatem confert, non apprehendit in contemplatione Dei. Idcirco traditus est mundus amatoribus mundi, quibus datum non est ut ab initio usque ad finem invenire mereantur opera Dei; quia quibus aeternorum bonorum dulcedo tollitur, eis carnales datae sunt delectationes, et mundi gaudia exposita in desideriorum suorum malorum dissipationem. Invenimus et alias adhuc disputationes in judiciis hominum graves et multiplices, et rigas coacitantes horrendas, ita ut in blasphemiam etiam excrescant Creatoris, et dicant quae non oportet. Arripiunt enim homines vicem Dei violenter, et judices saeculi se constituunt, et disputant de mundo et de operibus Dei, et providentia ejus, et judiciis quibus mundum universum disponit. Et dicunt alii hoc bene fecit Deus; et alii murmurant, et dicunt non bene factum est illud. Istae enim querelae sunt hominum, et praesumptiones quibus provocant iram Dei; quia subdi nolunt legibus ejus, sed disputant de operibus ipsius, et judicia ejus reprehendunt. Periit aliquis morte crudeli aut gravi damno, et casu miserabili attritus est; et venit inimicus ejus, et dicit: Bene fecit Deus; hominem impium et peccatorem secundum malitiam suam judicavit; et murmurat amicus ejus, et querelam movet adversus Deum, cur perire permiserit innocentem, et justum non custodierit. Et damnatur ille pro malitia sua; et iste pro temeritate sua judicatur. Et tamen non cessant homines disputare de operibus Dei, et judicia illius pro sua existimatione pensare; et reprehenditur Deus a cogitationibus hominum malignorum. Dicunt enim homines quod non debuit Deus creasse noxia, nec quae infesta sunt et nocent posuisse in operibus suis; et maledicunt creaturas Dei bonas, et blasphemant Creatorem earum. Ranas, et muscas, et serpentes, et venenata omnia, et omnia adversa et pestilentiosa quare fecit Deus? Melius enim fecisset, si cuncta bona fecisset. Mala quippe plurima sunt, et mala omnia bona non sunt. Et fecit quidem cuncta bona ipse in tempore suo; sed solus homo malus, non intelligens bonitatem neque retinens judicium veritatis, mala voluntate a bonitate discordat: et cum fit quod male ipse non vult, dicit male fieri; cum bene fiat, et ipse male velit. Idcirco malae voluntates et concupiscentiae nequam excaecant corda hominum, ut non intelligant quod rectum est, quia non amant nec volunt quod bonum est. Et reprehendunt Deum quod noxia fecit; et nemo tamen reprehendit cum laeditur inimicus suus, cum sint ipsi universi inimici Dei, et adversarii veritatis. Propter hoc non intelligit homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Carnalis enim homo non sapit ea quae Dei sunt (I Cor. II). Sequitur enim concupiscentiam suam, et laudat delectationem desideriorum suorum, et cum sibi datur quod diligit, putat secum bene agi. cum potius hoc fiat in malum ejus, et cum obsistitur desideriis suis, murmurat et movet querelam; et causatur, quasi male actum si quod juste ordinatur; et non intelligit opera quae operatur Deus ab initio usque ad finem. Ex quo de terra educitur, donec in terram revocetur: opera quae operatus est Deus non intelligit ab initio usque ad finem. Multa enim operatur Deus circa hominem ab initio ejusque ad finem illius, et non invenit homo quo fine fiant omnia haec, donec ipse finem accipiat. Tunc autem intelliget, et tunc inveniet quae operatus est Deus in eo ab initio suo usque ad finem suum, vel in misericordia vel in judicio, ut eum ad talem finem perduceret, quem operibus suis ab initio usque ad finem probavit ut veniret in consummationem. Interim autem donec finis adveniat ab initio usque ad finem latent omnia, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Propterea disputare potest de operibus Dei, quae operatur Deus ab initio usque ad finem; sed invenire non potest opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Si autem non potest homo invenire opus quod operatur Deus ab initio suo usque ad finem suum, ut vel hoc saltem intelligat quod ipse vidit, quomodo tunc inveniet opera quae operatus est Deus ab initio mundi, usque ad finem saeculi quae ipse videre non potuit? Cesset ergo homo disputare de judiciis Dei, quibus mundum universum gubernat et disponit ab initio usque ad finem; quia homo neque rector neque judex mundi a Deo positus fuit, sed possessor; neque ut sua virtute aut potestate mundi elementa regeret aut proventus temporum arbitrio dispensaret, sed ut fructus mundi, et temporum vices secundum Creatoris dispensationem in usum alendae infirmitatis suae acciperet. Propterea adjunxit et ait:
Cognovi quod non esset melius, nisi laetari et facere bene in vita sua. Omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Nam omnis homo qui contendit, et disputat de operibus Dei, et causatur judicia Dei, et ejus dispositiones in mundo accusat; hoc donum Dei non est, neque ex Deo est illud, sed contra Deum, et melius facit qui licite in hoc mundo donis Dei justo labore acquisitis utitur, quam qui adversus Deum pro iis quae in hoc mundo contra suam voluntatem vel existimationem eveniunt, rixatur. Neque enim potest homo rixando et murmurando contra Deum ejus dispositionem immutare: et ideo melius est ejus judicia cum timore suscipere, quam in ejus injuria pro nostra laesione murmurare. Nam et ideo Deus judicia sua abscondit a nobis, ut, dum ea nec nostro intellectu penetrare, nec pro nostro arbitrio immutare possumus, amplius timeamus. Idcirco prosequitur et dicit:
Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverent in aeternum. Non possumus eis quidquam addere nec auferre quae fecit Deus, ut timeatur. Non solum de operibus Dei quibus essentias rerum creavit: creatisque per singula genera, et species rerum formam modumque imposuit, hoc verum est, quod opera Dei perseverent in aeternum: pro eo quod ejus dispositio in eis non mutatur, et servant singula, ut sint quod ea esse instituit: et si transeunt, non ex ipso hoc est, quod id quod sunt ex ipso sunt; quod autem esse desinunt, ex semetipsis habent: sicut et hoc quod antequam essent, nihil fuerunt, ex semetipsis habuerunt. Non solum itaque verum est hoc de operibus Dei quibus creaturam mundi disponit, quod sine immutatione et confusione ordinis maneant in aeternum; sed etiam de dispositione et praedestinatione judiciorum ejus quibus facta hominum examinat, hoc verum est, quod maneant in aeternum, et legem providentiae suae, et statutum cogitationis ipse non mutat. Et sicut operibus ejus rerum generibus neque addere possumus creando, ut sit quod non erat, neque auferre perimendo, et destruendo, ut omnino nihil sit quod aliquid erat: sic neque judicia ejus immutare possumus, vel addendo ut fiat quod ipse non disposuit, vel auferendo ut non fiat quod ipse fieri ordinavit. Ut enim solus ipse timeatur, et ad eum omni tempore in misericordia respectus sit conscientiae humanae, idcirco soli sibi potestatem servavit operum, et judiciorum suorum, ut nemo immutare possit quod ipse legibus aeternis fixum constituit, ut adimpleret. Propter hoc non disputet homo in universis quae illi adveniunt, sed suscipiat judicia Dei cum reverentia et timore: et cum quidem prospera tribuit Deus, et placita condonat, casta exsultatione laetetur in beneficiis ejus; cum vero adversa egrediuntur, et molesta occurrunt, mala sua merita confitens, justitiam illius commendet et veritatem. Quod si quando molestiis ingruentibus, patientiam suam labefactari conspexit, contra murmurationis et impatientiae vitium dona munificentiae Creatoris sui opponat: ut animus qui pondere tentationis premitur, ne aliquatenus in blasphemiam erumpat, recordatione beneficiorum Dei mitigetur. Tunc enim incipiet benefacere, et laetari in vita sua, et videre bona de labore suo: non solum quando bonis hujus mundi industria sua acquisitis cum gratiarum actione perfruitur; sed tunc etiam quando in adversis constitutus, pro patientiae suae labore spe futurae consolationis laetatur. Comedet enim et laetabitur in donis Dei, quando in prosperis exsultabit de munere, et in adversis hilarescet de retributione. Sic se omni tempore componet ad pacem cum Deo, ut videat et intelligat quod cuncta bona facit in tempore suo, ut non juste accusetur ab homine in omnibus quae acciderint. Rata enim sunt judicia ejus: et de legibus illius, in aeternum stantibus, non potest immutari magnum vel parvum aliquid. Nam sicut in cunctis rerum generibus quae videntur imminui vel deperire, in iis quae transeunt, in supervenientibus et succedentibus restaurantur, ut dispositio universitatis ordinem suum ratum immobilemque conservet; et permaneat semper primae dispositionis statutum inviolabile, ut neque ultra transgrediatur vel infra remaneat operum Dei certa moderatio: sic et judicia ejus secundum certam providentiam currunt, ut his neque addi neque minui aliquid possit. Et si quando ipse aliter facere videtur, et aliter judicare, dispensatio occulta est qua non mutatur consilium, sed opus variatur et judicium exercetur. Nam et hoc ipsum judicium est: quod judicium differtur aliquando ut tempore suo restauretur, ut non pereat aliquid ex omnibus quae facta sunt, ut maneant semper. Semper enim hoc est, ut culpa poenam habeat, et justitia praemium consequatur. Sed est poena occulta, et poena manifesta. Similiter praemium occultum est, et praemium manifestum. Et saepe Deus malos tolerat, et differt poenam illorum manifestam: et habet tamen omnis malitia poenam occultam. Et judicat Deus, et videtur differre judicium vel facta hominum omnino non attendere ab iis qui non vident nisi ea quae foris sunt. Similiter aliquando probat Deus justos, adversitatibus et tribulationibus exercet, et videtur justitia non habere praemium apud ipsum: et tamen nunquam caret retributione sua occulta: et manifesta aliquando differtur, ut interrogarentur de perseverantia sua conscientiae hominum. Et quia ea quae in manifesto sunt dissimiliter currunt, fluctuant eorda hominum, et mirantur ubi sit judicium veritatis; cum in hoc mundo innocentia premitur, et malitia prosperatur; propter hoc subjunxit, et ait:
Chapter 20 of 22