Homilia XVIII. De perversis hominum moribus: Et quid ex eis censuerit Ecclesiastes.
Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Dominus, et tempus omnis rei tunc erit. Quia vero mentibus humanis de judiciis Dei et de rerum omnium proventu contrario gravis aborta est disputatio, et subjiciendae nunc sunt rationes, quare corda hominum adversus ipsum moveantur, et in murmurationem consurgant, breviter superiora repetemus ut eorum quae dicenda sunt, ex ipsis sententiam quasi a principio dicamus. Superius demonstraverat Ecclesiastes nihil in hoc mundo perpetuo in eodem posse consistere; sed temporum vices contrariis euntibus sine cessatione raptari: quae videlicet rerum mutabilitas licet a Creatore rerum omnium recte ordinetur, tamen cor humanum per impatientiam in murmurationem et blasphemiam adversus ipsum concutitur. Et ideo subjunxit post enumerata rerum tempora, et ait: Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum. Haec est ergo afflictio hominum, disputatio eorum adversus Deum; quia in eo quod judiciis Dei humiliter subdi nolunt, et ejus dispositionem, quae bona est in rebus omnibus, cum quid contra voluntatem eorum pravam agitur, contumaciter reprehendunt, non solum eos exterius poena adversitatis, et tribulationis molestia atterit, sed multo magis intus furor, et impatientia murmurationis affligit. Quam afflictionem Deus illis dedisse dicitur, non mentem illorum pravitate corrumpendo, sed judicia sua juste, ut probentur ipsi, quod mali sunt, ab eorum cognitione subtrahendo; ut, cum videre non valent qua justitia fiat quod circa eos agitur, amplius per impatientiae suae vitium a cognitione veritatis excaecentur. Idcirco dedit illis afflictionem, quando disputationem dedit celando judicia sua, ut non inveniat homo omne opus, quod operatur Deus ab initio usque ad finem. Nam praecedunt aliquando quaedam causae manifestae in hoc mundo judicia Dei, cum Deus facta hominum in praesenti vita subsequente retributione vel bona remunerat, vel punit mala. Et in his tantum valent aliquatenus discerni judicia Dei, ut aliquid judicium habeat homo occultae veritatis, quatenus illa etiam quae penetrare non potest, veneretur.
Cum vero causae praecedentes occultae sunt, vel quae subsequuntur latent, oriuntur disputationes plurimae et contradictiones, et affligunt se mentes hominum pravae rixando, et murmurando contra Deum, cum penetrare non possint judicia ipsius, neque invenire opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Non enim penetrare possunt in tanta caligine, quo fine fiat aliquid, etsi quaedam in principio causae exstare videntur, sed occulta sunt omnia propter finem. Idcirco non invenit homo omne opus Dei ab initio usque ad finem; quoniam et si quaedam videre videtur non penetrat totum, et fit dubium totum, quia non manifestatur totum; propterea ne rixetur homo in dubiis contra Deum, et murmuret in adversis constitutus, dono Dei conceduntur prospera multa, et placita plurima, ut licite utatur homo bonis justo labore acquisitis, et gaudeat, et laetetur, et mitiget conscientiam suam adversus Deum. Et bene sentiat de illo, et non disputet neque contendat adversus illum, quasi adversetur Deus qui bona largitus est. Hoc enim sibi vult quod subjungitur, dicens: Et cognovi, quod non esset melius nisi laetari, et facere bona in vita sua. Qui enim sibi benefacit in vita sua de his quae dono Dei concessa sunt hominibus ad fruendum ut laetetur et gaudeat in Deo suo, melius facit quam qui disputat et contendit adversus Deum. Omnis enim homo qui comedit, et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Idcirco hoc quia donum Dei est, et licite concessum a Deo, melius est quam disputare, et contendere, et murmurare: quod donum Dei non est, nec concessum hominibus a Deo; quia malum est et afflictio magna. Multum quippe affligitur qui neque amare vel approhare potest, quod sustinet; nec quod odit, immutare. Idcirco multum affligitur qui disputat, et rixatur contra Deum, blasphemans judicia ejus et opera ejus detestans, cum ea quae operatur Deus homo mullatenus possit immutare.
Propterea quod sequitur et dicit: Didici, quod omnia opera quae fecit Deus perseverarent in aeternum. Sicut enim opera conditionis in generibus suis ordinem divinae institutionis non transeunt, ita quoque opera judiciorum ejus, quibus facta hominum et totum mundum disponit, sententiam praedestinationis et providentiae ejus in aeternum fixam non confundunt. Neque enim addere illis quidquam possumus, ut amplius sit quam provisum est; neque auferre, ut sint minus quae facta sunt, ut timeatur Deus. Propter hoc namque dispositio rerum visibilium in cursu transeuntium rerum et succedentium vicissitudine ordinem non confundit, ut sciat homo et intelligat providentiam esse aeternam, quae ab initio rata constantique praecepti sui examinatione quemadmodum proventus suos temporibus suis consequerentur, cuncta disposuit. Ut illam quoque in factis suis discat metuere, cujus omnipotentiam cernit in cunctis suis operibus, et judiciis constantiam atque immutabilem permanere. Rata quippe dispositio operis et certa moderatio, qua cuncta temporibus suis ad effectum producit Deus, manifeste demonstrat, quod sicut sua sapientia in discernendo non fallitur, ita quoque consilium suum in judicando non mutatur. Quod factum est ipsum permanet. Sicut in hoc toto rerum conditarum corpore quod factum est permanet, quia dispositionis ordo non confunditur, etiamsi natura mutabilis varietur, ita etiam in judiciis ejus quod factum est permanet, quia in eo etiam quod secundum ineffabilem dispensationem, variationem temporum dissimiliter ordinat, providentiae suae sententiam non immutat. Idcirco quod factum est, permanet, et in rerum universitate, quantum pertinet ad ordinem dispositionis, et in judicii ejus exhibitione, quantum ad sententiam praedestinationis spectat. Quae futura sunt jam fuerunt. In utroque etenim quae futura sunt, jam fuerunt; quia et in generibus rerum omnium quod fuerunt ea quae jam non sunt, hoc idem secundum naturae similitudinem et identitatem procursus in genere suo singula futura sunt, quae nondum sunt. Et in judiciis divinis quam veritatem in praeteritis servatam audivimus, eamdem in supervenientibus exhibendam exspectamus. Instaurat enim Deus ubique quod abiit; quia sicut rerum transeuntium defectum per succedentium in suis generibus multiplicationem reparat, ita quotidie facta hominum judicando, antiquam judiciorum suorum, quae ab initio exercuit veritatem, licet intermissa ad templum videretur, integram se tenuisse demonstrat. Semper enim apud ipsum malitia poenam habet, et praemium virtus. Sed quia poenarum quaedam occulta est, quaedam manifesta: dum impios et peccatores Deus per patientiam tolerat, et eis statim poenam manifestam non irrogat, humana stultitia eum aut nescire aut non curare facta hominum, sive etiam, quod pejus est, pravitatem malignantium approbare putat. Inde ergo cor hominis adversus Deum concutitur, unde Deus ab hominibus amplius diligendus et laudandus demonstratur. Conqueritur homo, quod malus homo a Deo toleratur, cum manifestum sit quod nullus homo fuisset bonus, si nullus aliquando fuisset toleratus malus. Et tamen scandalizantur infirmantium corda, dum vident in hoc mundo impios prosperari et premi innocentes; quia ad sola ea quae foris sunt in manifesto respiciunt, et illa quae vel intrinsecus latent occulta, vel in futuro manifesta exhibenda servantur, non attendunt. Quorum querela ex qua causa surgat, aperitur cum subditur:
Vidi sub sole in loco judicii impietatem et in loco justitiae iniquitatem. Vidit quippe, quod in hoc mundo Deus impios judices esse permittit, et potestatem obtinere ut dominentur et opprimant innocentes, et facta hominum iniqua, quae justa esse debuerunt, et in his omnibus confusionem magnam esse sub sole. Quia enim Deus potestatem in hoc mundo perversis tribuit, propterea impietas est in loco judicii, et in loco justitiae iniquitas: ut ibi sit impietas ubi esse deberet judicium, et ibi iniquitas ubi justitia. Nam, quia praelati sunt impii, idcirco sunt iniqui subjecti, quia nisi illi per impietatem innocentiam opprimerent, isti per iniquitatem justitiam non impugnarent. Propterea namque inferiores ad iniquitatem perpetrandam audaces sunt, quia superiores ad tutandam innocentiam pii non sunt; quia si illi injuriam patientibus judicium facerent, isti ad inferendam injuriam tam prompti non fuissent. Sed in hoc quoque sub sole impietas est in loco judicii, et in loco justitiae iniquitas: quod omnis homo mala proximi sui sine misericordia persequitur, sua vero mala unusquisque contra justitiam etiam quantum potest, defensare conatur. In causa quippe proximi sui impius est omnis judex, et in sua causa adversus proximum iniquus, quia cum mala proximi judicanda sunt, misericordiae non meminit; cum vero acta sua adversus proximum examinanda sunt, justitiam non custodit. Et in hunc modum perversa sunt judicia omnia sub sole, et nutant mentes hominum, et mirantur ubi sit judicium Dei qui haec sustinet.
Adhuc possumus, et alio intellectu fortassis commodiore sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem considerare. Est quippe sub sole in loco judicii impietas, et iniquitas in loco justitiae, quando in hoc mundo, et justus sustinet poenam iniqui, et iniquus capit praemium justi. Boni namque in hac vita tantum judicantur, ut pro suis excessibus hic flagella Dei suscipiant, et ad futurum praemium transeant purgatiores. Mali vero, quia ad futurum servantur judicium, saepe in hoc mundo non solum nulla adversa sustinent, sed desideria quoque sua implere permittuntur, ut cuncta illis ad jucunditatem et felicitatem vitae praesentis pro voto succedant. Et videntur dissimiliter currere retributiones ut boni mala, et mali bona accipiant, et impium esse judicium justorum, ut opprimantur innocentes, et poenam sustineant iniquorum, et ut praemium justorum tollant iniqui: et confusa omnia, et permista, quia Deus non statim exercet judicium ut innocentes eripiat, et justos de oppressione impiorum, et eos puniat qui operantur iniqua. Inde gravis concussio nascitur animorum, et succenduntur zelo pusillanimes qui non vident, nisi quae foris sunt solum, et putant quasi Deus humana non curet, et fortunae commiserit universa, et nihil judicio fiat. Et, quod crudelius est, saepe in tantam itur perversitatem ut blasphemetur Deus, et dicatur quasi approbet iniquitatem, et impietas apud ipsum sit, nec cognoscat judicium verum. Et hoc totum ex eo oritur, quod sub sole impietas est in loco judicii, et in loco justitiae iniquitas, et quasi in vanitate quae sub sole est, confusa sint omnia, et dissimiliter cuncta proveniant. Et tamen, cum considerat homo opera Dei, et videt qualiter rata constantique moderatione universa disponit, intelligit quod omnium inspector est Deus et moderator: et quod cassari non possunt judicia ejus, et quod facta hominum quae in hac vita non judicat, in posterum examinanda conservat. Si enim, quemadmodum ex operum ejus dispositione probatum est, justus judex est Deus, superest ut quod in praesenti in factis hominum judicandis non agitur, in futuro perficiendum sine dubitatione credatur. Propterea, ut proponeret querelam infirmorum in eo quod Deus in hujus vitae volubilitate, et transitu omnia quasi indiscussa relinquit, et facta hominum dissimili meritis retributione disponit, dixit: Vidi sub sole impietatem in loco judicii et in loco justitiae iniquitatem. Statim vero, considerans quod justa judicia Dei cassari omnino non possent, intellexit differri tantum judicium, non auferri, et ait:
Dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Dominus, et tempus omnis rei sub coelo tunc erit.
Tunc quando justum et impium judicabit Dominus, tempus erit omnis ei rei sub coelo: quia omne quod in vita agitur, sive bonum sive malum sit, tunc ad judicium perducetur. Et nunc quidem in hac vita justum et impium judicat Dominus, sed occultae sunt retributiones istae, et quae manifestae erunt differuntur in futurum. Et idcirco parvicordes murmurant, et queruntur, et putant non esse judicium justum; quia retributiones non vident. Tamen, et nunc judicium justum agitur: et unusquisque secundum merita sua judicatur. Sed hoc totum intus est, quo carnis oculus non attingit. Et quae manifesta sunt, differuntur donec judicium illorum adveniat; et tunc omnia occulta, et manifesta erunt manifestata, et judicabuntur omnia secundum judicium justum. Et tunc justum et impium judicabit Dominus; et tempus omnis rei sub coelo tunc erit. Interim autem obscura sunt omnia, et permista currunt ad finem suum. Et una sorte involvuntur justi cum impiis, donec pariter currunt in via, ut, cum simul exierint, discernantur et ordinentur dispariter. Usque illuc enim nulla discretio est in omnibus quae foris apparent sub sole. Sed sicut simul oriuntur omnia, sic vivunt simul, et simul pertranseunt universa. Et hoc totum fit, ut probentur corda hominum: an vivat in eis aliquid de cognitione veritatis, et affectu boni quod absconditum est, si forte ex illo argumentum fidei sumere incipiant se esse amplius, quam id quod videtur solum. Nam extra nihil est unde hoc possit agnosci, et tolluntur foris argumenta omnia ut operari incipiat, quod intus est, et probetur quantum sit. Nam, si cognoverit se ex eo homo magnum est, et pro merito constat quod Deum requirit per fidem, quem non videt per speciem. Recessit enim primum, et avertit se quando praesentem contemplabatur: et erat reatus magnus et culpa gravis lucem praesentem odisse; et constitutum est homini ad remedium placationis, si requisierit absentem et absconditum desideraverit; et sciat esse quod non videtur, ut manifestum fiat tempore suo. Ideo nunc subtrahuntur omnia, et absconduntur quae invisibilia sunt, et relinquitur homo foris solus cum alienis, ut nihil videat de suo, ut probetur si forte recordatio in illo superest aliqua ad convertendum ad requisitionem illius. Propterea nunc iste altius considerans profunditatem judiciorum Dei, videt non esse mirum, si in hujus vitae nubilo inter justum et impium non discernitur, cum tanta sit involuta caligine nostra mortalitas, ut in ea homo etiam bestiis similis videatur. Propterea infert, et dicit:
Dixi in corde meo, de filiis hominum ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis, et jumentorum, et aeque utriusque conditio. Idcirco enim mortalis factus est homo, et ideo moriuntur filii hominum similiter ut jumenta ut probentur, et ostendantur similes esse bestiis. Duo quippe in homine facta erant, unum ad similitudinem Dei, alterum ad similitudinem jumenti. Et illud quidem quod creatum est ad similitudinem Dei, natura factum est immortale, sicut immortalis fuit Deus, ad cujus similitudinem factum est. Illud vero, quod ad similitudinem jumenti factum fuerat, corruptibile erat natura, sicut illa ad quorum similitudinem factum erat. De terra enim utraque sumpta sunt, et erat terra utriusque materia; et ipsa terra natura erat corruptibilis, sicut illa, quae facta sunt de terra. Ita ergo duo in homine facta sunt, unum terrenum, alterum coeleste; unum natura corruptibile, alterum immortale; unum similitudo jumenti, alterum Dei. Et erat quidem corpus terrenum natura corruptibile, factum ad similitudinem jumenti; anima vero coelestis erat, natura immortalis, condita ad imaginem Dei. Et conjuncta sunt in homine corpus et anima, duo in unum: et datum est corpori beneficium societatis, ut participaret de immortalitate animae ad incorruptionem: et hoc totum ad gloriam animae factum est, quia placita erat Deo in justitia et veritate consistens, ut non attereretur vestimentum ejus si perseveraret obedientia illius. Et coopertum est gloria incorruptionis, quod erat similitudo jumenti in homine ut quasi dissimularetur; nec videret illud in confusionem dilectionis, sed in toto conspiceret illius formam, quod amabat, et non elongaret alicubi. Postea avertit se anima in abalienationem amoris, et oblita est quod melius erat suum, et intuita est foris pulchritudinem alienam. Et intendit in fucum pallii sui, ut se oblectaret ibi; et coepit fornicari ad illecebras corporales, et subtracta est ab oculis ejus dilectio spiritualis. Et iratus est Deus, et non placuit ipsi aversio ista, et voluit hominem revocare intus ad id quod verum erat, ut semper non haereret super imagines fucatas intuitus fallacis. Et abstraxit gloriam indumenti ejus ut iret in corruptionem, et jussit animam reverti ne vegetaret illud, et portaret ad aeternitatem; et concidit vestimentum ejus ut ostenderet homini quod non esset in eo gloria ejus ubi se bestiis similem esse videret. Et cecidit homo, et dilapsum est quod erat terrenum corruptibile, et fluere coepit ut rediret unde venerat. Factumque est ut probaretur homo, an meminisset boni sui, et si nosset requirere illud dum cogitur speciem vanam relinquere, et exire ab eo qui perverse inhaeserat.
Propterea ut probaret Deus filios hominum, et ostenderet eos similes esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio; sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. In morte ergo una est hominis et jumenti conditio; quia sicut homo moritur, ita etiam et illa moriuntur. Sed tamen conditio mortalitatis homini ex judicio est, jumento ex natura. Et quod similiter habent ex simili causa non habent; quia homo ut moriatur ex culpa habuit, jumentum vero ex natura ut moriatur, accepit. Tamen probatur homo, et ostenditur similis esse bestiis; quia unus est interitus hominis et jumentorum, et similis utriusque conditio: et sic homo moritur sicut illa moriuntur.
Et similiter spirant omnia. Id est, et ille, et ipse similem habent vitam, et spiraculum simile vivificationis. Et in his omnibus:
Nihil habet homo jumento amplius. Quia communis utriusque est, et ortus, quoniam pariter de terra facta sunt; et procursus, quia simul:
Omnia vanitati, et mutabilitati subjecta sunt. Et transeunt universa, et consummatio finis eadem moriuntur similis, et revertuntur ad terram de qua primum sumpta fuerunt. Sic, et prius homini cum jumentis una origo erat in corpore, quod sumptum est de terra, et una vivendi conditio cum jumentis, ut similiter corpus terrenum aleretur de terra; sed unus finis cum jumentis homini non erat, quia factus erat homo ut non moreretur, neque in terram reverteretur de qua factus est. Ita tunc per incorruptionem corporis humilis origo tegebatur, et dissimulatum erat per immortalitatem ne veniret in exprobrationem quod homo similis esset bestiis; neque ostendere voluit homini Deus unde esset ignobilitas ejus, ut eum in ipsius conditione totum exponeret. Sed vestivit eum pulchritudine immortalitatis, et posuit seorsum extra genus suum in sortem alteram. Cum vero peccasset homo Deo, privavit eum gloria sua, et remisit ad originem suam, ut per id, quo ibat, agnosceret unde venerat. Propterea unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio; quia sicut homo moritur, sic et illa moriuntur: et similiter spirant omnia, et in his omnibus nihil habet homo jumento amplius, sed cuncta pariter subjacent vanitati.
Et pergunt omnia ad unum locum. Id est ad terram matrem suam, et originis principium, quia:
De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Et si quis dicere voluerit: quod habet homo amplius jumento in eo, quod spiritus filiorum Adam vadit sursum, ut occidente in mortem corpore, superstes in vita remaneat: et spiritus jumentorum descendat deorsum, id est, pariter cum morte corporis defluat in corruptionem: quis novit hoc? Non tamen quia verum non est, sed quia occultum est: ideo:
Quis novit hoc? Non enim dixit falsum est hoc, sed quis novit hoc? Nemo hoc novit. Non enim sciri potest hoc ab homine, et tamen credi potest. Et verum est, quia creditur: et quod creditur, verum est, et ipsa credulitas non dubia scientia firma est; et tamen nemo hominum hoc scit qualiter sciuntur ea quae videntur, et audiuntur, et tanguntur, et caeteris sensibus percipiuntur; et qualiter sciuntur ea, de quibus naturaliter dubitari non potest, et quae incredulis etiam dubitantibus, indubitabili ratione demonstrantur. Sola enim fide hoc percipitur, et ideo dubitatio magna est fidem non habentibus super hoc, quia illud nesciunt, nec demonstrari eis potest ab iis qui fide hoc capiunt, quia ipsi fidem non capiunt. Propterea putant ipsi hominem nihil prorsus jumento habere amplius, quia nesciunt quod spiritus filiorum Adam vadit sursum, et spiritus jumentorum deorsum. Et cum dicitur eis: quod homo jumento amplius habet, quia spiritus hominis sursum vadit ad vitam, et spiritus jumentorum ad mortem deorsum, dicunt: Quis novit hoc? Non enim putant sciri aliquid posse, nisi oculo carnis videatur, et contingatur sensu, et ideo scientiam fidei non recipiunt, qua sola homo ad id revocatur in quo jumento habet amplius. Et quia videre non possunt illud, nec contingere in manifesto ut comprehendant quid hoc est, quod habet homo jumento amplius: desperant omnino de vita perpetua, et increduli fiunt iis quae dicuntur, et se in delectationes vitae praesentis tota intentione projiciunt, quasi haec sit portio illorum sola, et nihil amplius sint accepturi postea. Nesciunt enim, quod ideo absconditum est, ut credatur quod habet homo jumento amplius, et probetur homo ipse ignorantia sua in fide a Deo. Si enim videretur non crederetur, sed sciretur; nec esset meritum, nec probaretur homo, nec convincerentur iniqui, nec boni exercerentur. Propterea absconditum est ut non videatur, quod habet homo jumento amplius, ut fides meritum habeat, et infidelitas locum. Et sunt multi infideles, et dicunt: Quis novit hoc? Et probant certa pro incertis non esse relinquenda; et incipiunt praesentia amplecti, et ea quae videntur rapere, ut teneant quae certa sunt; et ludificantur in incerto quia transeunt, et elabuntur dum teneri putantur; et succedunt quae certa sunt, quae putabantur incerta. Haec omnia demonstrat iste, et format narrationem suam huc et illuc, ut sequatur mentes hominum, quoniam in hunc modum ipsae nutant, et fluctuant in incerto vitae caliginosae. Dixit enim dubitationem hominum de vita sua, quia ignorant an habeat homo jumento amplius, et non inveniunt quis noverit, si post mortem corporis spiritus hominis superstes in vita remaneat; nunc ipsorum vocem in approbationem praesentium delectationum pro hac ipsa sua dubitatione, ac desperatione vitae futurae assumit, dicens:
Deprehendi: nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo: et hanc esse partem illius. Qui enim futuram vitam esse non credunt, ii partem hominis hanc solam esse putant, ut laetetur in opere suo et in hac vita labore suo perfruatur; quoniam qui mercedem post opus consummatum subsecuturam non existimant, ii operis emolumentum non post opus, sed in opere capiendum arbitrantur, atque illum felicem solum esse qui sui laboris fructum in praesenti ad usum praeparat, non eum qui sui operis mercedem in posterum capiendam reservat.
Quis enim cum adducet, ut post se futura cognoscat? Ex quo ab hac vita semel egressus fuerit homo, non adducitur amplius, nec revocatur ultra in hanc vitam ut experiatur, et sentiat rursum quae aguntur in hoc saeculo ut possit denuo delectationibus ejus perfrui, et percipere jucunditatem illius quae futura est post eum. Ideo quandiu vivit, capiat quantum potest, et utatur hoc mundo antequam abeat, et educatur ex illo; quia non revertetur amplius, nec reducetur ut post se futura cognoscat. Et fieri potest ut iis, quibus ipse uti noluit, alius post ipsum abutatur, et gaudeat, et exsultet in bonis ejus alienus, et non possint amplius ad usum ipsius reduci, cum semel ablatus fuerit. Propter hoc et hujuscemodi putant homines hanc esse partem suam, ut fruantur voluptate mundi dum vivunt; et ob hoc solum factos se existimant, nec futuros post haec aliquid, cum finem acceperit vita ista. Et multiplicant rationes, et argumenta, et quae sibi sunt rationes coacervant alias post alias, ut seipsos decipiant et confirmentur corda eorum in malum, et credant quod falsum est. Et aedificant mendaciis murum inter se et veritatem, ut non videant eam; et proponunt cuncta, et exquirunt diligenter omnia, quibus possint verisimiliter demonstrare quod vita alia non est, et haec sola bona est: et propter hanc vitam tantum factus est homo, et alia post ipsam non erit. Et haec tota concussio de caligine judiciorum Dei consurgit; quia in dubio hominem posuit ut probaret eum, nec videret quod habet homo jumento amplius. Et tamen ipse errorem istum rursum aliis judiciis prosequitur, et ostendit bonam non esse vitam istam in qua mala plurima regnant; nec potest vera delectatio vel requies tranquilla inveniri. Et ideo superseminat adversa, et convertitur retrorsum ad se, et elongat, ut oppressos non liberet, ut valde affligantur, et dolore, ac tristitia, mala dulcedo, et delectatio iniqua tergatur. Et idcirco qui volunt in vita ista jucundari, et pactum faciunt amoris cum saeculo, et inique proponunt non requirere veritatem, coguntur veris judiciis videre mala, quae sub sole sunt, ut non placeant sibi nimis in aversione sua. Propterea iste cum dixisset bonum esse hominis laetari in opere suo, et hanc esse partem illius, et definitionem dedisset ad requiescendum in istis, movetur alia consideratione, quod non, sic vita ista est, ut requies in ea esse possit. Propterea adjungit, et dicit:
Verti me ad alia (Eccles. IV). Ad alia quippe recte conversus dicitur, quia iis quae nunc visurus est, aliud ab eo quod prius existimaverat, credere admonetur. Haec enim omnia, quae videbuntur tunc, alibi doceat esse verum bonum hominis, quam in hac vita, quae tantis miseriis et doloribus subjecta est, in qua innocentia premitur, et dolor consolationem non meretur: hoc itaque aliud, et longe aliud ab eo, quod prius videbatur et putabatur, iste considerabat, et ait:
Chapter 21 of 22