Skip to the text

Homilia II. De probatione vanitatis omnium sub coelo: Per elementorum corruptionem, per rerum generationem, successionem, et eorum, quae fuerunt oblivionem. (pars 2)

Dicat ergo Ecclesiastes: Non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu. Quia per hos sensus, visibilium pulchritudo, dum animum jucunditate in sui contemplatione afficit, inenarrabilem in eo concupiscentiam invisibilium bonorum accendit. Quae videlicet concupiscentia ineffabilem dulcedinem sitiens, visu vel auditu corporeo quo excitatur quantamcunque jucunditatem afferant, irritari potest potius quam expleri, et sermone humano quantumlibet profusus fuerit vel disertus, etsi tenuiter vix dicitur, nunquam perfecte explicatur. A specie enim visibilium rerum, quasi quaedam tantummodo rationalis animus semina concipit gaudiorum; sed excrescente mox in immensum desiderio parturit ipse et non se capit in tanta jucunditate. Nemo ergo visibilium rerum aspectum castis mentibus noxium putet; quia, si videre opera Dei omnino noxium foret, nequaquam ab ipso videndi usus creatus fuisset. Opus enim Dei quasi verbum illius est, per quod nobis loquitur, et ipsi oculi quasi instrumenta sunt quibus per contemplationem verba Dei percipiuntur. Sicut ergo auris instrumentum est ad percipiendum verbum hominis, sic oculus instrumentum est ad percipiendum verbum hominis, sic oculus instrumentum est ad percipiendum verbum Creatoris. Propterea congrue in humano corpore, et oculi coram positi sunt, et aures a latere constitutae, quasi per hoc nobis significetur quod nostra intentio secundario dirigi debeat ad proximum, principaliter ad Deum. Recte ergo ut ostenderetur qualiter ex consideratione rerum visibilium, nascitur in animo desiderium aeternorum, soli oculi et aures commemorantur. Quia his solis fere sapientiae et virtuti via patet ad animum, quia, dum visibilium pulchritudinem prae caeteris sensibus meram percipiunt, soli interius amorem invisibilium bonorum sincerius accendunt. Cunctae res difficiles non valet eas homo explicare sermone.

Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Mirum est. Cor humanum toti mundo non sufficit, et totus mundus cordi humano non sufficit. Quare cor humanum toti mundo non sufficit? Quia cunctae res difficiles nec valet eas homo explicare sermone. Quare cordi humano totus mundus non sufficit? Quia non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Ergo scientia succumbit, affectus transcendit. Tendit se scientia quantum potest, et totum capere non potest; amor vero totum haurit, et adhuc satiari non potest. Quare hoc? Quia scientiae charitas supereminet, nec dicit: Sufficit cor humanum, donec ad illum pervenerit, et illum invenerit a quo factum est ut esset, et ad quem factum est ut in illo beatum esset. Omnis jucunditas, omnis suavitas, omnis pulchritudo rerum conditarum afficere cor humanum potest; satiare non potest, nisi sola illa dulcedo ad quam factum est. Nam species rerum visibilium quasi venae tantummodo quaedam sunt, per quas invisibilis pulchritudo se manifestans ad nos usque emanat. Et ideo, cum ista sensum nostrum atque affectum in se naturaliter provocant, non quidem desiderium replent, sed ad inquirendam Conditoris speciem et ejus pulchritudinem concupiscendam irritant. Ergo ista omnia quae foris videntur ad provocandum affectum humanum, non ad satiandum facta sunt, ut ab eis excitatus surgat et ea auctus transcendat. Quapropter non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quia delectat quidem quod pulchrum factum cernimus, sed non sufficit, nisi illum qui fecit, inveniamus.

Vel sic intelligi potest quod dicit: Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quia enim praemiserat cunctas res esse difficiles, nec posse hominem eas explicare sermone. Ne forte putaretur vel scientia eas comprehendere posse, adjunxit: Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Ac si diceret: Non est mirum si homo rerum difficultatem cultatem sermone explicare non potest: qui nec sensu earum profunditatem capere vel pervestigare potest. Sive enim persemetipsum invenienda quaerat, sive ab alio jam inventa audiat, infra plenitudinis satietatem est omne quod capere potest. Nam, si per semetipsum contemplari incipiat, non saturatur oculus visu. Si erudiri quaerat ab altero, non impletur auris auditu. Angustiae enim corporalium instrumentorum, si se foras effundant, profunditati rerum sive immensitati explicandae non sufficiunt. Si autem se infundant, capacitatem cordis humani implere non possunt. Quia enim cor hominis peccati tenebris caecatum intus oculum non habet, quo lumen veritatis plene videat, nec aurem qua Dei verbum intrinsecus sonans percipiat, ad ariditatem ignorantiae suae rigandam corporeos oculos et aures aperire cogitur, ut foris aliquam saltem in rerum specie veritatis stillam hauriat, qua sitis ejus licet non valeat omnino exstingui, vel ad modicum valeat temperari. Hoc est enim quod Dominus per prophetam populo suo improperat, dicens: Duo peccata fecit populus meus. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, et non valentes aquas continere (Jer. II). Scimus namque quia cisterna idcirco foditur, ut aqua extrinsecus collecta in eam defluat, et ex ea rursum in usus hominum transitura hauriatur. Sed haec quia venam vivam non habet, quantumlibet magna et aquarum collectione redundans videatur, aliquando exhauriri potest et exsiccari; quia, cum sublatum fuerit, et consumptum quod aliunde infunditur, nihil ei de suo superest unde reparetur. Sed fons qui vivam habet venam etiamsi modicus est, deficere tamen omnino non potest, neque effusionis suae defectum aliquando sentit, cui sine defectu semper de proprio incrementum accedit. Corporales igitur oculi et aures, licet praecipua sint instrumenta, quibus via disciplinis aperitur ad animum, quia tamen intus a fonte veritatis non veniunt notiones rerum visibilium, ad cor hominis per angustos suae capacitatis ductus et quasi aquas sparsim collectas in cisternam deducunt. Et quia in eisdem rebus quas percipiunt, neque universitatem comprehendere, neque intima penetrare valent, recte nunc dicitur: Non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quia humanus animus vel vivendo vel audiendo, etiamsi aliquid quantulumcunque de veritate percipit: longe tamen ab ejus plenitudine, suae eum conditio infirmitatis repellit. Non ergo mirum est si humani sermonis ariditas ad explicandam rerum difficultatem non sufficit; quia sensus etiam humanus in ejus consideratione succumbit. Ideoque cunctae res difficiles, nec valet eas homo explicare sermone: non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu.

Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum; nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Existimet fortassis aliquis errorem hic illum confirmari, quo philosophi gentilium de saeculorum revolutione, et rerum omnium recursu in idipsum, mira dementia temporum aeternitatem astruere conati sunt. Dixerunt quippe rerum mutabilium seriem ab aeterno eodem ordine quo nunc cernitur cucurrisse, et sine fine, lege eadem, mundo in sua universitate nec principium nec finem habente, per saecula quaedam sibi succedentia cursuram. Saeculum magnum autem in quindecim millibus annorum constare (quem annum appellant) quo expleto, omnibus sideribus ad locum suum unde singula quaeque ab initio saeculi progressa fuerant revocatis, rursusque in exordium alterius saeculi simili ratione ac modo motum inchoantibus, subjectamque naturam simili itidem ratione moventibus: rursus eadem prorsus omnia, quem in saeculis praecedentibus ordine praecessissent, eodem nihilominus ordine, eadem essentia, eadem forma, eisdem omnino et locis et temporibus, iterato consurgere, cursumque suum ac fatum simile priori atque idem peragere: eamdem quoque legem pati, fortunamque subire; ita ut eosdem homines nasci, itidem eosdem filios gignere, eadem fortuna vivere, eadem sorte mori contingat: eumdem rerum eventum, eamdem prorsus qualitatem, eumdemque statum et procursum omnium, quae praeterita prioris saeculi tempora tenuissent. Talem autem rerum omnium revolutionem atque iterationem, in idipsum semper fuisse semperque futuram esse sine fine, ut quemadmodum recursu unius sideris per singulos annos, ad pristinum ista tum renovantur omnia; ita recursu omnium siderum totiusque naturae ad ortum per singula saecula et magnos annos ad primam conditionem reparentur universa. Hic vero error quantus sit, facile arguet ratio manifesta. Nam tempora aeterna esse non posse in hoc evidentissime comprobatur: quod omne tempus initium habuit; et sine contradictione constat quod omne quod initium habuit, aliquando non fuit. Amplius omne tempus praeteritum, aliquando praesens fuit. Omne autem tempus quod aliquando praesens fuit, antequam praesens esset, nondum fuit. Alioquin si semper praesens fuit, non jam tempus fuit, sed aeternitas. Si ergo omne tempus praeteritum aliquando non fuit, fuit quando nullum tempus fuit. Itaque, tempora aeterna esse non potuerunt; sed erat ante tempora aeternitas sine tempore, quam tempora quidem nec auxerunt cum inciperent, nec cum finientur, consument. Liquet ergo falsam esse assertionem eorum qui saeculorum aeternitatem praedicaverunt, et mutabilitatis principium sine principio fuisse testati sunt. Sed, ne forte in hoc loco error hujusmodi confirmari videatur, cum dicitur: Nihil novum sub sole; neque valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Quo intellectu id accipiendum sit: statim subsequentibus verbis ostendit, dicens:

Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. Nam, si priora et novissima cum praesentibus prorsus eadem essent; nequaquam praesentes homines a prioribus, et a futuris in novissimo alios diceret; nec diceret, apud eos qui post nos futuri sunt in novissimo, sed diceret, apud nos qui futuri sumus in novissimo. Nisi forte primos et novissimos ad principium et finem ejusdem saeculi referendum quis dicat, alioquin nec primos esse nec novissimos qui sine principio fuerunt, et sine fine futuri sunt. Sed primos et novissimos ad principium et finem ejusdem saeculi referre prohibet, quod ait: Jam praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Quia, dum alia saecula praecedentium, atque alia subsequentium dicit nequaquam se primos et novissimos ejusdem saeculi significasse ostendit. Ergo, quia non solum a catholica veritate, sed a ratione quoque sententia abhorret, nos dictum hoc referamus ad rerum similitudinem, quae in suis generibus sic a principio institutae sunt, ut unumquodque secundum similitudinem et formam primam originis suae propaginem extendat et nihil sit quod terminum primae dispositionis in suo genere excedat. Sic in ipsis elementis mundi, sic in iis, quae ex ipsis procreata sunt vel procreantur, omnibus natura primam dispositionem custodit, ut nihil a primo alterum, id est diversum, aut dissimile inveniri possit sub sole. Ut verbi gratia, ab initio coelum sursum, et terra deorsum. Ab initio luminaria in coelo, sol, luna et stellae, aves in aere, pisces in aqua, bestiae in terra. Ab initio volatus avibus, natatus piscibus, gressus hominibus, et bestiis quibusdam reptatus, et tractus serpentibus. Et haec omnia sicut fuerunt, sic sunt, sic permanent. Et si quando forte miraculo aliquo praeter usitatum naturae cursum accidente, aliud fiunt quam semper sunt; non tamen in toto fiunt, nec semper fiunt, ut prima illa institutio etsi aliquando intermitti videatur, nunquam tamen videatur dissolvi. Ergo et hanc confusionem regit sapientia Dei. Et quod nobis confusum est, ipsi non est. Et ideo sub sole nihil novum est; quia ab illo qui est supra solem quod temporaliter transit, ab aeterno ordinatum est. Atque ideo singula quaeque, quia in semetipsis per immutabilitatem stare non possunt, in suo tamen genere per similitudinem statum custodiunt, ut licet quod sunt, semper esse non possint singula; nunquam tamen inveniuntur aliud esse universa, quam singula. Ergo nihil novum sub sole. Quanto magis supra solem? Nam et ideo nihil novum sub sole; quia aeternum est supra solem. Sub sole et luna novum non est; nec est tamen aeternum. Aeternum enim non est sub sole aliquid, quia omne quod sub sole est, in semetipso praeterit; tamen novum non est, quia in similitudinem sui generis subsistit. Ergo sub sole nihil novum est, et nihil aeternum. Quia enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos, ideo novum non est: et quia non est praeteritorum memoria, ideo aeternum non est. Ideoque quia omne quod venit, praeterit et non subsistit, aut permanet quidquam sub sole; non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu; quia, dum intrat elabitur, et fugit, omne dum teneri putatur; et completur sententia: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quid ergo quia sub sole non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu? Supra solem eat ubi non solum novum non est aliquid, sed nec transitorium; ubi et priorum memoria et praesentia futurorum, imo omnia praeterita et futura praesentia sunt; quia nec praeteritum nec futurum aliquid ibi est, ubi praesens est omne quod est, et omne quod est ibi est. Ibi ergo et oculus visu satiari et auris auditu impleri potest: ubi consummata et plena perfectio percipitur, et percepta plenitudine aeternitas non evacuatur. Sic ergo tota haec sententia, qua sub sole nec novum aliquid nec aeternum esse dicitur, ad hoc spectare videtur, ut agnoscat homo quid vel fugere debeat vel sequi. In eo enim quod sub sole nihil novum est aeterna dispositio ostenditur. In eo autem quod nihil sub sole permanens esse potest, in iis quae sub sole sunt aeternitatem quidem significari, non tamen esse demonstratur. In ipsis ergo quae sub sole sunt, simul agnoscimus, et in eo quod nihil aeternum est, fugiendum esse quod sunt. In eo autem quod nihil novum, sequendum esse quod non sunt. Quapropter recurrat ad summam sententiam, ut quia in iis quae sub sole sunt oculi satiari, et aures impleri nec scientia possunt, quia non comprehendunt totum quod est; nec desiderio possunt; quia, etsi comprehendant, non sufficit totum quod est, nec quantum possunt permanet quod praesens est. Sciunt vanitatem esse omne quod sub sole est, et quod nihil de universo labore suo, quo laborat sub sole, homo amplius habere potest.

Dicat ergo: Cunctae res difficiles, ut comprehendantur ab humano sensu, quae nec numerari possunt multitudine, nec comprehendi quantitate, nec profunditate pervestigari. Et ideo non mirum est si sermo deficit, ubi intelligentia succumbit; et ob hoc non valet eas homo explicare sermone, ut rationem reddat de singulis quia omnia non novit: Non enim saturatur oculus visu cum per se considerat; nec auris impletur auditu, cum eruditur ab altero, ut vel intentio exiens ad inquisitionem rerum quantum extra est, totum comprehendat, vel cognitio ingrediens quantum intus est, totum repleat. Ergo oculus et auris nec toti mundo sufficiunt, ut totum capiant; nec toti animo, ut totum impleant. Et tamen per ea quae foris sunt, admonentur ut pergant illuc ubi vita est, ubi totum inveniant, et totum capiant, quia omnia in ipso vita erant, et vita erat lux hominum (Joan. I). Illuc ergo pergant ubi simul totum inveniant, et totum capiant totumque possideant ubi in aeterna dispositione jam facta sunt, quae sunt futura in tempore. Nam quid est quod fuit? Ipsum enim idem, et non aliud futurum est in tempore quam quod fuit ante tempora, in aeterna Dei dispositione. Nec aliud subsequens in rerum ordine explicatur mutabile, quam quod fixum et permanens semper fuit in illa rata et invariabili divina dispositione. Et ut manifeste patescat quod subsequens rerum effectus cum providentia concordat, ideo etiam in ipsa rerum serie, futurum a praeterito non discordat. Quid est enim quod factum est? ipsum quod faciendum est. Ergo quod fuit in providentia semper, aliquando futurum est in re; et quod factum est jam in re, per similitudinem adhuc est faciendum. Sed non praetereundum mihi videtur quod non ait. Quid est quod futurum est, ut deinde subjungeret. Ipsum quod fuit, cum praeterita magis certa sint futuris, et quia etsi non sunt, fuerunt tamen aliquando et visa sunt. Futura autem nunquam fuerunt.

Et ideo magis in quaestione ponendum videretur quod minus certum est. In responsione autem, quod magis notum esse constat. Sed notandum quod effectus rerum secundum causam, providentia posterior est; in nostra cognitione, prior. Quia donec in actu suo rem cernimus, quid de ipsa in aeterna providentia dispositum sit prorsus ignoramus. Atque ideo recte cum quaereret, dicens: Quid est quod fuit? (quia ipsa per se providentia occulta est) statim ad intelligendam eam auditores ad actum rerum mittit, dicens: Ipsum quod futurum est; quia scire non possumus quid in praescientia praecedat, donec viderimus quid in effectu rerum subsequatur. Sed et in rebus ipsis, praeteritorum qualitatem quae non vidimus, ex futurorum comparatione cum supervenerint colligemus. Dicat ergo: Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quia sicut dictum quod praecedit in providentia: hoc idem et non aliud in effectu rerum subsequitur. Et deinceps: Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. Quia eadem rerum natura in singulis generibus eamdem similitudinem actu exhibuit in praeteritis, quam producet supervenerint in futuris. Et ideo nihil novum est in rerum generibus sub sole, cujus similitudo non praecessit. Nec valet quisquam dicere: Hoc recens est, quantum ad similitudinem generis sui. Jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos in genere suo, cujus ipsum est. Et tamen fluunt omnia, nec permanet quidquam sub sole. Et quae in dispositione ordinantis fixa sunt a nostra praesentia simul et a memoria in semetipsis transeuntia recedunt. Nam prius a praesentia nostra subtrahuntur, ut non subsistant per speciem; deinde etiam a memoria oblivione delentur, ut nec subsistant saltem per recordationem. Et ne forte dura corda hominum transitus praeteritorum ad contemptum rerum visibilium trahere non sufficeret, si illis sublatis ii qui praesentes sunt de statu suo fiduciam habere potuissent. Ideo postquam illorum transitum commemorando ait: Non est priorum memoria, statim istorum etiam interitum demonstrat, dicens: Sed nec eorum qui post nos futuri sunt. Nam si post nos futuri sunt, alii profecto constat quod nos qui modo subsistimus, cum venerint qui post nos futuri sunt, et nos quoque eadem forte sublati, etiam in recordationem viventium tunc nequaquam veniemus. Quid ergo nobis prodest, quod illis qui per mortem sublati sunt, in hanc vitam successimus; quia et nos quoque cum tempus nostrum advenerit descendentes, alios successores relinquemus. Si ergo scire volumus quales erimus apud eos qui post nos futuri sunt, consideremus quales modo apud nos sint qui nos ab hac vita jam olim sublati praecesserunt. Et ut omnis improbis mentibus spes praesentium tollatur, ii quoque qui post nos futuri sunt non permansuri dicuntur; nec in recordationem apud suos posteros venturi, ne vel hoc in consolationem pravis mentibus veniat, si is qui in semetipso stare non potest, saltem in suo haerede aut successore subsistat. Propterea, praeteritorum, praesentium ac futurorum omnium unum ostendit interitum. Non est priorum memoria; sed nec eorum qui post nos futuri sunt erit recordatio, apud eos qui futuri sunt in novissimo, ut omnia vanitati subjiciat, et humanum animum ab amore eorum, quae sub sole videntur, ad desiderium aeternorum convertat.

Si quis autem simplici expositione contentus esse non velit, habet aliud quod in his verbis, quae supra exposita sunt, convenienter satis et forte manifestius intelligere possit. Quia enim dixerat nec oculum visu satiari, nec aurem impleri auditu, confestim causam adjungit, quare nec oculum visus, nec aurem possit implere auditus; quia videlicet rerum transitoriarum species per sensum quidem advenientes, concupiscentiam excitant, sed cito fugientes transitu desiderium fraudant. De hoc enim transitu sententiam subjungit, dicens: Quid est quod fuit? Jam non est: praeteriit enim, et jam non est. Ipsum idem tale erit et id quod futurum est: nam et ipsum cum venerit pertransibit, et cum pertransierit amplius non erit. Quid est quod factum est? Etiam ipsum jam pertransiit, et non est ipsum. Ergo idem tale erit et illud quod faciendum est; quia et ipsum cum factum fuerit, pertransibit, et amplius non erit. Sed quaeri potest quare praeterita solum et futura commemoravit, cum praesentium rerum potius contemptum persuadere intendat? Sed hoc ipsum ad magnum contemptum pertinet eorum quae videntur, quod ea solum in numero eorum commemorare voluit, quae sola sensus carnis praesentia comprehendit, quasi illa solum non esse videat, quae sola esse videntur, ut ne dicere quidem possit, quod est. Quod est, dum est, pene nihil est: nam praesentium momenta ita cursu festino et veloci elapsu fugiunt, ut etiam de se loquentium sermones exspectare non possint. Nam etsi aliquando ab interrogante secundum quid recte dici possit, est, a respondente tamen semper verius dicitur, fuit, et non est. Sic ipsa interrogatio responsionem quidem quaerit, quae nondum est. Sed responsio veniens interrogationem non invenit, quae jam non est. In vera igitur consideratione hoc solum quasi non esse vidit, quod solum esse videtur. Quia dum simul et esse incipit ex eo quod nondum est, et esse desinit in id quod jam non est; pene nihil est, quod est. Et idcirco nequaquam interroga, quid sit quod est? quia et ipsum interrogantis est respondenti quantumvis proximo, fuit jam, et non est. Recte ergo dicitur: Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Ac si diceret: Ex praeteritorum consideratione perpendite, quid debeatis de supervenientibus exspectare, idem enim est utrumque. Et quod fuit, et quod futurum est. Quod factum est, et quod faciendum est. Idem est, non per essentiam, sed per consimilem naturam. Quod enim fuit (quantum ad res), et quod factum est (quantum ad actiones) utrumque pertransiit. Et non est jam vel quod factum est. Similiter quod futurum est in rebus, et quod faciendum est in actionibus, totum pertransibit, et non erit aliquid sub sole perpetuum. Unde hoc? Quia eadem est conditio praeteritorum, et eorum quae futura sunt, et natura consimilis. Nihil enim novum est sub sole, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. Et quia similis conditio est; ergo sicut praeterita, sic et futura. Et qualia sunt putas ipsa praeterita? Audi qualia: Non est, inquit, priorum memoria. Ergo non solum praesentia eorum interitu sublata est, sed memoria quoque oblivione deleta est. Magna ruina. Talia sunt et ipsa, quae futura sunt. Nam et eorum qui post nos futuri sunt, non erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Veraque sententia est: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

Chapter 5 of 22