Homilia prima. De titulo operis, Salomonis nominibus, et libris, et principiis hujus operis, de vanitatum explanatione. (pars 2)
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Quid habet amplius, subauditur, quam id quod de omnibus dictum est: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas? ac si diceret: Si omnia vanitati subjecta sunt, opera hominum a vanitate aliena esse quomodo possunt? Si secundum aliquid vanum est quod Deus creavit, quomodo non multo magis vanum est, quod homo facit? Si temporale est quod fecit Aeternus, quod temporalis facit, quid est? Ergo quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole? Laborat sub sole, scilicet vel agens, vel patiens. Duo haec distinguite, agens et patiens laborat sub sole; uterque laborat, et agens laborat, et patiens laborat. Sed hoc interest, quod alter quasi invitus laborat, alter voluntarius. Agens enim laborat, et facit ipse unde laborat. Patiens autem laborat, et non facit ipse, sed sustinet, unde laborat. Haec duo genera hominum in hoc mundo vivunt, scilicet laborantium et agentium, laborantium et patientium. Qui sunt laborantes, et agentes? Audi Psalmistam: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII). Qui sunt laborantes, et patientes? Paulum apostolum audi: Vanitati, inquit, subjecta est creatura non volens; sed propter eum qui subjecit eam in spe (Rom. VIII). Ergo utrique laborant, et ii videlicet quibus haec vita dulcis est, et ii quibus amara est haec vita. Illi laborant ejus delectationibus perfrui; isti laborant ab ejus miseria liberari. Illi laborant metuentes, ne cito hinc exeant; isti laborant timentes ne diu hic permaneant. Labor illorum pro vana sollicitudine arguitur. Labor istorum pro patientia coronatur. Illis dicitur: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI). Et illud: Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? (Ibid.) Istis dicitur: Patientes estote confirmantes corda vestra (Jac. V). Et illud: Si compatimur, conregnabimus. Si commorimur, credimus quia et simul vivemus cum illo (II Tim. II). Illis dicitur: Filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis, mendacium? (Psal. IV.) Istis dicitur: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Ergo labor illorum poenam habet in opere, et poenam in retributione. Labor autem istorum poenam, quidem habet in opere, sed praemium in retributione. In illorum labore vera miseria est. In fructu laboris, falsa et vana consolatio. In labore istorum, temporalis et transitoria afflictio. In fructu laboris, aeterna beatitudo. Propterea labor illorum fructu inanis est, miseria verus. Labor istorum poena transitorius, fructu aeternus. Illic vero malo, quod boni inesse videtur, vanum est; horum malum quod apparet quasi vanum est, quia transitorium est; bonum vero quod non apparet, perpetuum. Non ergo mirum videatur quod malos in hac vita laborantes, et agentes; bonos vero laborantes tantum, et patientes dicimus, quia si propius veritatem intuemur, semper malos agendo laborare, et bonos semper patiendo inveniemus. Nam, sicut malos tunc etiam cum quieti videntur incontinentia exagitat, ita bonos in laboribus quoque constitutos tranquillos patientia servat. Unde miro quodam modo boni quique, et justi cum semetipsos propter Deum spontanea afflictione macerant, tunc etiam patiendo laborant; quia se contra se statuentes, quod foris per districtionem saevientes irrogant, intus quieti ac sine perturbatione permanentes in patientia portant. Sed perversi quique et vitae carnalis amatores, etiam tunc cum mala foris per alienam violentiam illata sustinent; quia semetipsos intus furoris, et impatientiae stimulis perturbant, ipsi potius faciunt unde laborant. Ergo boni in hac vita laborant, mali vero etiam pro hac vita laborant; quia temporales labores quibus pravi et perversi quique se subdunt pro adipiscenda temporali dulcedine, boni patienter tolerant pro aeterna consolatione. Quia vero vita haec mortalis in qua et pro quo laboratur, per spatia vivendi quotidie ad vitae finem tendit, recte omnis labor hominis in numero vanitatum computatur, cum dicitur: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (Subauditur praeter vanitatem.)
Notandum tamen est, quod non ait: Quid amplius est labor hominis? Sed: Quid habet, inquit, amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Unde constat quod hic non tam de labore hominis, quam de fructu et emolumento agitur humani laboris; quia non quid sit aut qualis labor hominis quaeritur, sed quem homo fructum de labore suo omni, quo laborat sub sole consequatur. Et hic fructus omnis non aliud quam vanitas esse perhibetur, cum dicitur: Quid habet amplius? Ac si diceretur: Nihil amplius habet quam vanitatem homo de labore suo. Ergo vanitas totus est fructus laboris hominis, et in vanum laborat omnis homo, nihil accepturus praeter vanitatem de universo labore suo. Ergo vanus fuit, et labor sanctorum qui Deo fideliter servierunt, et pro ejus amore tot supplicia ac tormentorum genera passi sunt? Quis hoc dicere praesumat? Nam quomodo vanus fuit illorum labor, qui in modico quidem vexati, per dolores transitorios ad gaudia mansura pervenerunt, et per mortem temporalem, vitam adepti sunt sempiternam? Aut nunquid vanus dicendus est labor ille propterea, quia transiit quod passi sunt: et secundum aliquid tamen non vanus, quia permanet quod acceperunt. Vanum etenim esse, et ipsum justorum laborem, quantum scilicet ad poenam transitoriam, et hanc quasi imaginariam speciem miseriae spectat, Psalmista innuere videtur, cum dicit: Qui fingis laborem in praecepto (Psal. XCIII). Quasi enim electis suis Deus laborem fingit, cum eis exterius velut iratus per judicium temporalem poenam irrogat, quibus intus per providentiam misericordiae suae, aeternae beatitudinis praemia servat. Quia igitur Psalmista laborem justorum et hunc imaginarium dolorem, quia speciem miseriae habet, veram miseriam non habet; fictum nominat; ipsum profecto eumdem, secundum aliquid etiam vanum non inconvenienter dici posse demonstrat. Ecce ergo pertransit labor operis. Pertransit quod vanum fuit; quod transitorium fuit, pertransiit: pertransiit labor, pertransiit dolor. Nunquid pertransiit fructus operis aut merces laboris? Propterea licet: ecce secundum aliquem dicendi modum labor ipse et dolor temporalis vanus non inconvenienter dicitur. Nunquid tamen merces laboris ipsius vanitas unquam recte dicetur? Absit! Quomodo ergo stabit quod dictum est? Quid habet amplius homo de universo labore suo? De praemio enim laboris et non de ipso labore; de utilitate, non de opere, hoc dictum est: Quid habet amplius homo de universo labore suo? Ecce amplius habet homo et multo amplius habet, et tu dicis: Quid amplius habet? Propterea adjunxit et ait: Quo laborat sub sole. Ecce habemus solutam quaestionis hujus difficultatem. Nam hic aperte ostendit quos labores arguat vanitatis. Qui fiunt, inquit, sub sole. Quid est, fiunt sub sole? Fortassis simpliciter accipiendum est quod ait, sub sole; quia homines in hac mundi parte inferiori degentes, desuper solis lumen accipiunt, et ad agenda opera usibus humanis necessaria illuminantur ut videant. Propterea namque vitae humanae tempora per divinam providentiam alternis vicibus sic distributa sunt, ut aegra corpora actionum suarum nimia protensione fessa, ipsa alternantium temporum vicissitudo repararet. Ideo nox et dies incessanter mutua sibi parilitate succedunt, ut per diem ab ortu ad occasum sol cursu suo desuper pertransiens, lumen suum usquequaque in subjecta diffundat, et humanos oculos sua praesentia illustrans, caeterorumque animantium terrae ad exercitationem agendi excitet, et simul operandi praebeat facultatem. Nocte vero se humanis aspectibus subducens, et quasi quibusdam pannis infantiae, velamine tenebrarum oppanso, lumina mortalium contegens, fessos artus ad quietem foveat et soporem, ut iterum reparatos labori atque exercitationi diurnae, alacriores restituat. Hanc admirabilem divinae dispensationis ordinem Psalmista intuens cum ejus opera commendaret, hoc inter caetera quasi excellens aliquod et non parva laude dignum commemorat, dicens: Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. Posuit tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Ortus est sol et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo od opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam (Psal. CIII). Hinc etiam est illud quod Deus Noe egredienti de arca post diluvium quasi pro magno aliquo signo pietatis suae, ac munere largitionis repromittit, dicens: Cunctis diebus sementis, et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent (Gen. VIII). Pulchre igitur homines in hac mundi arca deorsum per varios discursus occupationum vitae mortalis distentos sub sole laborantes dixit, ut hoc etiam ad vanitatem operis humani pertineat, quod hominem ad operandum pertransiens et tenebris finiendum desuper lumen illustrat. Consideravit quippe quam abjecta et misera sit mortalium conditio, qui in terrae superficie quasi vermes, quidam vana curiositate reptantes, subito lumine desuper infuso quasi ad illusionem excitantur captare, quod vane appetunt, et eodem post modicum subtracto subita rursum caecitate obvolvuntur, et nequaquam ultra in effectum prodire possunt. Ideo et ipsum lumen quo illuminantur, eminus ac procul desuper et homini in accessum ostenditur, ut ipsum nequaquam in hominis consistere potestate probetur; quatenus ex eo tantum homo accipiat, quantum permiserit largientis et cuncta ordinantis Dei gratias, non quantum appetit cupiditati serviens hominis voluntas perversa. Magna ergo vanitas laborare sub sole, et parva fiducia laborare sub sole: cujus lumen quamvis jucundum aspectu et visu sit delectabile, non semper tamen humanis aspectibus adesse potest nec prodesse. Quod si altius adhuc considerationem promovere et subtilius rem inspicere libeat, possumus nomine solis tempus significatum accipere, ut quod dixit, sub sole, idem sit ac si dixisset, sub tempore. Nam quia per solem praecipue et temporum cursus distinguitur, et temporalium natura variatur: congrue per solem tempus ipsum exprimitur, cum dicitur sub sole idem est enim ac si dixisset, sub tempore. Sed nunquid etiam in hoc nobis aliquid in nuere voluit, quod non ait in tempore vel cum tempore, sed sub tempore: et discretio nobis habenda est, ut intelligamus alia esse, quae quasi cum tempore facta sunt; alia vero illa quae vel in tempore facta, vel sub tempore fiunt? Discernamus ergo, si possumus, si forte causam invenire valeamus, quare potius sub tempore quam vel cum tempore, vel in tempore, facta dixit vana esse opera hominum. Omnia quae facta sunt, vel cum tempore facta sunt, vel in tempore. Cum tempore enim facta sunt, quorum ortum tempus non praecessit: qualis est angelica natura, et illa informis materia rerum visibilium, quam in principio creavit Deus. In tempore facta sunt, quorum ortum tempus praecessit, sicut illa sex dierum opera in quibus Deus perfecit atque complevit hujus sensibilis mundi fabricam; sed et illa quae postmodum formaliter, sive essentialiter facta sunt, omnia in tempore facta sunt. Rursus eorum quae fiunt in tempore, alia fiunt in tempore et sub tempore, alia fiunt in tempore tantum, non sub tempore. In tempore fiunt et non sub tempore, quae tempore quidem incipiunt, sed tempore non finiuntur. In tempore et sub tempore fiunt, quae simul et in tempore incipiunt, et in tempore finiuntur. Item eorum quae sub tempore fiunt, alia fiunt pro tempore, alia fiunt pro aeternitate. Quae ergo pro tempore fiunt, et actu, et fructu vana sunt. Quae vero pro aeternitate fiunt, actu quidem vana sunt; sed fructu vana non sunt, quia, etsi transeunt in opere, permanent tamen in retributione. Bonum enim opus non hoc solum est quod foris transitorium apparet; quia et actione visibili constat, et invisibili devotione. Nam, sicut homo ex vivente constat et vita et vivens quidem moritur, sed vita non moritur; ita nimirum bonum et actionem in se visibilem habet, et invisibilem devotionem. Visibilis actio quasi corpus est; interior devotio, quasi spiritus est. Actio per devotionem vivit, sicut corpus per animam. Devotio autem actionem vivificat, sicut anima corpus. Omnis enim actio quae sine devotione est, mortua est. Visibilis igitur actio, ipsa quasi vivit, et invisibilis devotio, ipsa vita est. Quod autem vivit hoc moritur; sed quod vita est ipsum non moritur. Quia actio transitoria sicut ex tempore initium habet, ita enim finitur in tempore. Quod ergo moritur quod finitur, quod transit, quod mutabilitati deditum est, ipsum obnoxium est vanitati. Quod autem vita est, quod permanet, quod finem aut corruptionem non recipit, ipsum vanitatem non admittit. Dicatur ergo: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (subauditur praeter vanitatem.) Nihil amplius, quia vana sunt omnia quae sub sole fiunt. Et quid de vanis haberet nisi vanitatem. Quod ergo? Bona opera quae sub sole fiunt, nihil amplius conferre poterunt suis operariis nisi vanitatem? Et quomodo superius quaestionem hanc solutam diximus per id quod ait, sub sole? Ecce nobis iterum eadem oboritur non minus quam supra difficilis, quia et bona opera sub sole, id est sub tempore fieri secundum id quod supra expositum est, negare non possumus; et tamen ex eis nihil praeter vanitatem consequi, dicere non audemus. Et ecce manifeste liber dicit: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Sed si diligentius verba ipsa considerare volumus, manifeste ostenditur quae sint illa opera quae vana esse arguuntur. Non enim dixit: Quid habet amplius homo de universo labore suo qui fit, vel qui factus est sub sole? Sed ait potius, quem ipse homo laborat sub sole. Non ergo tam laborem quam laborantem arguit esse sub sole. Ut quia ipse homo sub sole positus laborat: idcirco vanum sit quod laborat. Sed quis est qui sub sole laborat? Qui rerum temporalium et transitoriarum amore pressus, pro eisdem adipiscendis, si non habet, vel conservandis, si habet, laborat. Iste sub sole positus laborat, et iste in vanum laborat. Qui autem pro spe et desiderio aeternorum bona opera exercet, iste sub sole non laborat, etiamsi sub sole est labor in quo laborat; quia licet temporale sit opus quod peragit, ipse tamen omnia temporalia et caduca, mente ac devotione transcendit. Iste ergo in vanum non laborat, etiamsi vanum est in quo laborat; quia vanum non est pro quo laborat. Et dum transierit quod vanum est in quo laborat, paratum habet quod vanitas non est pro quo laborat. Non ergo iste ejusmodi ad hanc sententiam pertinet, qua dictum est: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Quia non laborat sub sole, sed supra solem, qui laboris sui mercedem non constituit in rebus volubilibus et tempore transeuntibus.
Generatio praeterit, et generatio advenit. Ecce vanitas. Generatio praeterit et generatio advenit. Hanc humana natura in prima radice sui generis vitiata concepit, et in omnem propaginem posteritatis cum hac eadem seminata pullulavit. Primus enim generis humani parens ut audivit: Terra es et in terram ibis; exinde mortalis factus; quia a statu incorruptionis cecidit, quasi a vita ad mortem per mortalitatem transire coepit. Hanc ergo viam omnes homines post ipsum pertranseunt, qui ab ipso per carnis nativitatem descendunt. Haec est illa vanitas, de qua Psalmista locutus est, dicens: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII). Hanc ergo vanitatem quasi caeteris majorem et humanis animis propter diram mortis necessitatem magis horribilem novissimo loco adjunxit, ut hoc ad extremum homo audiat, in quo evidentius miseriam conditionis suae agnoscat. Prima enim vanitas nec in nomine est; nec refertur ad hominem. Secunda vanitas in homine quidem non est; sed tamen refertur ad hominem. Tertia vanitas et in homine est, et refertur ad hominem. Proinde quasi per gradus quosdam semper ad altiora progrediens, primum posuit illam vanitatem quae nec poena hominis est, nec culpa. Deinde illam vanitatem adjunxit, quae poena hominis non est, sed culpa. Postremo illam quae culpa non est, sed poena: licet tamen nec talis culpa sine poena unquam esse possit, nec talis poena in iis duntaxat quibus sacramentum salutis non subvenit, a culpa prorsus libera sit. Sed illam culpam hominis dixi, non poenam, et hanc poenam, non culpam; quia in illa meritum hominis cernitur, et in ista judicium invenitur. Hanc ergo poenam quasi caeteris graviorem et immaniorem novissime apposuit: quae licet culpa nequior non sit, molestior tamen carni est et ad excitandas carnales mentes efficacior. Dicat ergo: Generatio praeterit, et generatio advenit. Ac si diceret: Si negligendum putatis quod vanum est omne quod agitis, nunquid vel hoc negligendum est quod ipsi vanitas estis? Generatio praeterit, et generatio advenit. Si morientes discedunt et morituri succedunt, quod gaudium est? Videtur quidem dolor viventium in nascentibus consolationem accipere; sed unde finiri putatur ut non sit, inde accipit ut semper sit. Quod enim morientes discedunt dolor est. Quae consolatio sequitur quod morituri adveniunt? Consolatio quae luctu terminatur. Et quid in utroque vanius esse potest? Generatio praeterit, et generatio advenit. Si paucos vel non universos saltem lamentabilis casus involveret, tolerabile videretur, nunc autem saeva lues omnes secum ad interitum trahit. Generatio praeterit, et generatio advenit. Si praeterit, quo vadit? Si advenit, unde venit? Heu dira sors! Quomodo securus esse potes, o homo, tantis tenebris involutus? Ecce scis quod vivendo tendis ad mortem. Sed nunquid scire potes qualis aut ubi futurus sis post mortem? Considera ergo in quanta vanitate vivis, quis quotidie cernis praeterire quod es; nec tamen scire ulla ratione potes quale sit quod futurus es. Generatio praeterit, et generatio advenit.
Terra autem in aeternum stat. Ausculta homo, et erubesce. Terra in aeternum stat. Quare terra stat, et tu stare non potes, propter quem facta est terra. Fortassis dices, quia ad consolationem tui stat. Stat ut venientes mittat, pertranseuntes portet, discedentes recipiat. Nascentes enim de terra veniunt per carnis originem, et viventes super terram pertranseunt, per carnis mutabilitatem et morientes in terram redeunt, per carnis corruptionem. Ergo stat ad consolationem tui; imo vero ad confusionem tui stat. Quomodo? Vide qualis stat, qualis portat, et quales portat, et de quali portat. Qualis ergo portat? Audi qualis: Maledicta terra in opere tuo spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Quales autem portat? Rursus audi: Maledictus es super terram (Gen. IV). Et de quali portat: In sudore vultus tui vesceris pane tuo; et comedes herbas terrae? (Gen. III.) Ergo maledicta maledictos portat. Et tamen portat. Sed unde portat, habet aliquid ad consolationem tui et aliquid ad poenam tuam. Quod ad consolationem tui, est cum labore tuo; quod ad poenam tuam, est per laborem tuum. Habet panem, habet et spinas. Panem cum labore tuo ad consolationem tui; spinas per laborem tuum, ad poenam tuam. In sudore vultus tui vesceris pane tuo: hoc ad consolationem tui cum labore tuo. Cum operatus fueris, terra non dabit tibi fructum suum, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc ad poenam tuam per laborem tuum. Ergo non solum stat ad consolationem tui, sed multo magis stat ad confusionem tui. Stat non solum ad levamen miseriae tuae, sed stat in testimonium et poenam culpae tuae. Terra stat, et tu super terram stas. Stabilis ipsa est quae portet, et tu corruis qui portaris. Quare hoc? Nunquid et tu terra non es? Quid ergo dictum est tibi: Terra es, et in terram ibis? Ergo terra es, et super terram es, et de terra es. Quare ergo non stas in aeternum? Nunquid tu infirmior factus es terra illa de qua sumptus es? Quid ergo operata est manus artificis si non provexit opus suum in melius? Ergo scientia non erat apud ipsum, aut infirmus inventus est, ut in manibus ejus bona illa materia deterior efficeretur? Absit! Imo vero multo meliorem te fecit, quam illud fuerat unde te fecit; quia terram fecerat stabilem, te autem de terra fecit immortalem. Ergo meliorem te fecit, quam fuerat unde te fecit. Non ergo ex artifice processit corruptio tui, qui tanta potestate et tali bonitate te fecit, ut nihil posset a perfecto minus, nihil ab optimo vellet deterius. Itaque optimus artifex plasma bonum fecit, cujus aeterna incorruptio et bonitas immortalis nec vitium gignit, nec vitium recipit.
Sed forte materia culpanda sit, quae talis erat de qua aliud fieri non poterat. Terra enim erat materia, et exivit vas testeum. Quid? Mirum hoc est. Hoc ergo tu dicens respicere debueras, quia, si vas testeum es, ergo de molli luto in testam solidatus es, et gleba tua, si naturam non habuit firmitatis, habuit tamen naturam confirmationis. Si non habuit ut hoc esset ex natura, habuit tamen ex natura ut hoc esse posset ex gratia. Ergo materia tua nihil tibi nocuit quae et hoc integrum conservat quod natura contulit, et quod gratia dedit, ipsa non minuit. Nam terra in aeternum stat. Quid est stat? Perseverat in eo quod facta est; servat naturam suam; conditionem suam non deserit; quod accepit, hoc retinet incorruptum. Terra facta est, et terra permanet, nunquam aliud est quam quod est. Et cum aliud est, non ex defectu corruptionis aliud est, sed ex provectu sublimationis. Quemadmodum et in te aliud effecta est, et aliud futura est, quam nata est; sed sublimatione, non corruptione. Et cum in quibusdam terrenis se de alio transferre videtur in aliud, nunquam tamen aliud est, quam est; quia terra est, et semper terra est, et id quod transit terra est et in quod transit terra est; et cum hoc in illud, vel in illud transit, non transit tamen quod terra est, quod in hoc et illo idem est. Ergo terra intra naturae suae gremium moveri habet, et operari habet de illo quod est, hoc quod est: extra terminos naturae suae transire non habet de eo quod est in id, quod non est: et idcirco, terra in aeternum stat in eo quod non est. Quare igitur, et tu non stetisti in eo, quod factus es super terram, sicut et terra stat in eo, quod facta est? Quare degenerasti, ut non saltem imiteris materiam tuam, quae in tantum servat quod est, ut et tu cum terra factus fueris, non possis aliud esse quam terra est? Usque ad illam defluis vitio tuo; ultra progredi non permitteris natura ejus. Ecce quantum custodit quod est, ut et te fluentem et instabilem cum exceperit, non sinat ultra transire in aliud quod ipsa non est. Unde ergo tibi fluere? Quaere diligenter, et cogita. Neque artifex tuus neque materia tua hoc tibi fecit; quia, et illa stando in aeternum, et in te servat, quod ipsa est, et ille te ad aeternitatem faciendo, et amplius dedit, quam ipsa est. Unde igitur tibi hoc nisi vitio tuo ex quo tibi nunc poena est, ut revertaris in illam, cui hoc ex gratia datum erat, ut stares semper supra illam? Igitur tu transis, et terra stat in testimonium contra te, ut mortalem arguens, et morientem excipiens, prius te convincat quam puniat. Propterea terra in aeternum stat. Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.
Haec secundum parvitatem vel exiguitatem sensus nostri diximus in exordium libri Salomonis, qui Ecclesiastes dicitur, nequaquam praesumentes nos dixisse, quod potissimum dicendum erat, cum hoc tantum nobis magnum sit nihil dixisse, quod dicendum non erat. Caeterum sciendum est hunc librum novum quoddam expositionis genus requirere; quia cum totus ad commovendos affectus cordis humani intendat, saepius in eo quasi colloquendo quam exponendo sermonem formare oportet. Unde necesse est in iis etiam aliquando, quae plana et aperta videntur, diutius verbis immorari, ut ipsa locutionis inculcatio validius tangat et efficacius penetret cor audientis. Qui aliter hanc Scripturam tractare voluerit, etiamsi commode intelligentiae audientium servit, vim tamen proprietatemque non retinens, minus fortassis proficit ad aedificationem.
Chapter 3 of 22