Homilia IX. De diversis vanis Ecclesiastae conatibus.
Magnificavi opera mea. Quae opera? Aedificavi mihi domos, plantavi vineas, feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus, et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. Hoc est quod dixi. Extra quaeris quod intus perdidisti. Magnificas opera tua, quia in temetipso minoratus es. Aedificas domos, quia projectus es de habitaculo conscientiae tuae. Plantas vineas et facis hortos, quia germina sapientiae in corde tuo aruerunt. Exstruis piscinas, qui fontem vitae intus salientis non habes. Silvam irrigas lignorum germinantium, quia umbram quaeris luce veritatis amissa. Quid tibi cum istis delectationibus infelix, et bonorum tuorum oblite? Ubi est nunc quod paulo ante proposuisti a vino abstrahere carnem tuam: qui modo omni lascivia et vanitate inebrias animam tuam? Nunquid ita quaeritur sapientia? Exisse illic videbaris, quomodo tam cito reversus es? Quomodo? nisi quia in circuitu ambulasti, et involuta fuit semita tua, et reduxit te parcimonia ubi gula prostraverat. Ecce iterum in voluptatem corruisti, et captivus factus es vanitatis. Quomodo huc venisti, nisi quia audisti vocem ejus et abscondisti te? Haec est enim umbra vanitatis sub qua lates, ne videas veritatem. Quomodo ergo huc venisti? Nonne debueras quaerere sapientiam? Sed mens tua longe exsulans a veritate et viam veritatis ignorans, unde ab uno se vitio voluptatis per continentiam gulae cohibuit: inde licentius in omnem se lasciviam et superstitionem per concupiscentiam oculorum effudit; et eo nequius nunc in toto corrumpitur, quo magis in parte quantulacunque correcta videbatur. Prius enim corrumpebaris et humiliabaris; quoniam vidisti et intellexisti quod patiebaris, nunc sub specie virtutum, vitiorum praeda factus es. Intra avaritia sub obtentu parcimoniae, et dum persuadet animo in rebus habitis temperantiam non deserere, facit non profutura servare. Inde multiplicatis divitiis superbia sequitur, dum id quod per ambitionem quaesitum est, ad elationem possidetur. Inde omnia haec portenta vanitatis orta sunt, quod mens stulta in rerum experimentis verum bonum extra existimat inveniendum, non quasi per ea quae foris sunt, verum bonum intus quaerendum sit, sed quasi in eis consistat. Idcirco sine modestia audacter per omnia se diffundit; et quae in abstinentia carnis afflictionem invenerat, alio aditu reperto per concupiscentiam oculorum, carnalem affectum multiplicius pascit. Neque enim lascivientis sufficit, ut in rebus quae ad humanam servitutem factae sunt, et jucunditatem delectetur, nisi etiam superbia aequalitatem conditionis transgrediens, hominibus dominetur. Hoc est enim quod post caeteras et inter caeteras superstitiones suas adjungit, dicens.
Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui. Dominus factus est hominum, qui servus erat vitiorum. Quanto melius esset tibi Dominus, et hic socius? Nam illic dominari, regnantis foret probitas. Hic vero dominari, non repugnantis probitas est, sed prementis iniquitas, et patientis utilitas. Sed gloriae animal speciem attendit exterius, morbum interius non attendit. Putat magnum esse quod inflatum est, et ideo gaudet exterius magnus videri. Introrsus autem vacuus et inanis esse non timet. Possedi, inquit, servos et ancillas, multamque familiam habui. Quid multa familia sine possessione multa; et pecunia multa, atque abundantia sumptuum facere potuisset? Propterea adjunxit, et ait:
Armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Ecce abundantia. Gloria ubi est? Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum et provinciarum. Quanta gloria. Et quid sequitur: nisi quod mens procax ad jactantiam cito per lasciviam mollescit et enervatur et dicit:
Feci cantores mihi et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urcelos [urceos] in ministerio ad vina fundenda: et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Grandis fiducia. Ideo secure peccasti. Ideo confidenter effudisti cor tuum in delicias voluptatis, et super illecebras pulchritudinum et jucunditatum vanitatis. Quare? quia sapientia perseveraverat tecum. Quare enim tu intus positam quaereres; si ipsa foris vagum non reliquit? Quae tamen est ista sapientia quae ita discursus amat, et secretum fastidit? Vide ne forte similitudo fallat te, et non sit sapientia quod sapientia esse videtur. Cave ne in umbra filiorum decipiaris, ubi latuit pater tuus qui veritatem videre non potuit. Umbra enim obscurum facit; et si requiem habere videtur, lumen non habet. Cave ergo ne et tu dum sub umbra, foliorum requiem quaeris, incipias pati caliginem. Nec possis in umbra positus clare discernere; quia imago quae apparet umbra, sola est, non veritas. Hanc ergo umbram foliorum suspectam habe, ne decipiaris. Quae sunt folia? Species rerum visibilium folia sunt; quae modo quidem pulchra et virentia apparent, sed cadent subito cum turbo exierit. Quae sunt folia? Domus, vineae, horti, piscinae, sylva lignorum germinantium, familiae, possessiones, aurum, argentum, substantiae regum et provinciarum; lyrae, citharae, tibiae, organa, scyphi, et urcei, et vasa pretiosa divitiae et pompae, et gloria: omnia haec folia sunt. Quare folia? Quia vana, quia caduca, quia transitoria: ideo folia. Virent quidem modico tempore, sed cito arescunt et cadunt. Sed tamen dum stant, umbram faciunt et habent refrigerium suum; sed est obscura umbra et inimica lumini. Carni quidem ad tempus refrigerium praestare videtur, sed oculos caligare facit. Idcirco suspectam habere debemus umbram, nec facile credere iis quae videntur in umbra. Fallunt enim oculos imagines; quia et ipsa umbra imago est, non veritas. Ideo dixi ut suspectam habeas umbram, qui te sub foliis positum confiteris. Sub foliis es, in umbra es, et sapientiam juxta te vides. Vide diligenter ne forte non sit sapientia, sed aliud aliquid latens sub specie illius. Quae est enim sapientia in umbra foliorum? Nam umbra foliorum delectatio est, et jucunditas in specie et pulchritudine rerum transitoriarum. Et habet ista sapientiam suam. Sic enim homines vocant sapientiam qua ista requies, et tranquillitas ista carnis callide et astute quaeritur, et prudenter conservatur. Et ista est sapientia, qua filii hujus saeculi et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI), quae perseverat cum iis qui jacent in umbra foliorum; et lumen verae sapientiae, apud quam stultitia est sapientia ista, videre non possunt. Quia enim ad sola commoda carnis respiciunt, detrimenta animae non attendunt, et quia cauti esse volunt ubi timendum non est; stulti, et imprudentes fiunt tibi, ubi periculum grave est et intolerabile detrimentum. Nam quae est sapientia, carnem fovere et animam negligere? Quae est sapientia id quidem, quod modico tempore molestum est carni, tota intentione fugere; et id quod animae semper exitiale esse constat, non cavere? Haec est sapientia de qua iste gloriatur sub umbra foliorum jacens. O folia, et umbra qualis est fructus vester? vide Adam qualia sunt folia tua, et qualis est fructus tuus? Abscondisti te, et folia tua umbraculum praebuerunt ut tectus non videres veritatem. Manducasti, et fructus tuus cibum praestitit, ut corruptus edulio perderes immortalitatem. Recognosce, miser; recognosce malum tuum; recognosce miseriam tuam; recognosce ubi es et qualis factus es. Convertere de umbra ad claritatem luminis, ut non solum verba audias, sed etiam faciem videas veritatis.
Chapter 12 of 22