Skip to the text

Homilia XIII. Quomodo omnia tempus suum habeant.

Multi sunt sermones hominis, quia cor hominis unum non est. Nisi enim prius mens a fonte veritatis introrsum se per multa desideria spargeret, nequaquam sermo foris per tam multas se assertiones derivaret. Nunc autem quia animus rector ab amore virtutis per varia desideria in concupiscentiam vanitatis scinditur: idcirco in approbatione ejusdem vanitatis vario ei inconstantique judicio lingua foris per verbum famulatur. Propterea ergo Salomon de vanitate disputans, toties in sermone sententiam mutat, ut videlicet sensum in cogitatione per amorem vanitatis mutatum ostendat. Cor namque humanum quod in desiderio aeternitatis fixum non est, nunquam stabile esse valet; quoniam aestu desideriorum carnalium toties a sua stabilitate concutitur, quoties ab iis quibus per amorem inhaeserat, ad alia concupiscenda movetur. Quia enim in rerum transeuntium usu fructum aeternitatis exquirit, et in iis, quae solum ad temporis consolationem facta sunt, felicitatis gaudium invenire se putat: ideo semper cum in rebus habitis, experientia docente, aut jucunditatem falsam aut veram miseriam invenerit, continuo ad alia se quasi potiora quibus, vel dolorem suum allevet, vel expleat jucunditatem, appetenda convertit. Hinc ergo semper futura appetit, praesentia fastidit: et fit miro quodam modo, ut qui semper in desiderio futurum fallitur, vix aliquando in experientia praesentium omnino decipiatur. Ipse enim sibi testis est homo; vera bona non esse haec ipsa quae diligit; quia dum semper animo futuris inhiat, et nunquam se in iis quibus fruitur vere felicem agnoscit: in hoc plane et ipse probat quod haec omnia licet possint a stultis, cum non habentur pro summa felicitate, appeti, nunquam tamen cum habentur, possunt ad summam felicitatem possideri. Et tamen carnalis mens concupiscentiae suae tenebris caecata, plane videre non potest quod nec ipsa omnino ignorare potest, quod cum semper vanitatem videat in experientia praesentium, nunquam tamen se cohibet ab appetitu futurorum. Experta improbat, experienda laudat, et quo immoderatius in desiderio eorum quae nondum habet, per concupiscentiam effunditur, eo graviore in defectu eorum quae jam habet dolore vexatur. Hanc ergo fluctuationem mentis humanae hactenus nobis Ecclesiastes in semetipso expressit cum in rerum approbatione, vel pro fastidio praesentium, vel pro futurorum appetitu, mente mutata, toties judicium variavit. Putavit enim in iis quae sub tempore volvuntur aliquid stabile invenire ubi animo requiesceret: et idcirco alia post alia quasi experiendo probans, et omnia experta improbans, agnovit tandem nihil esse in omnibus, quod fruentibus se, aut perpetuo consistere possit aut plenum jucunditatis fructum, dum praesens est, exhibere. Idcirco nunc arguens ignorantiam suam, pro eo quod in rebus mutabilibus permanentem credidit laetitiam possidere, ostendit, quod sicut omnia non solum prospera, sed adversa quoque suo tempore bene utenti bona sunt, ita iis qui perverso amore temporalia pro aeternis diligunt, et in eis felices se posse fieri sperant, nec ipsa prospera veram felicitatem conferre possunt. Male ergo fecit cum quaedam ex iis sibi quasi potiora prae omnibus ad jucunditatem elegit; quia fortis animus, qui per temporalia ad aeternitatis statum festinat, non solum prospera hujus mundi interim ad consolationem expetit, sed adversa quoque cum tempus postulat, ad exercitationem virtutis suae libenter in usum assumit. Et ideo omnibus experimento probatis mutabilium tandem conditionem agnoscit, et quod nihil ex omnibus quae transeunt perpetuo stare possit, fatetur, dicens:

(ECCLE. V.) Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quare ergo tu hujus mundi, vel mala metuas, vel bona concupiscas, cum transeant universa sub coelo? Cum potius hoc veritati concordet, ut in omnibus iis nec aliquid, sive in bono, sive in malo pro summo habeas; quia transeunt omnia. Nec aliquid suo tempore abjiciendum existimes, quia juste ordinata sunt universa. Omnia enim tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Omnia tempus habent, ut nihil perpetuum semperque permanens inveniatur: sed omne quod est aut aliud subsequatur ut non ab initio veniat, aut praecurrat aliud ut usque ad finem se non extendat. Tempus etiam habent omnia certum et determinatum, quando incipiant et quando finiantur; sive etiam quandiu subsistant, et quando subsistant singula ut nihil praeter rationem sit; et prudens animus sic se, et temporibus, et temporalibus aptare studeat ut et in iis quae transeunt quasi permanentibus fiduciam suam non constituat, et in iis quae bene ordinata sunt contra dispositionem Creatoris murmurare non praesumat. In omni autem eventu veris, et permanentibus bonis se conformans, ita rerum mutabilium varietatem despiciat, ut licet unaquaque re pro tempore utatur dum praesens est, nunquam tamen in ejus transitu animum a statu suo declinare permittat. Ille enim prudentissimus est, qui sic scit transeuntia in usum vertere, ut tamen non norit in eorum defectu mentem a sua stabilitate inclinare. Omnia enim suo tempore bene utenti bona sunt, et tamen universa quae mutabilitati subjacent, licet in miseria qualemcunque consolationem praebeant, facilitatem tamen conferre non possunt. Nihil ergo suo tempore abjiciendum, et nihil non suo tempore eligendum, sed sic animus ad usum temporis praeparetur ut tamen ad mutabilitatem temporis non mutetur. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quare ergo eligatur ad omne tempus aliquid unum, cum omnia tempus habeant? Si enim unum aliquid ex omnibus omne tempus haberet, non omnia tempus haberent; quoniam ex duobus contrariis sibique repugnantibus si tempus esset, ut alterum semper esset, tempus esset ut alterum nunquam esset. Sicque hoc nullum tempus haberet, cum illud cum quo idem tempus habere non posset, omne tempus haberet. Nunc ergo, quia omnia tempus habent, nihil unum ex omnibus omne tempus habet; sed habet suum tempus unumquodque, quando ut sit bonum es et tempus quando bonum est, ut non sit. Quando ergo tempus habet, bonum est ut sit, etiamsi bonum non est illud quod bonum est ut sit, et quando tempus non habet ut sit, bonum est ut non sit, etiamsi bonum est, quod bonum est ut non sit. Cognovit hoc Job, et suscepit bona laudans Deum in beneficiis suis, et putavit hostis, quod tempori subjaceret conscientia sancta. Tulit divitias et facultates; pignora interfecit; percussit carnem, opprobriis et injuriis lacessivit, ut frangeret adversis quem prosperis emollire non poterat. Ille autem sciens quod omnia tempus habent, sicut in bonis per continentiam semetipsum cohibuit, ita in malis quoque fortiter per patientiam adversa toleravit. Uxor autem ejus quia stulta fuit, et non intellexit quod omnia tempus habeant, putavit momentis temporum examinanda praemia meritorum: et ideo percussum videns et derelictum credens, frustra Deum coluisse increpuit, et quasi pro benedictione sua flagella meruisset, irrisit, dicens: Nunc benedic Deum, et morere (Job II). Cui ille respondit: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscipimus de manu Domini, mala quare non suscipiemus? (Ibid.) Omnia enim tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Si tempus est ut prosperis foveatur infirmus, tempus est ut adversis quoque perfectus exerceatur; si tempus est ut bona bonis et mala malis propter veritatem, et tempus est ut mala bonis et bona malis propter probationem. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo.

Quid causaris sub tempore omnes de legibus temporum? Temporis est subjacere mutabilitati, et pati vicissitudinem. Nam si haec omnia in tempore non fiunt, quando fieri habent? Extra tempora enim aeternitas erit, et mutabilitas non erit: et non erit ibi tunc, omnia tempus habent; sed omne quod erit, sic erit, ut pro tempore aliud et aliud esse non possit, sed quod erit semper erit. Ergo quandiu vivis sub tempore, patere leges temporis. Patere volens, ne forte etsi nolueris, tamen patiaris. Patere leges temporis, ut transeas per tempus ad statum aeternitatis. Non enim potest in tempore aeternitatem invenire, quia post tempora tunc demum venit aeternitas: et illi post tempora aeternitatem inveniunt, qui in fluxu temporum alternantium mente in desiderio aeternitatis defixi, immutabiles consistunt. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Nam et ipsum coelum omnium temporum spatia metitur, et omnia quae sub coelo sunt tempore transeunt, et non transit ipsum coelum a quo est tempus. Quasi enim ex ipso coelo tempus est, et in ipso coelo tempus non est: et cum omnia quae sub coelo sunt tempus accipiant de coelo, in ipso tamen coelo aeternitas constat. Magnum spectaculum sapientiae visibilis imago est, ut ex visibilium contemplatione ad aemulationem invisibilium provocemur. Aspice coelum. Quasi moveri videtur, et mutari non videtur. Sed mutantur quae sub coelo sunt, et inde omnis motus origo est, ubi mutabilitas nulla est. Ideo transeunt universa sub coelo, quia in coelo cuncta consistunt. Et ipsa quae transeunt esse suum metiuntur ex ipsis, quae subsistunt; quia non esset certa subsistentia transeuntium si subsistentium status non esset perpetuus. Illa enim, quae vere sunt, semper sunt; et semper sunt quod sunt; et sunt alia, quae vere non sunt, et ea quae vere sunt: quodammodo aemulantur, ut sint aliquid in eo quod sunt; et cum esse coeperint id quod sunt, transeunt in id quod non sunt; et non vere hoc sunt quod sunt, quia desinunt hoc esse, et jam non sunt, nec vere hoc sunt quod esse incipiunt, quia incipiunt tantum hoc esse, et nondum sunt. Ita sunt ista in vero esse errantia, et participare videntur in ipso transitu in quo currunt, esse quod non capiunt nec comprehendunt, licet attingere videantur, ne omnino nihil sint. Apparent enim ibi, et cum quaeruntur non sunt, quia abierunt in nihilum unde venerant, et non erant ex eo ubi erant. Ipsum enim in quo erant solum vere erat; et totum quod erat ipsum erat, nec aliunde acceperat quod erat; et in ipso admissa sunt haec omnia, ut ex eo quod ipsum vere erat, essent, et haec aliquid. Quantum ergo participant verum esse, tantum sunt omnia haec quae non habent in seipsis verum esse: quibus hoc totum est esse, quod sunt ipsum quod habet verum esse. Et cum in se unum sit, in ipsis tamen pro capacitate participantium aliud videtur esse, cum sint ipsa alia in eo, quod non est aliud. Habet ergo singula secundum participationem ejus, quod semper est, spatia subsistendi alia majora et alia minora; prout sunt in eo quod nec majus nec minus est, sed idem semper ipsum est. Ideo dividitur et mensuratur ex eo unicuique spatium suum et tempus suum alii breve, alii longum; et sunt dies et menses, et anni, et lustra, et saecula, et horae breves, et momenta, et instantia; et omnia haec tempus sunt in ipsis quae transeunt, et vere non sunt; et in ipso a quo sunt quod sunt, unum sunt et inveniuntur illic non tempus, sed aeternitas. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Ex omnibus enim quae sub coelo sunt nihil aeternum est, sed omnia tempori subjacent et mutabilitati. Omnia enim initium aliquando habuerunt, aliquando habitura finem: et inter initium, et finem spatium est ipsum temporis, quod tempus est illi quod principium habet et finem; et ipsum aeternitas illi; quod nec principium habet nec finem. Ipsum enim quod coepit, antequam inciperet, non fuit; et cum desiit esse, jam non fuit; et tunc illi nihil fuit, quia illud nihil fuit; et tamen fuit etiam tunc quod semper fuit; et idem ipsum postea fuit cum hoc fuit; et hoc quod coepit, in illo coepit; et quod fuit, in illo fuit, quandiu fuit; et cum fuit hoc, quod non semper fuit, fuit, et illud quod semper fuit, quia hoc in illo fuit; et quod isti tempus fuit, quia non semper fuit; fuit illi aeternitas, quia semper fuit. Ita ex aeternitate omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Tempus habent quando incipiant, et quando finiantur tempus habent. Spatia habent quandiu subsistere habent: hoc enim spatium mora est subsistendi inter principium et finem; et ipsa spatia multorum similia, multorum dissimilia sunt; omnia tamen aequo judicio compensata. Et cum mora fit iis, qui in laetitia et gaudio vivunt, et in bonis ducunt dies suos, felicitas magna videtur; et cum iis qui in aerumnis sunt et adversis fatigantur, spatia longa procurrunt, magna miseria et infelicitas magna existimatur, et nescit tamen homo sortem suam neque judicium Dei super se scrutari potest: nam et ipsa tempora longa finem habent: et cum finem acceperint, ipsa jam non sunt, quae bona videbantur; similiter, et quae mala putabantur, jam non sunt. Et succedunt saepe bonis transeuntibus mala mansura, et malis transeuntibus post finem, bona quae non habent finem: et tunc bona praeterita prodesse nil possunt in multitudine malorum, et mala praeterita in abundantia bonorum nihil obesse feliciter consummatis.

Non ergo glorietur homo pro tempore suo, ante tempus, neque temporum adversis frangatur, qui in tribulatione est; quia transeunt omnia, donec veniat tempus, quando remetietur in aeternitate quidquid in temporum spatiis tractum est, sive majus, sive minus. Tunc longa spatia temporum non placebunt impiis transacta felicitate temporum; et permanentibus culpis quae per tempora contraxerunt, cum aeterna viderint supplicia pro temporalibus commissis. Justis autem tunc tempora sua longa etiam modica videbuntur, cum merita temporalia viderint praemiis aeternis compensari. Ante hoc tempus quidquid in tempore agitur, occultum est, sive longum sive breve sit, ut homo Dei judicium scrutari non audeat, sed paratus sit ad omne tempus, sive bonum sive malum sit, ut per bona et mala probatus transeat ad bona glorificandus. Et si interim longa sint spatia temporis, non praesumat in bonis, non corruat in malis; quia spatiis suis transeunt universa sub coelo, ut transeunte tempore sub coelo succedat aeternitas quae est in coelo.

Tempus nascendi, et tempus moriendi. Nunc exemplis succedentibus prosequitur quod generaliter praemiserat, dicens: Omnia tempus habent. Et enumerat hic et bona et mala: et post bona, mala, et item post mala, bona; nusquam sola mala, vel sola bona. hoc enim tempore vitae hujus, non est habere bona sine malis, nec mala sine bonis; quia mista sunt omnia, quandiu tempus est ut omnia habeant tempus.

Tempus nascendi et tempus moriendi; tempus plantandi et tempus evellendi; tempus occidendi et tempus sanandi; tempus destruendi et tempus aedificandi. Primum bona et mala: tempus nascendi et tempus moriendi. Postea mala et bona: tempus occidendi et tempus sanandi. Non sola bona, nec sola mala; sed et bona et mala. Nec solum post bona mala, sed etiam post mala bona: prius tamen post bona mala, et deinde post mala bona subsequuntur. Duae quippe vitae sunt: una secundum carnem, altera secundum spiritum. Et scimus, testante Apostolo, quia non prius quod spirituale est, sed quod carnale est, prius est (I Cor. XV). Ergo duae vitae sunt, prima carnalis, secunda spiritualis. Et habet utraque vita bona sua et mala sua; quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV); quoniam ipse salvat homines, et jumenta (Psal. XXXV); aperit manum suam, et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Proposuit enim omni homini et bona et mala. Bona quidem, quibus per misericordiam foveat; mala, quibus per justitiam culpas examinando addicat. Et habet omnis vita bona sua et mala sua, ut omnia tempus habeant, et suis spatiis transeant universa sub coelo; utrumque datur, et utrumque proponitur; alterum ex justitia, alterum ex misericordia. Universae viae Domini misericordia, veritas. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV). Si sola mala, non esset misericordia. Si sola bona, non esset justitia. Igitur et bona et mala proponit Deus, et potestatem electionis homini relinquit, utra prius accipiat. Nam utraque gustaro oportet, sed utra prius, in ipso est. Carnalis autem quasi ad haereditatem festinans, et declinans judicium, ut careat benedictione in novissimo; prius bona eligit, et dat illi Deus bona temporalia quae finem habeant ut illis succedant mala mansura sine fine. Spiritualis vero prius probatur adversis ut ad prospera perducatur, et habeat ipse quoque mala sua et bona sua; sed mala in tempore, bona in aeternitate. Ita omnis vita alterna sorte ducitur in consummationem, altera de bonis ad mala, altera de malis ad bona. Et omnia tempus habent ut sint, et transeunt ut non sint, suis spatiis procurrentia ad finem, quandiu sint. Transeunt bona in malis, et mala in bonis; et dum transeunt aliquando moram faciunt, et habent spatia quaedam singula prout ordinantur, donec finem accipiant. Propterea enumerat quaedam alternantium in mundo, ut omnium mutabilium fluctuationem ostendat. Et primo ponit bona et mala, quasi vitae carnalis statum describens; deinde mala et bona, spiritualis vitae exprimens conditionem. Post alternat, et mutat bona et mala; et mala et bona, ut alteram quamdam confusionem ostendat, quia nec malis usque in finem bona, nec bonis usque in finem mala. Sed et ante finem nunc bona et mala, nunc autem mala et bona subsequuntur. Omnis tamen variatio haec distributionis principium habet a bono in malum, cum dicitur: Tempus nascendi, et tempus moriendi; et finem a malo in bonum, cum dicitur tempus belli et tempus pacis. Quia prima vita primum bonum, et ultimum malum. Secunda vita primum malum, et ultimum bonum habet; in medio utriusque malis, et bonis incerta sorte fluctuantibus. In his autem omnibus quae enumerantur pro exemplo universorum quaedam sunt sumpta de ipsa vita humana, quaedam de iis quae pertinent ad vitam humanam, ut totum mutabile ostendatur, quod hominis est, qui fortassis totus in corruptionem non iret, si vel in se vel in suis saltem aliquatenus stare potuisset. Tempus nascendi et tempus moriendi, hoc est devita humana; tempus plantandi et tempus evelendi, quod plantatum est, hoc est de iis quae pertinent ad vitam humanam. Opus enim hominis simul cum homine interibit; quia sicut in homine quod nascitur, nascitur ut moriatur, ita quod plantatur ab homine, plantatur ut evellatur. Non enim in voluntate hominis tempus est omni rei sub coelo, sed in arbitrio Conditoris. Quoniam omni rei sub coelo tempus est cum vult Deus, etiam si homo, cum tempus est, non vult quod vult Deus. Propterea, quae facit Deus, facit semper cum tempus est; quae vero facit homo, non semper cum tempus est facit, cum vel ignorantia, quod rectum est, nescit, vel voluntate prava appetit, quod est inordinatum. Ideo omnis rei tempus subest voluntati Creatoris, quando tempus est ut fiat, quod faciendum est in tempore, et omne quod fit in tempore; si ejus voluntati non concordat tempus erat cum fieret, sed non erat tempus cum fieri debuisset. Propterea sola opera hominum tempora sua non servant, etiam cum fiunt in tempore; quia in ea parte solus homo tempus statutum non sequitur, ubi arbitrii libertate abutens se sub Conditoris voluntate non moderatur.

Aliud est ergo tempus quod unicuique rei per dispositionem Conditoris tribuitur; aliud quod praesumptione humana contra dispositionem Conditoris usurpatur. In illo tempore homo cum caeteris legem patitur; hic vero solus prae caeteris legem praevaricatur. Et idcirco illic recte cum eo agitur, etiam in eo quod ipse non vult; hic vero saepe contra rectum agit, non agendo nisi quod ipse vult. Tempus nascendi, et tempus moriendi. Nemo cum vult nascitur, etiam si quando vult aliquis moriatur. Et tamen multi cum moriuntur, voluntate non moriuntur, quando tempus est, et multi qui necessitate nascuntur, nascuntur quando tempus est. Etiam ii, qui ante tempus nascuntur, nascuntur quando tempus est; et qui post tempus nascuntur, nascuntur quando tempus est: quia tempus nascendi confert necessitas, tempus moriendi aliquando eligit prava voluntas. Ideo nemo cum nascitur offendit in tempore; et multi offendunt in tempore cum moriuntur. Nam etsi natura aliquando praeterit, voluntas tamen non offendit, quia pro culpa patienti non ponitur quod non ipsius circa se voluntas, sed dispositio desuper justa moderatur. Tunc ergo tempus est omni rei quando justum est ut fiat quod faciendum est, quidquid illud fuerit. Vel a Deo sine homine, vel ab homine, cum Deo. Nam sine Deo ab homine ut aliquid fiat, ita tempus nullum est, sicut justum nihil fieri sine Deo ab homine potest. Tempus nascendi et tempus moriendi. Tempus plantandi et tempus evellendi. Possumus hic summam quamdam atque universalem mutabilitatis omnium comprehensionem attendere, ut sicut in principio de tota operis serie distinximus, ita hic quoque primo illam cui omnia subjecta sunt mutabilitatem exprimat, ac deinde eam in qua humanae actiones fluctuant, latius prosequendo immaniorem cunctis plusque metuendam ostendat. Nam prima ista quatuor quae posita sunt ad illam specialiter mutabilitatem, quae inest rebus omnibus ortum et occasum habentibus, spectare videntur, caetera omnia ad eam proprie quae in actionibus humanis versatur pertinere. Quod enim omnia orta occidunt, et aucta senescunt, propter ea quae vivunt et sentiunt dictum est: Tempus nascendi et tempus moriendi; propter ea quae vivunt, et non sentiunt; tempus plantandi, et tempus evellendi; vel pro iis quae naturalem habent ortum, primum tempus nascendi, et tempus moriendi posuit; ac deinde pro iis quae studio et industria ad vivificationem aptantur: tempus plantandi, et tempus evellendi subjunxit. Haec est ergo illa magna vanitas, vanitas vanitatum, cui parum est, ut mutabilia sint omnia, nisi adhuc in contraria rapiantur, dum transeunt universa. Quantum est enim elongare et peregrinari a proprio esse, et ire ac pergere in contrarium esse, ubi non possis omnino esse quod esse incipias, nisi id quod es prorsus esse desieris? Illic ergo durus transitus est, ubi nulla ratione subsistere potest quod sequitur, nisi prius id quod praecedit totum perimatur. Et quid putas cum de bonis ad mala itur, cum bona in mala contraria commutantur, qualis est mutatio illa, maxime illic ubi recursus nullus est: neque reditus ullus sperari potest? Nam et mala aliquando in bona commutantur, et rursum bona in mala; et saepe fit hoc ut alternatim sibi succedant utraque. Nec grave omnino illud est, quod mutuo temperantur, ut nec magna sint mala, quibus bona succedunt, neque bona optima, quae malis subsequentibus terminantur et totum hoc sustineri potest, et comparationem habet quodcunque cum acciderit, ne nimium existimetur, unum est quod cum evenerit, quis poterit sustinere.

Tempus tacendi et tempus loquendi. Tempus congregandi et tempus perdendi. Tempus lugendi et tempus ridendi. Omnia haec portabilia sunt: et cum evenerit homini unum aliquod horum, transit illud et venit aliud; et hoc quoque dum steterit tempore suo transit, et redit aliud quod transierat; et hoc usquequaque fit item et item quandiu vivitur; et nunquam permanet unum aliquid ut solum sit semper.

Tempus nascendi et tempus moriendi. Haec horum similia non sunt, neque recursum habent cum semel evenerit. Una est enim mors et una nativitas: et sicut post unam nativitatem una mors, ita ante unam mortem non nisi una nativitas. Et nemo moritur qui prius natus non fuerit; nec cum semel mortuus fuerit, deinde nasci potest aliquis. Principium vitae nativitas est, mors finis et de nativitate ad mortem itur, sed post mortem ad nativitatem reditus non patet. A nativitate enim incipit tempus hominis, et morte finitur. Et propterea ista dissimiliter omnibus tempus habent; aliud, ut in eo tempus primum sit, et ipsum amplius non sit; aliud, ut in eo tempus amplius non sit, et illud semper sit. Hoc ergo gravius cunctis est, quod ita tempus habet, ut ipsum sit sine tempore, quia post ejus tempus non erit tempus quo possit denuo reparari quod abstulit et consumpsit ejus tempus. Propterea melius videtur tempus nascendi quam tempus moriendi, quia in tempore nascendi vita datur, in tempore autem moriendi tollitur vita. Et tamen qui nascuntur moriuntur, et qui moriuntur nascuntur, quoniam qui ad mortem nascuntur ex eo mori incipiunt, ex quo sub mortalitatis defectu vivere incipiunt; et qui ad vitam moriuntur, ex eo vivere veraciter incipiunt, ex quo post mortem jam mortales esse desierunt. Quocirca bona mors optanda magis est quam mala vita, quia bona morte ad bonam vitam pergitur, mala vita ad mortem malam pervenitur. Propterea omnia tempus habent, et nihil suo tempore abjiciendum: quoniam et tempus nascendi est, ut prima vita incipiat, quae per justitiam exercetur in tempore; et tempus moriendi, ut secunda vita succedat, quae praemio justitiae perfruitur in aeternitate. Postea adjungit quod sequitur:

Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Hoc ergo secundum de opere est artificis, cum natura. Nam primum opus solius naturae erat, et ipsum transitorium erat. Nunc autem opus artificis cum natura simul subjungitur; et ipsum quoque transitorium esse demonstratur, ut nihil maneat sub sole, laetitia quae de nativitate vel plantatione suboritur mortis et eradicationis memoria temperetur. Deinde sequuntur opera solius artificis sine opere naturae, et ipsa plurima enumerantur, et omnia transitoria esse demonstrantur, ut in gradibus suis vanitas excrescat; et tamen universa haec sicut mutabilitate vana sunt, ita tempore congrua fiunt, ut in his omnibus homo, et si statum aeternitatis tenere non potest, servare tamen studeat ordinem rationis.

Tempus occidendi et tempus sanandi. Tempus destruendi et tempus aedificandi. Tempus flendi et tempus ridendi. Tempus lugendi et tempus saltandi. Et multa alia quae enumerantur, et alia multa quae enumerari non possunt. Et in his omnibus vita humana vicissitudinem patitur, et subjacet mutabilitati. Transeunt enim ista omnia super eam, et incurrunt vicissim alia post alia; et subsequuntur quae praecesserant, et rursum quae secuta fuerant, praecedunt; et sine intermissione hoc agitur in undis magnarum fluctuationum. Venit post fletum risus, et post risum succedit fletus; et cum dolori gaudium successerit, iterum gaudia in dolorem commutantur. Et omnia haec tempus habent, cum voluntas hominis se per justitiam pro tempore divinae voluntati, vel ad haec agenda sponte conformat, vel ad patienda supponit. Tempus enim habent omnia, quando ea homo vel agit secundum Deum, vel patitur pro Deo, quia secundum Deum ambulantem omnia in tempore suo si prospera eveniant, fovent; si contingant adversa, exercent. Ideo omnia tempus habent quae homo juste facere potest vel juste pati. Quod autem sine injustitia fieri non potest, non habet tempus unquam ut fiat, quia ad malum faciendum homo nullum tempus accepit, cui propter hoc solum tempus suum datum est, ut vel corrigat mala quae fecit, vel bona suppleat quae nondum fecit. Propterea peccata tempus non habent; et omnia tempus habent, quia in tempore suo omnia bene fieri habent; et bona sunt cum bene fiunt omnia, et ex omnibus non sunt peccata, quae bene fieri habent, nec sunt bona peccata, tametsi bonum est ut sint ipsa peccata. Ideo tempus non habent peccata, et permittuntur in tempore fieri peccata; et non juste fiunt quando fiunt, et juste fieri permittuntur quando fiunt; et cum facta fuerint, juste ordinantur; et fit tempus ut fieri permittantur, et non fit tempus ut fiant quia non bene fiunt, et bene permittuntur, ut juste ordinentur. Tempus plantandi, tempus lugendi, tempus saltandi, tempus acquirendi. Ubi est tempus luxuriandi et tempus inebriandi? Sed illa bene fieri possunt in tempore suo: ideo ipsa tempus habent. Ista tempus non habent, quia nunquam bene fieri habent. Sed forte contrarium videatur quod positum est tempus occidendi, tempus belli, tempus odii. Sed haec omnia bene fieri possunt; et ideo tempus habent, cum juste fieri habent. Nam est et gladius justitiae, quo reges et principes criminosos puniunt pro zelo aequitatis, et interficiunt homines damnatos pro sceleribus suis, secundum praecepta legis divinae accepta potestate in hoc ipso Deo servientes. Et hi pro defensione patriae, et pace Ecclesiarum, bella gerunt, et expugnant inimicos pacis, ne opprimant innocentes. Est et odium sanctum quo crimina odiuntur, non homines; et ipsum aliquando pro terrore salubri severitatem districtam exterius corrigendis vitiis irrogat, et intus dulcedinem dilectionis, qua salutem hominum sitit, inviolatam conservat. Propterea tempus est odii, et tempus belli: et omnia tempus habent, quando juste fieri habent. Profiteri licet mihi quod et in principio: quod ad alta et sublimia ista sensu minor sim ut narrem quod oporteat, quia quod non oportet et non convenit, hoc satis est declinasse si datur. Multa enim sunt in profundo sapientiae secreta abscondita, et non valet homo scrutari arcana ejus; et verba sapientiae ad sensum omnem excellentia spargunt de iis quae latent lumen aliquod, et ipsum modicum est ad totum. Propterea laborat homo cum videt illud, et existimat ingredi ut contempletur; et non valet nisi fuerit cum ipso sapientia, et ostendat illi intus secreta viarum suarum in parte qua gratiosus factus est ad eam. Et cum hauserit multum, hoc multum illi est, et exiguum est ipsum ad plenitudinem redundantem. Ideo multa diximus de fluctibus rerum et de agitatione contraria eorum quae sub coelo sunt; et parum est adhuc totum hoc ad totum; et erunt fortassis qui nos profusiores existimaturi sunt in loquendo, quia non attendunt multitudinem dicendorum, et eorum quae dicta sunt profunditatem. Nos breviter hoc prolocuti sumus, ut novam iterum reportemus ad principium futurae narrationis dictionem, et animos habeamus alacriores.

Chapter 16 of 22