Skip to the text

Homilia II. De probatione vanitatis omnium sub coelo: Per elementorum corruptionem, per rerum generationem, successionem, et eorum, quae fuerunt oblivionem. (pars 1)

Verba Ecclesiastes, quae cuncta sub sole vana esse testantur, nescio quo pacto, modo cum legerentur dulcia facta sunt in auribus nostris. Et ecce coepimus libenter audire mala nostra, et quae non diligimus tamen audire diligimus. Mala enim nostra non diligimus, et mala nostra audire diligimus; quia audiendo mala quae non diligimus, bonorum recordamur quae diligimus. Et ipsa haec bonorum recordatio (etiam inter mala) dulcis animo est, et tanto utique dulcior quanto amariora sunt ipsa mala, quae vel audiendo, vel sentiendo agnoscimus longe esse ab iis bonis ad quae, vel saltem per recordationem suspiramus. Hoc totum erat, quod in hac relatione nobis modo tantum sapuisse miramur, in qua exsilii nostri nobis aerumna describitur, et nostra miseria atque calamitas qualis ac quanta sit declaratur. Mens enim nostra in auditu malorum suorum quasi de quodam somno pristini temporis evigilans subito agnovit ubi esset, stupensque et mirans tantum ruinae barathrum, simul etiam considerare coepit de quanta sublimitate in hoc ipsum miseriae profundum cecidisset, et ad illam quia necdum effectu potuit miro quodam ardoris intimi desiderio suspiravit. Hoc ergo erat quod in illis verbis, quae nostram recitabant miseriam, nostrum traxit affectum. Hoc fecit ut mala nostra sic nobis semper audire libeat, nec possit amarum esse quidquid illud est, quod cum eo percipitur quod tam dulce est. Hoc quotidie miseris lamenta ipsa dulcia facit, et inter suspiria ac gemitus lacrymis delectabiliter pascit afflictos; quia eorum quae diliguntur inter adversa recordatio suavior est, et ipse animus desiderio absentium amplius inardescit, praeteritorum memoria dulcius tangitur, dilatione futurorum validius inflammatur. Hoc noster Ecclesiastes optime noverat, qui in omni narratione sua tam diligenter exsequitur vanitatem rerum transeuntium, ut ex ejus consideratione cor humanum admoneat coelestia meditari et evigilare in desiderio aeternorum. Scivit enim quod quanto evidentius eorum, quae temporaliter praetereunt vanitas agnoscitur, tanto sublimius intus mentis oculus ad statum aeternitatis aperitur. Incipiens ergo, in hac prima parte operis sui, ostendit omnia vana esse, quae sub sole sunt, id est, quaecunque visibilia sunt corruptioni subjecta esse, vel obnoxia mutabilitati. Ostendit enim neque in coelo, neque sub coelo, neque super terram, neque in terra aliquid esse perpetuum, quod vicissitudinem non patiatur nec transeat in alterationem. Ideoque nihil vere esse ex omnibus iis, quae semper sine cessatione in id trahuntur quod non sunt, et quod sunt, stabile vel incorruptum servare non possunt.

Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Hoc per se distinguendum est. Deinde sequitur:

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Et hoc per se ponendum est. Postea sequitur:

Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Et hoc simul conjungendum est.

Tria ergo quaedam proponere videtur in argumentum mutabilitatis omnium, solem, spiritum, flumina, id est ignem, aerem, humorem, ut per solem quidem ignem, per spiritum aerem, per flumina humorem, velut a parte totum significatum intelligatur. Superius namque terram quasi fundamentum immobile medio loco constituit. Nunc caetera tria elementa, id est ignem, aerem, aquam circa ipsam motu instabili fluctuantia disponit, ut in procreandis mutabilibus, his tribus elementis motum agendi, et quodammodo vicem artificis attributam ostendat. Terram vero quasi materiam quamdam procreandorum omnium immobilem subjacere; impotentem quidem agendi, sed aptam tantummodo, ut ex ea caeteris operantibus formentur, quae creanda sunt. Per haec igitur tria elementa in illo quarto vim suam natura exercet, quae circa illud, et in illo discurrentia lege mirabili, et se invicem contemperantia, tam innumerabiles formas et species rerum ex ea producunt, quot annuis menstruis, diurnis temporum vicissitudinibus in eorum accessu et recessu jugiter sine cessatione alternantibus demonstrantur. Quia igitur cuncta nascentia quae de terra oriuntur et ex terra substantiam nutrimentumque accipiunt, ab his tribus elementis vitalis motus naturam sortiuntur, recte in eis, et mutabilitatis originem posuit, et mutabilium omnium naturam proprietatemque expressit, ut in his pariter videamus et unde sit quod stare non potest, quidquid sub tempore oritur, et qua via adesse prodeat quod non est, vel quod est, ad non esse revertatur. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Paucis verbis rem magnam comprehendit: de quibus aliqua nos pro tempore dicere oportet, non tamen animum auditoris diutius in ejusmodi detinere, ne videamur contra propositum nostrum sacram expositionem relinquentes, ad describendos siderum cursus devolvi. Omnia quidem haec ob id solummodo dicta sunt, ut humanus animus earum rerum quas novit relatione, commodius excitetur, et ut per haec ad cogitanda ea, quae non novit, evigilet: et idcirco non nobis pigrum esse debet, aut indignum videri, ad ea diligenter intendere, quae nobis divinus sermo studuit diligenter enarrare. Demonstrat ergo quali via luminare hoc magnum, quod sua praesentia universa illustrat, incessabili agitatione in hoc mundi sensilis globo circumferatur, suoque accessu et recessu varias rerum mutationes efficiat. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur. Primum ostendit eum circularem habere motum, et ad id semper unde progreditur reverti, ut, quia in circulo finis non potest inveniri, cursus ejus perpetuus demonstretur. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur. Deinde anfractus progressionis ejus describit, dicens: Gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem, ut idipsum ad magnam rerum mutationem pertineat, quod non semper eodem modo neque in directum cursum suum dirigit incedens. Oritur sol, et occidit. Oritur quotidie, quando emergens humanis praesentatur aspectibus. Occidit, quando descendens ad inferiores partes secundum convexitatem circum actionis suae oculis nostris se abducit. Revertitur ad locum suum; quia impellente volubilitate subtus rursum ad ortum revocatur. Post ortum vero ad occasum tendens, primum flectitur ad meridiem, quia obliquo ductu praecipue cum in aestivalibus commoratur signis, ab ortu ad lineam meridianam conscendit. Deinde autem ad occasum descendens, rursum obliqua progressione ad aquilonem inclinatur. Potest alia adhuc in his verbis expositio satis conveniens adhiberi, scilicet ut haec omnia non de diuturno, sed de annuo cursu solis dicta accipiamus. Oritur quippe nobis sol, quando per vernale aequinoctium ingrediens ad nostrum polum consurgit. Occidit autem, quando per autumnale aequinoctium exiens ad inferiora descendit. Gyrat per meridiem, quando in hiemalibus signis commoratur. Flectitur ad aquilonem, quando in aestivis signis, quae polo boreali viciniora sunt, circumfertur. Oritur ergo sol, et ipso oriente omnia pariter, oriuntur, quae ex ejus calore reviviscunt. Occidit, et statim igne vitali subducto universa occumbunt, quae ex ejus praesentia viguerunt. Gyrat per meridiem, ut aestiva incendia algor temperet hiemalis. Flectitur ad aquilonem, ut quae brumae gelu, et torpor glacialis astrinxerat, aestivis ardoribus rursum calefacta animentur. Vides igitur unum corpus quantas secum trahat rerum mutationes.

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Si per spiritum, aerem accepimus, congruo ordine, postquam instabilitatem coelestis elementi descripserat, eamdem quoque inferiora legem pati demonstrat, dicens: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus. Ac si diceret: Si ea quae in coelo sunt vis naturae stare non patitur, necesse est ut ea quoque quae sub coelo sunt eadem conditio mutabilitatis moderetur. Sane quemadmodum soli? ita quoque aeri orbicularem tribuit motum, ut ejus agitatio perpetua esse demonstretur. Quod autem pluraliter subjungit: In circulos suos revertitur: hoc significare potest quod motus aeris non semper ubique idem est, sed cum alibi vehementius, alibi moderatius agitetur, ipsa ejus fluctuatio versa vice in semetipsam refusa dissimiliter moveatur; et non uniformiter conquiescat, ut non cogamur motum semel coeptum usque ad extrema extendere, ut singulae motiones impulsionesque quasi in se factae; et paulatim spatio motu languente quiescant. Sed, et illud quod ait: Lustrans, apte huic elemento tribuitur, quod sordes universas sua mobilitate ubicunque aspersas sive collectas purget ac dissipet. Sive quod sua subtilitate cuncta penetrans ubique se diffundat. Vel ad superiorem hoc verbum sententiam copulatur sic: Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu. Et hic distinctione facta, deinde sequens sententia subinfertur ita: Pergit spiritus, etc. Sol enim cursu suo universa in circuitu lustrat; quia omnes partes mundi per diversa signa oriens, vel occidens attingit. In cancro enim oriens, et occidens, aquilonem tangit. In capricorno, meridiem. In libra, et ariete, per orientem, et occidentem medium pertransit. Sequitur: Pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Secundum praecedentem expositionem, spiritum nunc non incovenienter accipere possumus igneam vim quae ab ipso sole procedens, per cuncta se diffundit, et universa invisibiliter penetrans vegetat et movet. Unde et veteres naturam esse dixerunt. Ignem artificem procedentem in res sensibiles procreandas. Vitalis enim motus, et vegetationis sensibilis in cunctis nascentibus ignea vis origo est: quae rebus omnibus incrementum subjicit, et invisibili eas nutrimento alens ac fovens, ad invisibilem tandem producit substantiam. Hanc autem occultam naturae vim cuncta moventem, et alentem poeta quoque spiritum nominavit: et nota sunt ejus verba: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, titaniaque astra, Spiritus intus alit: totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. (Aeneid. VI, 688.) Quamvis in his verbis illum potius errorem probare videatur, qui mundum hunc sensilem quasi anima constans ex anima et corpore, ipsamque ejus animam spiritum esse cuncta moventem asseveret. Sed quomodolibet opinio errantium exponatur, nos sano intellectu spiritum pergentem in omnia, et in circulos suos revertentem occultam naturae vim accipere possumus, quae universa invisibiliter nutrit et vegetat, et unumquodque ad certum finem legitimumque terminum perducit. Hic ergo spiritus, id est, occulta naturae vis omnia lustrat; quia per omnes rerum partes invisibiliter se diffundens, unicuique secundum suae naturae capacitatem, propriam qualitatem distribuit. Pergit, et revertitur quia universa, qui oriuntur in tempore prius per incrementum provehit, ac deinde senescentia ad originem suam reducit. Pergit enim quia in nascentibus egreditur, in crescentibus usque ad certam mensuram procedit. Revertitur, quia in senescentibus, et per defectum naturae suae retro labentibus, usque ad originis suae principium revocatur. Sic igitur singularum rerum cursus et progressiones, quasi circulos quosdam et orbes in semetipsos recurrentes recte accipimus; quia omnia temporaliter orta illuc tandem per occasum redeunt, unde per nativitatis principium exiverunt. Et unumquodque quidem secundum propriam mensuram, et tempus quo subsistit, differentem ab alio, id est, majorem minoremve excursum habere probatur. Omnia autem sicut originem unam, sic et finem unum habere noscuntur; quia omnia per occasum ad terram redeunt, quae in ortus sui principio de terra exiverunt. Sicut ergo sol oritur et occidit, et ad locum suum revertitur, sic spiritus pergit, et in circulos suos revertitur. Quia sicut in corpore solis localiter ignis progrediens, ad ortus sui principium reducitur, sic etiam naturaliter in cunctis nascentibus, motum quem per incrementum rerum erexit, per defectum et occasum earumdem ad originem suam reducit.

Sequitur tertia clausula in qua tractatur de elemento aquae, quod in ordine rerum, tertium post ignem ponitur in procreatione secundum sociatur. Quantum enim attinet ad dispositionem et ordinem rerum, primum et supremum locum ignis possidet; aer secundum igni proximum. Postea aqua tertium vendicat locum; novissimo et imo loco terra residet. In his quatuor ignis et aqua, natura quidem maxime repugnantia confoederatione tamen aequabili amica, omnium nascentium origo sunt. Et ideo si locum vel naturam attendimus, a se invicem duo haec disparata cernimus. Si efficientiam respicimus, proxima sibi utraque et amica invenimus. Igitur de elemento aquae, quod alterum cum igne fomentum vitale praebet nascentibus, quasi post ignem, et aerem tertio, vel cum igne secundo inter rerum mutabilium naturas tacendum non fuit. Et idcirco hujus quoque circuitum, et excursum in res sensibiles procreandas describit, dicens: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat. Et causam statim adjungit, quare non redundet mare omnibus in se fluminibus receptis: Quia scilicet rursum ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ductus enim aquarum per omne corpus terrae intrinsecus, et deforis in modum venarum humorem trahunt, ut aequabiliter irrigatio in omnem partem diffundatur. Haec autem infusio ut jugis et perpetua esse possit, idcirco aquarum cursus in orbem dispositus est, et in illa perenni circuitione, ut nunquam deficiat quod desuper infunditur; quantum in parte altera deorsum fluit, tantum in altera parte per occultos meatus ad ortum revocatur. Sic et cibus corporis quodam circuitu fertur, et primum a palato in alvum descendens, ac deinde in secessum pertransiens, et in ipso ejus transitu, quasi quadam instillatione naturae, deficienti nutrimentum subjicitur, quo evaporato et exinanito, necesse est rursum ut membris fatiscentibus reparandis edendi subsidio concurratur. Quasi ergo circulus renascentis semper indigentiae in suam originem recurrens ducitur; quia dum sine cessatione quod sumptum est praeterit, semper iterato sumi necesse est, quod supplendo defectui substantiam ministrare possit. Quale ergo nutrimentum substantia cibi assidua iteratione alendo corpori subjicit: tale omnino elementorum refluxio nutrimentum in terrae corpore procreandis fetibus seminibusque vivificandis infundit. Hoc ignis, hoc aqua, hoc aer perpeti accessu et recessu sine intermissione agere non cessant, ut semper accidentia repleant et recedentia evacuent ut quia subsistere non potest vigor infusionis praeteritae ex necessitate denuo iteretur irrigatio plenitudinis reparandae. Quam ergo rerum alimenta fiduciam perpetis subsistentiae praestare poterunt, cum in rebus omnibus sic semper sine cessatione, et reparantia transeant, et deficiant reparata? Licet enim huic defectui qualemcunque consolationem praestare videatur repetita infusio; magna tamen est miseria semper ad indigentiam accipere, et nunquam indigentia accipiendi posse carere. Unde manifestum est quod omnia transitoria, et caduca vana sunt, quae a sui status soliditate jugiter, vel transitu vel defectu inanescunt. Magnum ergo hic spectaculum sanctis mentibus praeparatum est, quae norunt ex visibilibus trahere invisibilium cognitionem. Quae norunt dicere Creatori suo: Omnia in sapientia fecisti, Domine (Psal. CIII). Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI).

Ecce enim quomodo in circuitu feruntur omnia transitoria et vanitati subjecta. Et scimus quia circulus finem non habet. Quae ergo in circuitu currunt, currunt quidem, sed ad finem nunquam perveniunt. Quae ergo requies sperari potest, ubi status nullus esse potest? Ubi enim perpetuus cursus est, status nullus est. Ubi autem circuitus via est, ubi cursus certe finem habere possit, non est. Quae ergo in circuitu currunt, semper currunt et nunquam ad statum perveniunt. Semper transeunt, et nunquam subsistunt. Semper finiuntur, et finem invenire non possunt. Cum praeterierint, futura sunt; cum supervenerint, non subsistunt. Haec est via omnium mutabilium, et via omnium mutabilia amantium, et mutabilia sequentium. Nam et de impiis dictum est: In circuitu impii ambulant (Psal. XI). Et iterum: Caput circuitus eorum (Psal. CXXXIX), et pone illos ut rotam, Domine (Psal. LXXXII). Caput quoque impiorum omnium de se testatur, dicens: Circuivi terram, et perambulavi eam (Job I). Et de ipso apostolus ait: Circuit tanquam leo rugiens quaerens quem devoret (I Petr. V). Vides ergo quemadmodum perversi semper circuitum diligunt, et a circuitu non recedunt. Idcirco quae a perversis perverse amantur, etiam ipsa in circuitu omnia currunt in testimonium illis, quod circuitum sequuntur, et ipsi. Econtrario amator aeternorum dicit: Pes meus stetit in directo (Psal. XXVII). Et iterum: Dirige me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui (Psal. CXVIII). Et iterum: Rectus est callis justi (Isai. XXVI). Et alibi rursum: Ibunt, inquit, directe emissiones; et ad certum locum deducet eos Dominus Deus noster (Sap. V). O via recta, o circuitus, quo ducis tu. Et tu quo ducis? Tu ducis, et perducis. Tu vero ducis, et seducis; quia quos ducis, perdis, non perducis. O circuitus, quomodo involvis, quomodo complecteris sequaces tuos? Tu currentibus per te, neque exitum tribuis a te, nec in te perventionem. Ergo omnia transitoria et caduca per circuitus volvuntur dum transeunt, ut in eis bonum aeternitatis non quaeramus, quae cernimus semper, et sic advenire ut transeant, et sic transire ut non subsistant. Videamus ergo adhuc circuitus istos vanitatis. Dei enim sapientia, ut jam dictum est, hoc mirabiliter providit, ut rerum omnium motus in orbem ageretur, quatenus corporea natura, quae effluendo aliquando defectum sentire potuisset, semper in suam recurrendo originem dum sine intermissione recipit quod effudit, sine defectu effundat quod recipit, et sit defectus sine defectu; nec unquam desit quod possit deficere, ut semper deficiat. Unde in una eademque re, et miserum est, quod est; et mirabile quod factum est, quia in eodem opere et fragilis invenitur materia, et ratio artificis admiranda. Et contemptum quidem mundi suadet natura corruptibilis, sed succumbit mens admiratione in contemplatione rationis. Ad hanc ergo rationem intuendam post explicitum cursum rerum mutabilium noster Ecclesiastes se convertit, ut in ea mentis aciem per contemplationem exerceat; quia eam scientia sufficienter non valet comprehendere, digna studet venerari admiratione. Nam, quia mutabilitatem omnium, in tribus rerum generibus igne, aere et aqua, secundum motum moventem explicuit quam inexplicabilis eadem sit secundum motum qui movetur per singula quaeque orientia et occidentia in universitate subsequenter ostendit.

Cunctae res difficiles non valet eas homo explicare sermone: non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Cum res quaelibet in superficie sua cernitur, nondum adhuc vel causa ejus occulta, vel natura penetratur. Videtur namque quod est, sed quale sit illud quod videtur, vel quam in occulto (quo sensus corporeus accedere non potest) retineat qualitatem: cur etiam sic sit ut videtur, vel unde sic sit, vel ad quid sit, quis hominum (non dicam in rebus omnibus, sed nec in una qualibet re) ad plenum comprehendere valet? Quantis ergo tenebris homo involvitur; quanta ignorantiae caecitate coarctatur, cujus sensus vix etiam superficie tenus pauca rerum potest attingere? Qui etsi cuncta, quae sunt secundum speciem exteriorem, cerneret, nondum tamen vim latentem rerum, invisibilemque naturam penetraret. Ergo universitas rerum utroque modo homini incomprehensibilis est; videlicet et secundum exteriorem speciem, et secundum interiorem qualitatem. Singulae autem rerum, aliae quidem ex parte foras specie ad sensum veniunt, aliae prorsus absconduntur, vel quia localiter remotae sunt, vel quia etiam loco praesentes, subtilitate sui tarditatem sensus humani excedunt. Vix ergo aliqua sensus humanus in rebus attingere sufficit; nihil autem universorum, perfecte ut est, comprehendit. Ergo cunctae res difficiles sunt: et secundum universitatem videlicet, ut nec valeant attingi, et secundum singula quaeque difficiles, quia nullo sensu possunt vel intellectu plene comprehendi. Quae si ratione perfecte investigari non possunt, multo minus sermone possunt explicari. Nam hoc ipsum in rebus magis omnibus ineffabile est, quod in tanta mutabilitatis confusione nusquam bene consideranti ratio evidens et manifesta deest: quod tam bene disponitur id etiam quod in rebus bonum non est, ut quodammodo singulorum corruptio, universorum sit pulchritudo. Propterea sensus humanus in consideratione horum succumbens suaviter ex defectu suo reficitur; quia in eo quod secundum corruptionem displicet, in ordinatissima pulchritudine universitatis, etiam ipsa corruptio pulchra est et placet. Sic miro et ineffabili modo, Conditor in creatura sua simul et per corruptionem rerum punit malitiam, et per pulchritudinem delectat naturam, ut agnoscat homo in poena sua quid per culpam meruit, et in delectatione quid amisit. Quantam enim in Creatore rerum dulcedinis affluentiam esse credimus, si tam miram in creaturarum pulchritudine suavitatem invenimus? Propterea cum dixisset in tam multiplici et perplexa variaque rerum profunditate defectum humanae intelligentiae, subdit statim in pulchritudine earumdem jucunditatem naturae.

Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Cum omnes sensus corporei in rebus conditis oblectamenta sua, et quasi proprias quasdam delicias singuli praeparatas inveniant, utpote visus speciem, auditus melodiae dulcedinem, olfactus odorem, saporem gustus et tactus lenitatem. Caeteri quidem omnes corporeae necessitati, vel etiam voluptati serviunt. Hi vero duo sensus, id est visus et auditus alimenta sua magis ad spiritalem jucunditatem trahunt. Unde et illorum refectio defaecationem non habet, quia cum perceptione dulcedinis nullam trahunt massam corruptionis. Propter quod illorum refectio ad dulcedinis satietatem non pervenit; quia a percipienda dulcedine appetitum illorum nec percurrens difficultas tardat, neque succedens molestia ulla restringit. Purum ergo atque sincerum hoc alimentum sine omni mole corporea totum in refectionem animae transit; quia licet a specie corporali emanet et per corporis sensum transeat, non potest tamen retineri a corpore, quia corporeum nihil habet, nec ingerit corpulentum. Idcirco ergo visus et auditus quasi excellentiores caeteris et nihil ponderis deprimentis habentes, sublimiorem in corpore sedem sortiti sunt, ut libere et sine obstaculo ad suas delectationes effluant, vel influentes, in se sine difficultate admittant. Sane duo sunt, quae ex rerum specie per visum intrant ad animum. Et duo item, quae ex vocum perceptione ingrediuntur per auditum. Per visum namque ad animi cognitionem ex rebus pervenit substantia et forma. Ex vocibus per auditum, significatio et melodia. Et idem operatur in animo per visum substantia ex rebus, quod per auditum significatio ex vocibus. Itemque idem facit per visum in animo forma ex rebus, quod per auditum melodia ex vocibus. Duo quippe sunt, quibus animae rationalis natura tota disponitur, videlicet cognitio et affectus, id est sapientia et amor. Quae duo si anima perfecte obtineat et legitime disponat, beata est. Si vero vel in his quantum natura expetit obtinendis deficiat, vel obtenta, contra naturam pervertat, in ea procul dubio parte qua vel defectum vel confusionem horum patitur, misera, necesse est, efficiatur. Tota ergo animae rationalis substantia his duobus regitur, id est cognitione et affectu, ut per sapientiam quidem veritatem inveniat, per amorem autem amplectatur virtutem. Ut igitur ob beatitudinem rationali animae etiam exteriora servirent, posita sunt in corpore humano haec duo instrumenta sensuum, ut per ea ad animam notiones visibilium ingrederentur atque in ipsa sapientiam sive virtutem, vel si omnino non esset, efficerent, vel si minus esset augerent. Ergo essentia rerum per visum ad animam ingrediens, et vocum significatio per auditum scientiam pariunt. Forma vero rerum per visum intrans, et melodia vocum per auditum ad jucunditatem animum accendunt. Quoties enim foris sive rerum specie visus afficitur, sive auditus vocum dulcedine demulcetur, evigilat animus intus miris affectibus, illi quo exterius tactum se sentit, respondens. Et fit nonnunquam, ut per eam quam sensu corporeo trahit dulcedinem, redeat ad invisibilium bonorum recordationem et quodammodo ex similitudine, admonitus inenarrabili desiderio illud incipiat concupiscere: cujus quasi umbram et imaginem in affectu corporali se sentit percepisse.

Chapter 4 of 22