Caput 35: Quomodo christus ad gemitum pauperis surgit
ie quodam sancto, dumConventus communicaret, et heec D Christi ancilla in lecto jacens infirma, in paupertate spiritus ad Dominum intimocorde altius ingemisceret, vidit Dominum de throno festine surgentem et dicentem : « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam » (Psal. x1. 6). Surgente autem eo, omnes Sancti pariter surrexerunt, offerentes Deo in consolationem animae illius omne servitium quod Deoin terrisexhibuerant,et quae passi fuerant, in laudem aeternam. Insuper Dominus Jesus etiam omnia sua Deo Patri obtulitdicens : « Ponam in salutari. (Psal. x1, 6), hoc est, in meipso et per meipsum desideria ejus compleam.’» Sicquelaudes [pro ea] Deo Patri condignas persolvit.
Intellexitque divinitus quod quoties anima in paupertate spiritus ad Deum ingemiscit, desiderans eum laudare, sive gratiam habere, statim omnes Sancti surgentes, Deum pro anima insimul laudant, aut gratiam eidem impetrant. Si vero pro peccatis dolens ingemiscit, veniam implorant; nec_ in hoc Christo sufficit; sed per semetipsum surgens dicit Ponam in salutari, id est, per memetipsum desiderio ejus satisfaciam; offerens Deo Patri pro anima illa laudes, vel quidquid desiderat, dignissime pro ea supplet. Post hac Dominus ait: « O si unus gemitus itaexcellenter est acceptatus, quomodo jam ulla tristitia in anima pauperis remanebit ? »
Alia vice cum etiam Dominum desiderans ad ipsum ingemisceret, dixit ad eam Dominus : « Quid modo habes ? Ecce quotiescumque post me ingemiscis, me tibi intrahis;
. ry) G. omnibus enim rebus me communiorem feci. Nulla denique res tam parva auttam vilis est, nec etiam filum, aut una festuca, quae voluntate tantum acquiri possit; me autem homo sola voluntate, aut uno gemitu habere potest. »
Chapter 122 of 257