Skip to the text

Caput 48: Quid sit maximum bonum quod homo facere potest cum omni corpore suo

1a vice dixit ad eam Dominus : « Maximum bonum et FA. utilissimum quod homo ore suo facere potest, est aus Dei et confabulatio frequens cum Deo, scilicet in oratione. Laudabilissimum etiam Deo quod oculis facere potest, sunt amoris lacrymae, et sacre Scripturae jugis lectio. Aurium vero est, libenter audire verbum Dei, et ad obediendum inclinatos esse et paratos. Fructuosissimum etiam quod manibus potest peragi, est elevatio manuum in pura oratione, et scribere. Optimum quoque cordis est Deum toto corde ferventer amare et desiderare, ct meditatione de ipso dulciter cogitare. Totius corporis exercitatio, perutilis est genuflexio, veniaé et opera charitatis. »

Chapter 135 of 257