Skip to the text

Caput 31

intente Horas suas legat; non quod hoc bonum minimum sit, sed quia minus esse non potest, quam ut homodebita sua persolvat, Cum ergo Horas inchoat, dicat in corde suo vel etiam ore : Domine, in unione quaipse in terris Horas canonicas ad honorem Dei Patris tenuisti, hanc tibi Horam persolvo; et sic Deo in quantum potest intendat. Quod dum homo ex frequenti studio in usum portaverit, in tantum nobilitatur et magnificatur coram Deo Patre, ut quasi unum cum meo exercitio reputetur. »

Post hee cum die alio Dominus in oratione sibi appareret, interrogavit eum si revera Horas suas in terris tenuisset. Cui illedignanterrespondit: « More vestro eas legendonon tenui 5 attamen inipsis laudes DeoPatri persolvi. Omnem ergoChristianorum observantiam in memetipso, sicut et Baptismum inchoavi, et pro eis tenui et complevi, sanctificans per hoc et perficiens omnia in me credentium opera. Unde et dixi ad Patrem: Pro eis sanctifico meipsum ut ipsi sancti sint inme. (Joan.xvii. 19.) Sicut etiam vos in septem Horis recolitis quae passus sum in eisdem horis; itaego omnia quae passurus eram, in mea prescivi sapientia, sicut testatur Evangelista dicens : Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super adjungat : Deus, propitius esto mihi peccatori; sive hoc: O t Agne mitissime, miserere mei; quatenus per hoc ejus negli- gentia suppleatur. » Tunc illa dixit : « Et quid si hoc facere i neglexerit, ut scilicet hoc ad omnes Horas non dicat ? » Cui Dominus: « Si post Horas legere neglexerit, dicat illud saltem in die septies, hora qua voluerit pro sua negligentia. i Si enim hoc verbum, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc.xviu.13),in publicano tantum prevaluit,utde omnibus peccatis suis justificari meruerit, cur non alius de negligentia sua veniam impetrabit?Nam misericordia mea modo tantae I clementiae est quantae tunc fuit. » !

Chapter 119 of 257