Caput 20
illa: « Quibus datumnon estut hoc facere sciant, quid facient ? » Respondit : « Si quis habet amicum sibi valde dilectum, doleret si ab ejus familiaritate semotus esset. Quisquis igitur cogitat qualiter ego fidelissimus et amicissimus amicus ejus sim, cumad me pervenerit, omnia secreta mea ipsi pandam, in tantum ut ultra nil cupiat aut velit scire, juste cor ejus excitaretur ad delectandum in me, Qui etiam cogitaret_qualiter ego omnis suavitatis dulcor ero ei, et sapor secundum. omne cordis sui delectamentum, et quam potens et liber in mea libertate fiet, etiam mei potens effectus, cum omnia quae voluerit, in me plenissime poterit : hae recogitata merito ab homine somnum fugarent. »
Post dulcia ergo Deiet animae colloquia, dixit Dominus adeam:« Ecce tuus et in tua potestate sum; duc ergo me quo volueris, » At illa eum deduxit per chorum Sorores, ubi singulis dulcem exhibuit affectum, quasi unicuique aliquid daret, Interrogante autem illa quideis dedisset, ait : « Afflatum Spiritus mei. » Cui illa : «Et quid hoc eis proderit? » Respondit Ex afflatu Spiritus mei divini anima quamdam sentit dulcedinem in qua me sapit; cui si homo consenserit, et cor suum ad magis recipiendum habilitaverit, nascitur exinde gratitudo. Quan si homo exercuerit, sicutomnia dona Dei cum gratitudine suscipiens, pro singulis gratias agat, prorumpit exinde in opus bonum : sicque fit homo de die in diem proficiens in virtutes, iA Is alias, ums Nesretlnc dT ohtersboont chidih
Chapter 108 of 257