Caput 36
passiones amplius perferre non possit, in suis dilectoribus, qui ei amore fideli adhaerent, dignatur supplere. Etsicut ejus Passio toti profuit mundo, non solum sui temporishominibus, sed usque in finem szculi in eum credituris; sic diligentium se passiones et tribulationes justis cedent in meritum, reis ad veniam, defunctis ad gaudium sempiternum. Et cum anima ila, quae sic in terris divini Cordis refrigeratio fuit, in coelum pervenerit, mox supra Cor Dei advolans, divinitate ac si oleo optimi liquoris peruncta, tota in ardore ferventissimi Cordis Dei, cum omni quod hic pro Christo sustinuit, concremabitur; et sicut thymiama fragrantissimum seu balsamum, odoris sui suavitate totum coelum Tespergit, quo omnes Sancti nova jucunditate et delectatione perfunduntur; et hoc est quod dicitur in psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pra consortibus tuis. (Psal xtuv. 8.) ata erties VE
Chapter 123 of 257