Skip to the text

Caput 45: De obedientia et timore, et qualiter homo suscipiat sibi ministrantium laborem

4

um in quadam Missa Portariam videret gravatam ex D superveriientibus hospitibus, mota compassione, pro ea Dominum exorabat. Cui Dominus: « Omnia vestigia quae homo propter obedientiam ambulat. ac si denarios singulos in mea manu congreget, ita ejus meritum augmentant. » Tunc illa dixit : « Dulcissime Deus, licet valde grave mihi sit quod infirmitate detenta Conventum sequi non valeo, multum tamen et magnas tibi refero gratias, quod a multis occupationibus me liberasti. » Ad quod Dominus : « Cum in necessariis claustri utiliter occupabaris, semper timebas impediri in spirituali exercitio, et in dono tibi dato; modo in tuis infirmitatibus times ne plus commodi accipias, quam necessitas requirat. Sicjustus homo semper timet in cunctis _operibus suis, sicut de Job legitur, cui testimonium perhibui, upd non fuerit el tmnlie th terras tiriens Deura’ et recedens ab omni malo, qui tamen de se dixit : Verebar omnia opera mea. » (Jon. 1x. 28.)

« Homo enim necessaria, et corporis commoda suscipere deberet in unione amorisillius, quo ipsi omnia ad utilitatem creavi. Secundo, in unione amoris, quo ipse in terris ad honorem Patris ct hominum salutem creaturis utebar. Tertio, labores et servitia sibi ministrantium accipiat in unione amoris, quo ipsi in honorem Dei servitur, et ut servientes inde sanctificentur et remunerentur. »

i

Chapter 132 of 257