Caput 21: Qualiter homo faciem anima suz contempletur, specialiter dum vult communicare
omauNicaTura vice quadam, cum se indignam et impara- G tam reputaret,dixit ei Dominus : «Ecce me ipsum totum tibi ad omnem praeparationem dabo. » Et posuitCor suum ad cor animae, et caput suum super caputejus reclinabat. Tunc ila dixit : « Mi Domine, ex claritate vultus tui illumina faciem animae mew. » Cui Dominus : « Quid est animae tux facies ? » Ad quod illa cum reticeret, ait Dominus : « Facies animae tuae est imago sancte Trinitatis. Hanc imaginem anima in mea facie velut in speculo jugiter contempletur, ne forte macula reprehensibilis inveniatur. »
In quibus verbis illa intellexit, quod cum homo memo: riam suam terrenis et cogitationibus inutilibus occupat, hanc imaginem in se maculat. Similiter cum rationem suam, sive intellectum ad terrenam sapientiam et curiositatem convertit, animae suae faciem inficit. Cum autem etiam a voluntate Dei discordat et aliquid praeter Deum amat et delectatur in transitoriis, imaginem Dei in se vitiat. Quia ergo anima, quamdiu in corpore est, frequentius a. terrenis maculas contrahit, oportet ut in speculo, hoc est in Dei facie, ubi similitudinem suam indepravatam lucidissime conspicit, vultum suum saepius speculetur, specialiter cum voluerit Dominicum percipere sacramentum. Et sicut candor et rubor sponsw faciem multum exornant, studeat anima frequentius se confessione abluere, et jugi recordatione Christi passionis, quasi colore roseo, vultum suum decorare,
Chapter 109 of 257