Skip to the text

Caput 22: Qualiter se homo ad sanctam communionem praeparet

ua vice cum esset communicatura, dixit ad Dominum: A « Eia dulcissime Deus, doce me qualiter me preparem ad tui venerahdi corporis et sanguinis imperialeconvivium. » Ad quod Dominus respondit: « Quid fecerunt discipuli mei, quos misi ante faciem meam praeparare Pascha, cum ante passionem cum ipsis eram coenaturus ? » Statimque visum est sibi quasi esset in domo mire magnitudinis, in qua mensa erat aurea, et mensale desuper positum, eratque referta diversis vasorum generibus. Et ait Dominus : « Haec domus amplitudinem immense largitatis meae designat, quae omnes ad se venientes liberaliter suscipit et ovanter. Qui igitur voluerit communicare, ad largitatis meae confugiat clementiam, et ipsa eum velut mater benignissime suscipiens, a malis proteget universis. Mensa est amor, ad quem communicaturus securum debet habere accessum, quiomnem animae inopiam ex participatione et communione omnium bonorum copiose ditabit. Mensale est pietas mea, quae sicut mensaletractabilis est et lenis, et valde adhominem inclinata. Ad hanc etiam homo securum habebit confugium, quia recordatio suavitatis mew et pietatis homini ad obtinendum omnia saluti sua necessaria reddet ausum. »

Supra mensam visus est agnus niye candidior, qui ut pede suo tetigit vasa, mox diversis cibis et poculis replebantur. Hic agnus Christus erat, qui solus animae cibus est et refec-

o tio vera. Inhac domo erant duae virgines pulcherrime ministrantes, misericordia videlicet et charitas, Misericordia erat janitrix, quae omnes advenientes benigne intromittens, ad

nn : pend fase

. + rary mensam illam ponebat. Charitas vero discumbentibus ministrabat, eratque omnium illuc venientium largiflua propinatrix.

Chapter 110 of 257