Skip to the text

Caput 30

1 quis etiam Horas canonicas devote cantare voluerit, his S tribus intendere studeat. Ab exordio Horarum usque ad psalmos laudans extollat abyssum humilitatis, quo illa excellentissima divinitatis majestas asummoccelorum se inclinans, in yallem miserice nostrae humiliter se dejecit. In qua humilitate, Deus Angelorum factus est hominum frater et socius, imo et humilis servus, secundum quod ipse dicit : Non veri ministrari, sed ministrare (MattH. xx. 28), et obreverentiam illius humiliationis inclinet se devote. Inter psalmos ter cum hominibus conversata, per semetipsam dignata est hominem salutaribus instruere verbiset monitis, gratias agens ei, dum inclinat, pro omni doctrina et verbis mellifluis, quae unquam de Corde et ore ejus dulcissimo profluxerunt, Item gratias agat pro omnibus verbis Prophetarum, praedicationibus et dictis Sanctorum; quia et illa veraciter Spiritu Sancto instigante protulerunt. Item pro omni gratia et spirituali influxione, quam per semetipsum Deus homini secundum beneplacitum suae voluntatis inspirare dignatur. Post psalmos usque ad finem Horarum, extollat dulcissimam benignitatem, in qua se exercuit in omnibus quae fecit aut passus est; gratias agendo pro omnibus desideriis, orationibus et omnibus quae fecit aut pertulit pro nobis; specialiterquidquid illa hora sustinuit ipsi gratias referamus. —————

Chapter 118 of 257