Skip to the text

Caput 24

veut Christi moris erat, ut dum communicare vellet, A Christi passionem diligentius recogitaret; et si quando hoc negligebat, graviter se deliquisse timebat, eo quod Dominus dixerat : Hoc facite in meam commemorationem. (Luc. xx. 19.) Unde cum Dominum orasset ut hujus verbi sibi sensum exponeret, sic intelligendum per Spiritum Sanctum est edocta :

Hoc facite in meam commemorationem : Tria sunt nobis memoranda tempore sanctissime communionis corporis

yi Christi. Primum est sternus ille amor quo nos Deus, cum non essemus, amavit, praevidens omnem defectum nostrum et perfidiam; et tamen nos creare dignatus est ad imaginem et similitudinem suam; pro quo merito gratias referamus. Secundum est amor ille inaestimabilis quo Filius Dei, cum esset plenus deliciis in Patris gloria, inclinavit se cum sua infinita majestate ad omnem nostram miseriam, quam patimur in vinculis Adw : famem, frigus, astum, lassitudinem, tristitiam, opprobria, peenam et mortem turpissimam, Quae omnia sustinuit ineffabili patientia, ut nos ab omni liberaret miseria, Tertium est amor ille inscrutabilis, quo nos singulis momentis respicit, et fovet cura piissima paternitatis, ita quod ille, qui est creator noster et Dominus redemptor, et frater dulcissimus semper adstans Patri pro nobis, cuncta nostra disponit, et promovet negotia, tamquam advocatus et minister fidelissimus. Hac tria singulis merito horis sunt habenda in memoria, sed specialiter tunc cum intersumus coelesti convivio, quod nobis donavit amator noster amantissimus, pro inaestimabilis amoris testamento merito semper recolendo. es

Chapter 112 of 257