Caput 41
¥.
QUALITER HOMO MEMORIAM SUAM EXERCEAT.
ec pia Virgo orabat aliquando Dominum, quatenus al hoc donum sibi conferre dignaretur, ut sui memoria cordi ejus jugiter inheereret. Et ecce ostendit ei Dominus Cor suum in similitudine cujusdam domus, per cujusjanuam anima illa, velut columba volitans, invenit in ea tritici aceryum; et ait Dominus : « Columba, cum ad tritici acervam venerit, non eum totum deportat, sed eligit inde quod sibi _magis placuerit : sic et tu facias. Cum verbum Dei audis vel legis, non omnia capere perintellectum poteris, sed tamen aliqua tibi colligas, in quibus memoriam tuam exerceas, cogitans apud te: Eia, quid nunc amator tuus in hac lectione loquitur tibi aut mandat ? »
Cum autem ipsa die in Missa audiret legi Evangelium : Simile est regnum coelorum thesauro, etc. (Mari. xi. 44-) dixit ad Dominum:« Mi dulcissime instructor, quid in hoc Evangelio secundum praeceptum tuum eligam? » Cui Dominus ita respondit:« Quid est thesaurus? Thesaurus est auri et argenti,et lapidum pretiosorum congeries. Per aurum vero amor, per argentum bona opera, per gemmas virtutes designantur. Et sicut argentum valde sonorumest metallum, ita bona ofera in auribus meis dulcissimum reddunt sonum. Quisquis ergo tali intentione opera bona facit, ut cogiter Deus tuus, humilis factus, dignatus est ad humilia opera et servitia inclinari; quanto magis te, vilem homuncionem, decet humiliari et subditum esse! Similiter de patientia et aliis virtutibus cogitet, et semper quidquid agit in mei memoriam faciat, hujus ego memoriam cordi meo inscribam, ut inde nunquam possit deleri. » pace 2 hig tabea ANihe Yor Pilehie eR be ns ese
Chapter 128 of 257