Caput 44
fecit, tendens statim in ipsum qui omnia fecit. Cum autem sdavem audit melodiam seu aliquid in quo delectatur, cogitet : eia, quam priedulcis erit vox illa te vocantis, unde omnis dulcedo etsonoritas vocum processit! Item cum audit homines loqui aut legi aliquid, semper ad hoc intendat audire, si aliquid audiat in quo Dilectum valeat invenire. Similiter in omnibus quae loquitur, Dei gloriam et proximorum quaerat salutem, Cum vero legit vel cantat, cogitet : ia, quid modo in hoc versu, vel hac lectione Dilectus tuus tibi loquitur aut mandat ? quaerens eum in omnibus, donec divinae dulcedinis aliquem persentiat gustum. In olfactu et in tactu similiter faciat, rememorando quam suavis sit Spiritus Dei bonus, et quam predulcia oscula et amplexus ejus erunt; et in quacumque creatura delectatur, semper deliciarum Dei memoratur, qui omnia hee pulchra, delectabilia et suavia nobis ad hoc creavit, ut ad ipsius bonitatis cognitionem, et ad amorem omnes alliciat et perducat. Faciat etiam more matrisfamilias quae dilectum suum in omnibus operibus adjuvat, nec sinit ipsum in aliquo solum laborare, Sicet Dei fidelis sponsa proponatin corde suo Ecclesiam Dei, in qua usquemodo operatur Deus, coadjuvare; ut si possibile esset, omnem Deo laudem, gratiarum actionem et orationem, secundum quod a quolibet vellet laudari, vel pro singulis orari, libentissime persolveret, et omne ministerium exhiberet, quod quilibet ei offerre tenetur. Similiter omnem poenam, tribulationem et laborem, quem aliquis pro Dei amore pertulit, sufferre sit parata
hs
Chapter 131 of 257