Skip to the text

Caput 27: Qualiter cor hominis cordi dei sit unitum

ux vice quadam sacratissimi corporis Christi percepisset D sacramentum, post dulcia cum ipso colloquia, visum est ei quasi Dominus acciperet cor animae et comprimeret illud Cordi suo, ita ut in unam redigerentur massam. Et ait: « Sic volui ut hominum corda mihi per desideria essent unita sic, ut homo nihil sibi desideraret, sed omnia desideria sua secundum Cor meum disponeret, sicut duo venti insimul flantes untm aerem spirant. Secundo, uniri Mibidebet in omni operatione sua, ut verbi gratia, cum dormire sive comedere debet, dicat in corde suo : Domine,

unione amoris quo istud commodum mihi creasti, et ipse in terris tali commodo uti voluisti, tibi in aeternam laudem, et corporis mei suscipio necessitatem. Similiter in injuncto sibi opere faciat, dicens: Domine, inunioneamoris quo tein laboribus exercere dignatuses, et adhucin anima sine intermissione operaris, et nunc mihi hoc opus injunxisti, tibi ad laudem pro utilitate universitatis illud facio, quia dixisti : Sine me nihil potestis facere (Joan. xv. 5), orans cum tua perfectissima operatione uniri et perfici, sicut stilla aquae magno immissa fluvio, omnia quae flumen illud agit, etiam insimul operatur. Tertio, per yoluntatum concordiam, sic ut omnia quae ego volo, etiam ipse velit, tam in adversis quam prosperis :sicut electrum igne conflatum amplius non dividitur, sic homo ille unus per amorem mecum spiritus efficitur, quod maxime perfectionis sive virtutis est in hac vita,

Chapter 115 of 257