Skip to the text

Caput 51

speculo etiam obedientiae Christi, attendat vultum suum, ne culpam inobedientiz in eo inveniat. In speculo vero Christi amoris, probetquamamorosus sit admajores, scilicetad preelatos, quam pacificus ad sequales, quam mansuetus ad minores. Et si quid in his velsimilibus, in facie animae suae reprehensione dignum inyenerit, studeat suaviter abstergere leni panno humanitatis Christi, recolendo dulciter quod. Christus est frater noster, quiita pius est, utcum homo peccatum suum agnoscit, ipse misericorditer ignoscat. Caveat ergo homo ne acriter nimis maculas suas diluat, scilicet sine consideratione bonitatis divinae; quia easdurius tergendo, plus laceraret quam sanaret.

Chapter 138 of 257