Skip to the text

Caput 1: De collatione domini, et de tribus dispositionibus cordis ejus, et qualiter omnes sancti et congregatio de

in quibusdam, per intellectum Scripturae; in quibusdam, per receptionem doctrinae. Tunc ista requisivit quid notaret per verbum illud, sicut gui ministrat. Cui Dominus : « Ego ministro vobis Cor meum. » Et statim Dominus habuit Cor suum ia sinu suo quasi calicem cum tribus fistulis, quae significabant tres dispositiones divini Cordis, secundum quas se habuit in terris, et secundum has tres dispositiones voluit ut omnes Cor suum disponerent. Primo enim Cor Christi habuit sead Patrem in reverentia et amore; secundo, habuit se ad omnes homines, in misericordia et charitate; tertio, ad seipsum in humilitate et dejectione.

In illo autem verbo : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, videbatur Dominus conqueri quod tam multipliciter infestatur ab Ecclesia, et specialiter in his tribus : videlicet quod Clerus non intenais divinae Scripturae, sed convertit eam ad vanitatem; Spiritales negligerent interiora, transferendo se adexteriora; et populus communis non curaret de verbo Dei et Ecclesiz sacramentis. In hoc verbo Ego dispono vobis regnum,cognovit quod Dominusspecialiter in hoc delectaretur, quod Congregatio saepius accederet ad mensam corporis et sanguinis sui.

Deinde visum estei quod omnibus accedentibus Dominus praberet bibere de tribus fistulis Cordis sui, simul dicens : Bibite et inebriamini carissimi. (Cantic. v. 1.) Tunc illa desiderabat ut omnes, in coelo et in terra et in purgatorio, participes fierent illius gratiae. Et statim vidit beatam Virginem residentem ad dexteram Filii; et cum magna reverentia se inclinantem ad fistulas illas, et tam miram et ineffabilem dulcedinem trahentem, quae ex ore ejus quasi odor suavissimus fragrabat, et omnes praesentes replebat. Dehinc omnes ordines Sanctorum accedentes cum justa reverentia bibebant. Quo facto, Dominus ait : « Omnes qui biberuntde Corde meo, eorum corda ego bibam. » Ea i tea APA i ei Ded oer

Chapter 140 of 257