Skip to the text

Caput 2

Avdsminam stantem et vestem candidam in manu ha-

Lto tempore, dum Conventus communicaret, vidit bentem, quam singulae accedentes accipiebant; quae: significabatChristi innocentiam, quam omnibus vere poenitentibus donat, cum ad sui corporis sacramentum accedunt. Deinde circumdedit eas pallio mira varietate contexto, in quo omnia opera beatissima humanitatis suae lucebant; in hoc enim cognovit quod omnia opera humanitatis suae et passionem suam animae se percipienti dat in hoc sacramento. Coronam insuper decoram valde, imposuit capitibussingularum, quae dicebatur corona regni; quee inter alia ornamenta praecipue quatuor capitella habebat, in modum purissimorum specu- Jorum. Primum capitellum in anteriori parte significabat amorem illum aternum et inestimabilem, quem divinum Cor habet ad unamquamque animam, quem in ceelis ita plene sentiet anima, quod omnes medullas et interiora ejus Pentransiet. Secundum in dextera parte coronee, significabat illam divinam fruitionem amoris, quae sine intermissione, omni remoto impedimento, fruetur Deo omnibusque bonis. Tertium notabat unionem illam inseparabilem, quae nos Deo penitus conformabit. Ultimum capitellum in occipite exprimebat cognitionem illam inevitabilem, qua incircumscriptum lumen illud et speculum lucidissimum venerande Trinitatis sine impedimento continue aspiciemus. His vestimentis ornat Dominusanimam contritam et humiliatam cum desiderio ad se venientem.

Chapter 141 of 257