Caput 3: Qualiter virtutes in corona domini lucent
TEM visus est ei Dominus in Missa quadam, dum cantarei tur Offertorium. Domine Jesu Christe Rex gloria quasi staretadextris altaris coronatus et regio cultu amictus. Et illa admirata est, scire cupiens quid designarent columba et aquilae, et lapides pretiosi qui erant in corona Domini, Ad quam Dominus; « Omnium humilitas, omnium fides, omnium patientia, omnium spes lucet more gemmarum in mea corona. Per columbas vero et aquilas supereminentes coronae, significantur simplices et amantes. »
Inter Secretum vero vidit quasi aureum gradum pertingentem ad altare, super quem ascendens Dominus stetit in altari, habens ante mantellum suum quasi longissimum tabellum usque ad genua; quod illa admirata, dictum est ei hoc designare quod omnes crines hominum, bestiaram et herbarum fulgerent per humanitatem Christi in sancta Trinitate; €0 quod Filius Dei humanitatem assumpsit de terra de qua provenissent. Omnium vero hominum animae Jucebant in illo mantello mirabili valde ornatu, Dominus autem stans in altari, mantello suo texit sacerdotem; et hostia a sacerdote consecrata, assumpta in Corde Domini, mutata est in ipsum. Tunc procidit illa ad pedes, et osculata est vulnera ejus; ad quam se Dominus amanter inclinans dicebat : « Desideria mea inclinata sunt vobis, ct omnia quae cinme sunt bona. »
Chapter 142 of 257