Skip to the text

Praefatio

Hierosolymorum, qui in epistola ad Sergium episcopum Constanti nopolis, qua) lecta est sexta Synodo act. 11. sic loquitur: « Uterum intactum virginitatis ingressus, castitatem lustratam Marite sancta), pra)clara)que, et qua; Dei sunt, sapientis, et ab omni contagione liberata) et corporis et anima) et intellectus incarnatus qui erat incarneus etc. »

Habemus septimo Joannem Damascenum, qui in orat. 1. de Natali B. Virginis multa scribit, de immaculata ejus conceptione, et inter alia sic ait: « Natura gratiam antevertere ausa non est. » Quibus verbis aperte significat, non prius B. Virginem naturam accepisse, quam gratiam.

Habemus octavo vetustum auctorem, cogno mine Idiotam, qui paulo post annum Domini 800. floruit. Is enim in contemplatione Virginis Maria) c. 2. sic ait: « Tota pulchra es Virgo gloriossissima, non in parte, sed in toto, et macula peccati sive mortalis, sive venialis, sive originalis, non est in te. » Idem etiam cap. 6. scribit, Virginem Mariam pra)- servatam fuisse a peccato originali. Videtur auctor iste scripsisse post sanctum Bernardum, quia utitur ejus verbis; proinde post annum 1033. Quo anno S. Bernardus obiit.

Habemus nono Petrum Damiani, qui in sermone de Natali S. Joannis Baptista) scribit, altiore genere sanctificationis B. Virginem mundatam fuisse a peccato quam Joannem vel Hieremiam, qui in utero sanctificati leguntur. Non videtur autem aliud genus sanctificationis fingi posse, quam ut B. Virgo mundata sit a peccato, id quod necessario incidisset, nisi per gratiam praservata fuisset, Joannes vero et Hieremias sanctificari sint a peccato, in quod jam re ipsa inciderant. Idem Petrus in sermone de Annuntiatione B. Maria): « Cum fecerit, inquit, Deus omnia opera sua valde bona, hoc melius fecit, consecrans sibi in ea reclinatorium aureum, in qua sola se post tumultus Angelorum et hominum reclinaret et requiem inveniret. »

Habemus decimo B. Brunoncm, qui in commentario Ps. ci. tractans illa verba: «i Dominus de coelo in terram aspexit, dum de regalibus sedibus in uterum Virginis venit. IIa)c est incorrupta terra illa, qui benedixit Dominus ab omni propterea peccati contagione libera. »

Habemus undecimo S. Anselmum, qui in lib. de conceptu virginali et peccato origina¬

li cap. 18. sic ait: « Decebat, ut illius conceptio (Christi videlicet) de matre purissima fieret, nempe decens erat, ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi, virgo illa niteret etc. » At profecto major puritas, etiam sub Deo posset intelligi, si B. Virgo aliquando peccati macula inquinata fuisset. Angeli siquidem sub Deo puritate nitent; et tamen nulla unquam macula inquinati fuerunt. Idem Anselmus in connnent. cap. 3. posterioris ad Corinth. « Omnes, inquit, mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto, dempta Matre Dei, sive originalibus, sive etiam voluntate additis. »

Habemus duodecimo Cathenam Graecorum in Cantica a Theodoreto compositam. Nam in lib. m. prope extremo legimus: « Virginem Mariam ideo columbam, eamque unicam in Canticis nominari, quod Cherubim ' et Seraphim puritate vincat. » At certe non vinceret puritate Cherubim et Seraphim, in quibus nullum unquam peccatum fuit, si fuisset in ipsa originale peccatum..

Omitto testimonia recentiorum scriptorum, ut B. Laurentii Justitiani, S. Bernardini Senensis, et aliorum. Solum enim testimonia illorum afferenda esse censui, qui ante floruerunt, quam in Ecclesia controversia ista coepisset.

Venio ad consensum Ecclesia), qui certe ab annis non paucis maximus est. Nam in primis caput Ecclesia) summus Pontifex Sixtus IV. in extravaganti « Cum pra)exeelsa, » et in altera, qua) incipit, « Grave nimis, » satis aperte testatur hanc sententiam de immaculata Virginis conceptione piam et probabilem esse. In eadem sententia fuisse Alexandrum VI. Julium II. et Leonem X. perspicuum est ex eo, quod ordinem quemdam religiosum in honorem immaculata) conceptionis institutum confirmarunt et privilegiis ornarunt.

Deinde Concilium Basileense, in quo decretum est, hanc sententiam ut probabiliorem esse tenendam; tametsi certam fidem non faciat, ut Concilium oecumenicum, tamen ex eo facile potest intelligi, multos Ecclesia) Doctores ex variis Provinciis congregatos ita sensisse. Accedit prieterea, quod Academia) illustres, ac potissimum Parisiensis, hanc ipsam sententiam amplectuntur. Adde ultimo, quod totus fere orbis Christianus celebrat festum diem conceptionis Virginis Maria), eamque conceptionem immaculatam vocat.

CAi»ir xv.

Sed nec rationes desunt ad hanc ipsam sententiam confirmandam. Nam certum est, Deum potuisse B. Virginem u peccati originalis contagione praeservare, probabile autem est, etiam voluisse, igitur probabile est eam ab ejusmodi contagione fuisse praeserva tam. Potuisse Deum hoc facere, negari non potest. Nam neque, ex parte Dei, neque ex parte creaturae ulla repugnantia cernitur. Non quidem* ex parte Dei quia est omnipotens, et non estimpossibile apud Deum omne verbum: non item ex parte creaturae, nam nihil obstat, quo minus eodem temporis puncto anima rationalis creetur a Deo, et gratia repleatur. Quod factum esse credimus in creatione Angelorum et anima? primorum parentum, et multo certius in creatione animae Christi.

Deinde si potest anima justificari, posteaquam peccatum habere coepit, ac per hoc de injusta, fieri justa, ut in nobis fieri non dubitamus, cur non poterit anima in ipsa creatione sanctificari, antequam incipiat esse peccatrix?

Dices: non repugnat absolute divinae potentia; aut voluntati, pra?servare aliquem a peccato, repugnat tamen, posito decreto illo divino et immutabili, quo statuit Deus, ut si Adam non peccaret, omnes homines conciperentur justitia originali praediti, sin autem peccaret, conciperentur in iniquitate, et essent natura filii ira?.

Respondeo, decretum illud divinum ita esse intelligendum, ut si Adam peccaret, omnes homines, qui cx ipso originem traherent, ex vi conceptionis obnoxii essent peccato, neque ullum jus haberent ad justitiam illam, quam in primo parente acceperant, non tamen eo decreto 'potestatem Deo esse ablatam. quominus ex misericordia et privilegio singulari posset aliquem a peccato re ipsa pi wservarc. Nam ex Adamo non solum peccatum, sed etiam mortem in totum genus humanum redundasse credimus, idque ob decretum Dei, quo dictum est: Quacumque die comederis, morte morieris. Unde Apostolus 1 Corinth. xv: In Adam, inquit, omnes moriuntur. Et tamen quis ambigat posse Deum efficere, ut aliquis re ipsa non moriatur? decreto enim satisfieri videtur, si omnes Adie posteri morti obnoxii sint.

Sic etiam ob decretum illud Dei non solum concipiuntur, sed etiam nascuntur om¬

nes homines in peccato, quod attinet ad vim generationis humana?, ct ideo necesse habent nasci denuo, quia quod natum est ex carne caro est, et nisi renascantur ex aqua et Spiritu sancto, non possunt introire in regnum Dei, ut Dominus loquitur Joan. iii, et tamen legimus Hieremiam sanctificatum antequam de vulva matris sua? egrederetur, Hierem. i, et de S. Joanne Angelus dicit ad Zachariam. Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sute. Luca? i. et de ipsa Virgine Maria nulla qutestio est apud Catholicos, quin saltem ante nativitatem in utero matris sanctificata fuerit.

Ilabeinus igitur, Deum potuisse Virginem Mariam ab omni peccato liberam conservare, et sanctam ac justam in ipsa creatione efficere. Voluisse autem, satis probabiliter demonstrari existimamus ex illis rationibus, quibus S. Th ornas in 3. par, qutest. 27. art. 4. probat, Matrem Dei omnis peccati actualis expertem esse debuisse.

•Prima ratio est, quia tam honor, quam ignominia matris redundat in prolem.

Secunda, quia mater Christi singularem affinitatem et conjunctionem cum ipso habet, qua? autem conventio Christi ad Belial?

Tertia, quia singulari modo Dei filius, qui est ipsa Dei sapientia habitavit in matre; at in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis, ut dicitur Sap. i..

Quarta, quia debuit in Virgine testimonium illud sponsi coelestis impleri: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Cant.

Ha? certe rationes, ut probant decuisse Dei matrem ab omni actuali peccato immunem esse, ita si fieri potuit, ab originali: imo etiam magis ab originali, quam ab actuali veniali; cum originale magis inquinet et deformet, et cum Belial conjungat, et corpus atque animam peccato subdat, quam veniale.

Addi potest alia quinta ratio. Nam cum Deus statuerit, sanctissimam hanc Virginem evehere ad summam dignitatem, ut omnibus puris creaturis, etiam angelicis pra?stet, de (pia re nulla controversia esse potest, certe par erat, ut nullum esset privilegium alicui pura? creatura? collatum, quod non etiam huic Virgini conferretur, nisi forte conditioni, statui, natura?, aut sexui repugnaret.

AI sanctificari in ipsa creatione datum est primis parentibus, sanctificari autem in ipsa creatione, et nullo unquam pollui peccato, datum est angelis sanctis, et privilegium hoc conditionis, statui, naturae, sexui B. Virginis non repugnant: igitur pium est credere, ejusmodi privilegio Dei matrem minime caruisse.

Accedant postremo revelationes divinae, quas de hac re se habuisse S. Birgitta testatur in lib. i. cap. 9, et lib. vi. cap. 49. et 53. qua) quidem revelationes contemnenda) non sunt, cum a viris gravissimis diligenter excussa) et approbata) fuerint.

Solvuntur argumento., quae adversus immaculatam B. Virginis conceptionem fieri solent.

Nunc argumenta solvenda sunt, tum ea quibus hairetici probare conantur, nostram sententiam fidei Catholica) repugnare, tum ea quibus alii nonnulli sibi persuaserant, sententiam nostra) contrariam veriorem esse, atque tutiorem.

Sed antequam ad argumenta ipsa veniamus explicandum erit breviter, quemadmodum accipiendum sit quod dicimus, B. Virginem originali peccato semper caruisse.

Tribus modis peccatum primi parentis cum filiis ejus communicatur. Primo enim dicuntur Ada) filii in ipso Adamo peccavisse, cum ille praeceptum Domini in Paradiso transgressus est. Et quoniam tunc non erant ipsi in actus, sed in potentia, ideo quoque tunc peccatum non actu, sed potentia contraxerunt. Sive, quod est idem, non in se, sed in parente peccaverunt; quemadmodum non in se, sed in parente subsistebant. Hinc S. Augustinus lib. I. de peccatorum mer. et remiss. cap. 10. « Certe, inquit, manifestum est, alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. »

Deinde rursus dicuntur in peccato concipi omnes Ada) filii, cum primum foetus in utero matris existere incipit, quamvis informis

ct inanimis. Tametsi enim peccatum proprio non possit esse, nisi in anima rationali, et foetus conformari incipiat longo tempore ante animationem, tamen quia tunc revera incipit homo existere, ratione unius suae partis, (unde dicuntur filii in uteris matrum novem mensibus gestari, II. Mach. vn.) et pars illa ex corrupta natura originem habet, et vitiata, recte nominari potest, atque ei ex vi sua) generationis debetur, ul cum primum animam rationalem sortita fuerit, inde existat homo peccator, et ira^divinte filius. Propterea non immerito, dicuntur homines tunc primum in iniquitatibus generari. Explicat hoc multis verbis S. Anselmus in lib* de conceptu virginali ct peccato originali cap. 7. et de hac prima conceptione exponit illud, Psal. l.: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.

Tertio denique dicuntur homines concipi in peccato, cum anima) corporibus inspirantur. Tunc enim primum incipiunt proprie, et re ipsa esse homines, et habere voluntatem originali justitia denudatam, a Deo aversam et deformem.

Jam igitur quod attinet ad primum modum, non desunt, qui existiment B. Virginem non peccasse in Adamo. Dicunt enim legem de non gustando ligno scientia) boni et mali datam fuisse primo parenti pro se et omnibus posteris, excepta Virgine Maria. Proinde illam, ut erat in lumbis Ada), gustasse cum illo cibum vetitum, non tamen peccasse, quia prohibitio ad eam non pertinebat.

(Jiuc sententia nobis non admodum tuta esse videtur ct contraria) omnino subscribimus. Nam inter Catholicos convenit, B. Virginem per Christi sanguinem vere fuisse redemptam, ct quod Apostolus ait: Christus pro omnibus mortuus est. II. Corinth. v. sine ulla exceptione esse accipiendum. At si B. Virgo neque actu, neque potentia, neque in se, neque in parente suo peccavit, quomodo, qua)so, redempta dici potest?

Quod attinet ad secundum modum, si B. Virgo non fuit libera, ut diximus, a peccato primi parentis quatenus in lumbis ejus erat, profecto prima ejus conceptio similis fuit conceptioni aliorum. Nimirum originem habuit ex natura corrupta, eique ex vi generationis debebatur, ut peccatum contraheret, cum primum ad eam anima rationalis accederet.

Quod attinet ad tertium modum, sine peccati originalis macula fuisse existimamus animam B. Virginis, in ipso etiam primo instanti sua: creationis et infusionis in corpus, ita ut nunquam persona illa actu existens peccatum habuerit. Atque lioc solum est, in quo B. Virgo differt a caderis, qtii per gratiam Dei, Christiquc passionis meritum a peccato originali liberati fuerunt, quod alii communiter liberati sint post nativitatem; aliqui pauci ante nativitatem, sed post animationem, ipsa sola in ipso instanti animationis.

Ex his qua} diximus facile solvi possunt argumenta, qua} ab adversariis proferuntur, sive ex Scripturis, sive ex Patribus, sive ex ratione ducantur. Primum igitur profert Kemnitius in Examine Concilii Tridentini sess. 5. pag. 518. Scripturas, qua} (ut ipse dicit) solum Christum excipiunt a peccato II Cor. v: E um qui peccatum non noverat etc.; Ilebr. vii: Talis decebat ut nobis esset Pontifex, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus.

Bespondeo: Scriptura} ista}, a Kemnitio allatae, dicunt quidem Christum non novisse peccatum, et innocentem, et impollutum, et segregatum a peccatoribus fuisse: tamen non addunt, soli Christo convenire. Quin potius, si sonum verborum tantum attendamus, inveniemus similia nonnullis aliis in Scripturis tribui. De Job legimus: Erat vir ille simplex, et rectus, et timens Deum, et recedens a malo, Job. i.. Et de parentibus Praecursoris: Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus sine querela. Fatemur tamen recte dici posse, Christum solum ab originali peccato immunem fuisse, quia solus ipse ex vi generationis peccatum evasit, et neque in se, neque in Adamo peccavit, quippe qui solus non ex semine viri, sed Spiritus sancti virtute a Virgine conceptus et ex Virgine natus sit. Virgo autem beata caruit quidem originali macula, sed privilegio gratia} divinae, non vi generationis humana}, et licet in se polluta non fuerit, in parente tamen fuit. Similia sunt cum solus Deus dicitur bonus, Matth. ix; Solus sapiens, Itom. xvi; Solus immortalis, 1 Tim. ult,. Quia videlicet solus ipse? talis est per essentiam, caeteri autem sive angeli, sive homines, per participationem.

Secundo, profert testimonia illa, qua} omnes homines in peccato constituunt, llom. v, In quo omnes peccaverunt; I Corinth. xv, In Adam omnes moriuntur; Ephes. n, Eramus natura filii irse, sicut, etc. (-4). Respondeo, non negamus B. Virginem in Adamo peccasse, eo modo quo peccare poterat, qua} nondum erat, nisi in potentia, ac per hoc obnoxiam fuisse, ut quando actu esse inciperet, re ipsa in se peccatum haberet. Tamen addimus, pra3veniam fuisse singulari gratia, ac privilegio Dei, ut simul et esse, et justa esse inciperet.

Neque illud negamus, eamdem Virginem in Adamo esse mortuam, hoc est, propter Ada} peccatum mortis debitum contraxisse et solvisse. Nam etiamsi in primo sua} creationis instanti anima ejus per gratiam a peccati macula liberata fuit, redemptionem tamen corporis non continuo habuit, quemadmodum nos omnes, serius, quidem quam B. Virgo, a peccato originali liberati sumus, et tamen renovati spiritu mentis nostrse adhuc redemptionem corporis expectamus, et ideo morti et airumnis atque calamitatibus subjecti sumus, qua} ex peccato primi hominis in genus humanum redundarunt.

Denique non negamus, B. Virginem natura fuisse filiam ira}, sed addimus gratia semper fuisse filiam misericordiae. Ex natura enim corrupta parentum suorum quid ha}reditare potuisset, nisi corruptionem? placuit tamen Deo, sic eam in benedictionibus dulcedinis picevenire, ut nunquam esset peccatrix, quod postulabat natura, sed semper esset justa, quod gratia conferebat.

Tertio, objiciunt alii verba illa B. Pauli, II Cor. v: Si unuspro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Respondeo, concedimus, B. Virginem aliquo modo mortuam esse morte peccati (de hac enim morte sine dubitatione Apostolus loquitur) ut etiam verum sit, pro ipsa vivificanda, ut pro ceterisomnibus mortuum esse Christum. Caderum mortua dicitur B. Virgo quod obnoxia fuerit morti, et necessario moritura ex vi sua} generationis, nisi eam gratia pra}venisset. Similis est locus Rom. vm: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem, quo loco dicuntur corpora fidelium justificatorum mortua, non quod reip.su jam xuortuu sint, sed quod morti obnoxia, et necessario moritura; quamvis dubitandum non sit, quin possit Deus aliquos u morte eximere, si ita judicet ad suam gloriam expedire.

Dicet aliquis: si D. Virgo semper fuit justa, quippe quae in ipso primo instanti creationis gratiam justificationis accepit, nullo igitur tempore peccato invenietur obnoxia. Neque enim obnoxia peccato fuit, antequam esset in rerum natura; neque posteaquam in rerum natura esse coepit, cum simul esse, et justa esse coeperit.

Respondeo, B. Yirgiuem tribus temporibus peccato fuisse obnoxiam. Primo quamdiu in lumbis Adae, et caeterorum parentum suorum fuit. Toto enim illo tempore, sicut fuit in potentia Adae filia sic, fuit in potentia peccato obnoxia. Deinde rursus, quando concepta est in utero matris ante animationem. Tametsi enim tunc non fuerit integre in rerum natura, fuit tamen ex parte, et ratione illius partis dicebatur ipsa vere existere; sic enim (ut supra notavimus) dicuntur proles in utero matris novem mensibus delitescere. Toto autem illo tempore, quod inter primam conceptionem et infusionem anima rationalis intercessit, fuit illa non in potentia, sed in actu, quamvis ratione unius partis peccato originali obnoxia, quo sine dubio polluta fuisset, nisi per gratiam praeservata fuisset.

Denique obnoxia peccato fuit ipsa integre existens in primo instanti conjunctionis animal rationalis cum corpore. Tametsi enim in eodem instanti temporis justificata fuerit, tamen quia ordine natu ne prius est subjectum, quam accidentia, ideo prius fuit, ordine natura;, persona illa extra suas causas, quam aut peccatum, aut justitia in illa inhacreret. Itaque in illo priori instanti natura; fuit obnoxia peccato, quia sine dubio continuo peccatum contraxisset, nisi in illo ipso temporis puncto justitia; luce ornata fuisset, quo peccati labe infici debuisset. Habemus igitur testimonia Scripturarum nihil omnino efficere contra immaculatum B. Virginis conceptionem.

Secundo loco producit Kemnitius testimonia Patrum. Primum testimonium Augustini est in lib. de natura et gratias, cap. 20, ubi S. Augustinus scribit, gratiam B. Virgini collatam fuisse ad vincendum omni ex parb».peccatum: « Manifestissimum, inquit Keninitins, est, quod non sentiat. Mariam si-

«c pecato conceptam fuisse. Alias enim non opus fuisset conferri ipsi gratiam ud vincendum peccatum. »

Respondeo: si beatissima Virgo natura sua i u isset impeccabilis (quod nenno Catholicorum dicit), sine dubio gratia non eguisset ad vincenduiibomni ex parte peccatum. At cum per gratiam in ipsa creatione infusam vicerit originale peccatum, hoc est, aditum ci omnino praecluserit; et rursum per gratiam tum habitualem, tum directionis et protectionis, tum etiam cooperationis divina; maculas omnes peccati actualis evaserit, profecto falsum est quod Kemnitius dicit, non opus fuisse conferri B. Maria; gratiam ad vincendum peccatum, si sine peccato concepta fuit. An non A dant et Eva sine peccato creati fuerunt, et tamen ad vincendum peccatum gratia eguerunt? non igitur concipi sine peccato, sed impeccabilem esse natura requiritur et sufficit. nt quis non egeat gratia ud vincendum omni ex parte peccatum.

Secundum testimonium est ejusdem Augustini in lib. de fide ad Petrum, cap. 2(5: « Firmissime lene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci utc. » Cui testimonio addit Kemnitius aliud in eamdem sententiam ex lib. de nuptiis et concupiscentia. Et rursum aliud S. Ambrosii cx comment. in Lue. lib. u. in haec verba: « Solus enim per omnia ex natis de frendua sanctus Dominus Jesus, qui terrena; contagia corruptela; immaculati partus novitate non sensit. » Addit aliud in eamdem sententiam ex commentar, ejusdem Ambrosii in Isaiam.

Respondeo: nihil aliud bis testimoniis probatur, nisi nullum esse, praeter Christum, qui ex vi generationis non traxerit originale peccatura. Nam ideo S. Ambrosius addidit, Christum solum immaculati partus novitate non sensisse terrena; contagia corruptelae, quia videlicet solus ipse euin sit ex Virgine, ac de Spiritus sancti virtute conceptus, peccatum cx vi generationis exclusit. Caeteri oinncs aut peccatum re ipsa contrahunt, aut illud non ex vi generationis, sed privilegio gratiae singularis effugiunt.

Ad cmndem modum intelligi debet, quod ex homil. 2. de Natali Domini Eusebii Emisseni adduci solet. Non enim auctor ille ait: <( A peccati originalis nexu nullus immunis existit, ncc ipsa genitrix Redemptoris », quo modo hunc 'locum Cajefatms adducit; sed:

Chapter 59 of 93