Skip to the text

Caput II. Explicatur sententia novorum Arianorum

Quantum ad secundum. Sententia Valentini Gentilis, et aliorum, qui ejus comites, vel discipuli fuerunt, tria docet.

Primo, tres esse spiritus aeternos, Patrem, Filium, Spiritum sanctum, essentiali numero differentes; ita docet ipse Gentilis prothesi 20. et 23. Et refert hoc idem Benedictus. Aretius initio historiae de supplicio Valentini Gentilis: quae sententia fuit olim Peratarum apud Theodoretum lib. I, cap. 18. haeret, fabul. Isti enim dicebant, Trinitatem esse tres Deos, tres mentes etc. Fuit etiam Joannis Pbiloponi, ut referunt Suidas verbo Jo. Grammat. et Nicephorus lib. XVIII, hist. cap. 48. qui etiam cap. 46. dicit, Philoponum tempore Phocae Imperatoris vixisse circa annum Domini 604.

Idem docuit quidam Gallus tempore S.Anselmi circa annum Domini 1090. adversus quem scripsit ipse B. Anselmus lib. De incarn. Verb. Idem etiam circa annum 1190. docuisse videtur Abbas Joachimus: asseruit enim tres personas non esse unam rem, sive unam essentiam numero, sed solum per collectionem, sicut multi Fideles dicuntur una Ecclesia. Id patet ex Goncil. Lat. sub Innoc. III, cap. 2. Denique eodem accessit, teste Bernardo Luceburgensi, Raimundus Lullus, circa annum Domini 1260. qui docuit, tres personas tres essentias esse. Secundo, docuerunt Gentilis et socii ejus, has tres personas non esse aequales, sed Patrem longe esse eminentiorem caeteris, ita ut ipse essentiator, caeteri duo essentiati dici debeant. Ita Gentilis lib. Antidot., antid. 3. fol. 26. ubi ait, proprium esse Patris ut appelletur unus, et solus Deus. Similia vide prothesi 8. 10. 22. 24. 38. et 40. Itaque novi Tritheistae jam a Philopono ad Arium declinaverunt. Arius

enim primus fuit qui Filium minorem Patre esse docuit, teste Epiphani o hasres, 69. Exortus est autem Arius circa annum Domini 324., teste Theodoreto lib. IV. de haeret, fabul. Tertio, docuerunt, Filium Dei non esse ex nihilo, neque in tempore genitum, sed ab aeterno, et ex Patris substantia. Id habet Gentilis prothesi II, et 21. quae sententia fuit recentiorum Arianorum: nam ut S. August. docet lib. VI. Trinit, cap. I, posteriores Ariani Filium aeternum esse concesserunt, tametsi contrarium senserat Arius. Unde etiam Maximinus apud August. lib. I. confitetur Filium non ex nihilo, sed ex Patris substantia genitum, juxta sententiam Concilii Ariminensis. Non erit fortasse abs re, si aliquas ex prothesibus Valentini hic subjiciamus, ut Lector novorum Arianorum sententiam ex ipsis eorum verbis certius cognoscat. Prothesis 6. «Pater non est hypostasis, sive persona in uno Deo; sed, teste Apostolo, est unus ille Deus, a quo omnia. 7. Solus Pater est unus Deus, id est, sine ullo principio, aut origine inventus. 8. Solus Pater «u -6Qsog, id est, a nullo superiore numine essentiatus, sed a seipso Deus. 9. Qui unum Deum in tres proprietates, seu personas distinguit, vel sibi praestigias facit, vel necessario unius Dei substantiam dividit, atque discerpit. 10. Deus habuit vim generandi, ac propagandi, quia voluit: ideoque et loyov ante secula genuit, et spiritum propagavit. 11. iEterna /070’j substantia, principium et originem habet a Deo, quatenus genita ac distincta sit, non quatenus sit: non enim est ex nihilo creata, aut de aliqua non exstante materia facta, sed de immensa substantia illius summi Dei genita. 20. Genitus a genitore substantiali numero differt, non potestate, sententia, aut diversitate naturas. 21. Unus Deus, et >070; ejus duse sunt ejusdem naturae substantias intelligentes, id est, duo asterni spiritus consubstantiales, congruo gradu, ordine, et proprietate distincti. 22. Plures spiritus immensas substantiae esse non possunt. 24. Solus Pater est spiritus tfysV/rro?, universitatis auctor, immensasque substantias: Filius vero spiritus est ex Deo ineffabiliter genitus, paternas voluntatis exeeutor, ac pro generationis modulo circumscriptibilis genitus. 33. Confusio trium in unum et eumdem numero spiritum, fundamentum et origo omnium errorum fuit. »

Chapter 3 of 91