Caput XIX. Solvitur argumentum Sextum
Ultima objectio. Beatius est dare quam accipere. Ut Dominus ait, Apostolo teste Actor. XX, et potest idipsum ratione demonstrari. Nam dare est divitis et perfecti, accipere est indigentis, et imperfecti: sed Pater dat, et Filius recipit; dedit enim Pater Filio potentiam Matth. ult. Data est mihi omnis potestas, etc. Dedit vitam Joan. V: Dedit et Filio vitam habere in semetipso. Dedit sapientiam, ibidem: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei. Et Joan. XV: Quacumque audivi a Patre meo nota feci vobis. Denique quidquid habet Filius habet a Patre, Matth. XI: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; non igitur sunt aequales Pater, et Filius, et multo minus sunt unus Deus.
Neque satisfaciet qui respondeat: Patrem dare quidem Filio omnia, sed naturaliter et necessario, non libere et gratuito; tunc autem solum beatius esse dare quam accipere, quando quis libere dat. Nam etiam qui naturaliter dat, est perfectior eo qui accipit, ut patet de forma et materia, de coelo et terra, et similibus. Addebant Ariani: omnia quidem quae habet Filius, habere a Patre, sed non omnia absolute habere quee habet Pater. Nam Matth. XX dicit Filius: Sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Respondeo: tunc solum esse beatius dare quam accipere, quando qui recipit est in potentia ad recipiendum; et proinde est indigens et imperfectus. Porro Filius Dei sic accepit vitam, ut tamen nunquam fuerit non vivens, sic accepit potentiam et sapientiam, ut nunquam fuerit infirmus et ignorans: nam haec omnia accepit nascendo; ab aeterno autem natus est, et perfectus natus est. Augustinus lib. III contra Maximin. cap. 24. Beatius est, inquit, dare quam accipere, « sed in hac vita ubi est inopia, qua utique melior est copia. » Vide Augustinum et Chrysostomum in cap. V Joan. ubi explicant Patrem
demonstrare Filio non docendo, sed gignendo, et Filium audire a Patre non discendo, sed nascendo. Dicitur autem Pater demonstrare, et Filius audire, quia Pater communicando essentiam communicat scientiam.
Ad illam confirmationem ex Matth. XX dico cum Hieronymo, Chrysostomo, et Cyrillo lib. X thes. cap. 5. Christum voluisse dicere, non est meum, qui justus sum et sapiens, dare vobis primas sedes, quia amici vel affines mei estis, sed iis qui eas merebuntur; talibus enim Pater ab aeterno destinavit, nec sine Yerbo, et Spiritu sancto destinavit.
At, inquies, illi merebantur, nam ait Dominus: Potestis bibere calicem, respondentibusque: Possumus; ait, Calicem quidem meum bibetis, sedere autem, etc. Respondeo: per calicis epotationem illos meruisse regnum, sed non propterea primas sedes. Nam quod omnia absolute sint communia Patri et Filio, patet ex illo Joan. XYI: Omnia quce habet Pater mea sunt. Et cap. XVII: Omnia tua mea sunt.
Chapter 20 of 91